lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 iulius 2029
S. Iacobi, apostoli, festum


Filius Zebedǽi et frater Ioannis apostoli, natus est Bethsaidæ. Præcipuis miraculis a Domino patratis interfuit. Ab Herode occisus est circiter annum 42. Colitur maxime Compostellæ in Hispania, ubi insignis exstat Ecclésia eius nomini dicata.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O sempitérnæ cúriæ
regis suprémi príncipes,
quos ipse Iesus édocens
donávit orbi Apóstolos,

Supérna vos Ierúsalem,
lucérna cuius Agnus est,
gemmas micántes póssidet,
præclára vos fundámina.

Vos et celébrat grátulans
nunc sponsa Christi Ecclésia,
quam sermo vester éxciit,
quam consecrástis sánguine.

Cadéntibus cum sǽculis
iudex Redémptor séderit,
qua laude vos sedébitis,
senátus altæ glóriæ!

Nos ergo vestra iúgiter
prex adiuvándo róboret,
fudístis ut quæ sémina
in grana cæli flóreant.

Ætérna Christo glória,
qui fecit esse núntios
vos Patris, atque Spíritus
replévit almo númine. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

V. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius.
R. Et mirabília eius quæ fecit.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

4, 1-16

Imitatores simus Apostoli, sicut Apostolus imitator est Christi

     Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis iúdicer aut ab humáno die. Sed neque meípsum iúdico; nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum. Qui autem iúdicat me, Dóminus est! Itaque nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium; et tunc laus erit unicuíque a Deo.
     Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo propter vos, ut in nobis discátis illud: «Ne supra quæ scripta sunt», ne unus pro álio inflémini advérsus álterum. Quis enim te discérnit? Quid autem habes, quod non accepísti? Si autem accepísti, quid gloriáris, quasi non accéperis?
     Iam saturáti estis, iam dívites facti estis. Sine nobis regnástis; et útinam regnarétis, ut et nos vobíscum regnarémus. Puto enim, Deus nos apóstolos novíssimos osténdit tamquam morti destinátos, quia spectáculum facti sumus mundo et ángelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo; nos infírmi, vos autem fortes; vos gloriósi, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus et sitímus et nudi sumus et cólaphis cǽdimur et instábiles sumus et laborámus operántes mánibus nostris; maledícti benedícimus, persecutiónem passi sustinémus, blasphemáti obsecrámus; tamquam purgaménta mundi facti sumus, ómnium peripséma, usque adhuc.
     Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut quasi fílios meos caríssimos móneam; nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangélium ego vos génui. Rogo ergo vos: imitatóres mei estóte!

RESPONSORIUM

Io 15, 15; Mt 13, 11.16 2

R. Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amícos, * Quia ómnia quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.
V. Vobis datum est nosse mystéria regni cælórum; vestri beáti óculi quia vident, et aures quia áudiunt. * Quia ómnia quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthǽum

(Hom. 65, 2-4: PG 58, 619-622)

Consortes passionis Christi

     Christum urgent fílii Zebedǽi hoc verbo: Dic ut sédeat unus a dextris tuis et unus a sinístris. Quid ígitur ille? Ut osténdat illos nec spiritále quídpiam pétere, neque si scirent quid hoc esset, umquam pétere ausúros fuísse, ait: Nescítis quid petátis; quam magnum nempe sit, quam mirábile, quam súperet ipsas supérnas potestátes. Deínde subiúngit: Potéstis bíbere cálicem quem ego bibitúrus sum, et baptísmo quo ego baptízor baptizári? «Vos quidem de honóre deque corónis mecum loquímini», inquit; «ego vero de certamínibus et de sudóribus loquor. Non est enim hoc præmiórum tempus, neque nunc glória illa mea apparébit; sed præsens vita est cǽdium, belli ac periculórum».
     Et vide quo pacto ex modo interrogándi et hortétur et trahat. Neque enim dixit: «Potéstis cædem ferre? potéstis sánguinem vestrum fúndere?». Sed quómodo? Potéstis bíbere cálicem? Deínde allíciens eos, ait: Quem ego bibitúrus sum, ut ex consórtio suo promptióres fíerent. Baptísma autem vocat illud, osténdens magnam inde purgatiónem toti orbi fore. Póstea dicunt illi: Póssumus. Ex ánimi fervóre statim promíttunt, nesciéntes quid dícerent, sed exspectántes se quod petébant impetratúros esse.
     Quid ígitur ille? Cálicem quidem meum bibétis, et baptísmate quo ego baptízor baptizabímini. Magna illis prophetávit bona; hoc est: «Martýrio dignabímini, et hæc patiémini quæ ego pátiar, violénta morte vitam terminábitis, in hisque mihi consórtes éritis. Sedére autem ad déxteram meam et ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est a Patre meo». Postquam illórum ánimos eréxit, sublimiorésque fecit, illósque mæróre superióres réddidit, tunc illórum petitiónem córrigit.
     Tunc indignáti sunt decem de duóbus frátribus. Viden’ quantum imperfécti omnes essent, tum hi qui decem illos præcédere tentábant, tum decem illi qui duóbus invidébant? Sed, ut dixi, post hæc osténde illos mihi, et vidébis ómnibus hisce afféctibus vácuos. Audi quómodo hic ipse Ioánnes, qui nunc hac de causa accéssit, primas semper Petro cedat, et concionánti et mirácula edénti in Actibus Apostolórum. Iacóbus vero non multo póstea témpore vixit; ab inítio enim magno ferebátur ardóre, et missis humánis ómnibus, ad tam ineffábile culmen ascéndit, ut statim occiderétur.

RESPONSORIUM

Ps 18 (19), 5

R. Isti sunt, qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo; * Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. * Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)