lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 aprilis 2010
TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius. Allelúia.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius. Allelúia.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis. Allelúia.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis. Allelúia.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino. Allelúia.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino. Allelúia.

V. Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R. Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

8, 1-13
Septem angeli mundum castigant

     Cum aperuísset Agnus sigíllum séptimum, factum est siléntium in cælo quasi média hora. Et vidi septem ángelos, qui stant in conspéctu Dei, et datæ sunt illis septem tubæ. Et álius ángelus venit et stetit ante altáre habens turíbulum áureum, et datæ sunt illi incénsa multa, ut daret oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum. Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo. Et accépit ángelus turíbulum et implévit illud de igne altáris et misit in terram; et facta sunt tonítrua et voces et fúlgura et terræmótus.
     Et septem ángeli, qui habébant septem tubas, paravérunt se, ut tuba cánerent.
     Et primus tuba cécinit. Et facta est grando et ignis mixta in sánguine, et missum est in terram: et tértia pars terræ combústa est, et tértia pars árborum combústa est, et omne fenum víride combústum est.
     Et secúndus ángelus tuba cécinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tértia pars maris sanguis, et mórtua est tértia pars creaturárum, quæ in mari sunt, quæ habent ánimas, et tértia pars návium intériit.
     Et tértius ángelus tuba cécinit. Et cécidit de cælo stella magna ardens tamquam fácula et cécidit super tértiam partem flúminum et super fontes aquárum. Et nomen stellæ dícitur Absínthius. Et facta est tértia pars aquárum in absínthium, et multi hóminum mórtui sunt de aquis, quia amáræ factæ sunt.
     Et quartus ángelus tuba cécinit. Et percússa est tértia pars solis et tértia pars lunæ et tértia pars stellárum, ut obscurarétur tértia pars eórum et diéi non lucéret pars tértia, et nox simíliter.
     Et vidi et audívi unam áquilam volántem per médium cælum dicéntem voce magna: «Væ, væ, væ habitántibus in terra de céteris vócibus tubæ trium angelórum, qui tuba canitúri sunt!».

RESPONSORIUM

Cf. Ap 8, 3-4; 5, 8

R. Stetit ángelus ante altáre, habens turíbulum áureum, et data sunt ei incénsa multa: * Et ascéndit fumus incensórum coram Deo, allelúia.
V. Habébant ángeli sínguli phíalas plenas incensórum, quæ sunt oratiónes sanctórum. * Et ascéndit fumus incensórum coram Deo, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 34, 1-3. 5-6: CCL 41, 424-426)

Cantemus Domino canticum caritatis

     Cantáte Dómino cánticum novum, laus eius in ecclésia sanctórum.
     Admóniti sumus cantáre Dómino cánticum novum. Homo novus novit cánticum novum. Cánticum res est hilaritátis, et, si diligéntius considerémus, res est amóris. Qui ergo novit novam vitam amáre, novit cánticum novum cantáre. Quæ sit ergo vita nova, commonéndi sumus propter cánticum novum. Ad unum enim regnum pértinent ómnia, homo novus, cánticum novum, testaméntum novum. Ergo homo novus et cantábit cánticum novum et pertinébit ad testaméntum novum.
     Nemo est qui non amet, sed quǽritur quid amet. Non ergo admonémur ut non amémus, sed ut eligámus quid amémus. Sed quid elígimus, nisi prius eligámur? Quia nec dilígimus, nisi prius diligámur. Ioánnem apóstolum audíte: Nos dilígimus, quia ipse prior diléxit nos. Quære unde hómini dilígere Deum, nec invénies omníno, nisi quia prior illum diléxit Deus. Dedit se ipsum quem diléximus, dedit unde diligerémus. Quid enim dedit unde diligerémus, apértius audíte per apóstolum Paulum: Cáritas, inquit, Dei diffúsa est in córdibus nostris. Unde? Num forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
     Habéntes ergo tantam fidúciam, amémus Deum de Deo. Audíte apértius ipsum Ioánnem: Deus cáritas est, et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in illo manet. Parum est dícere: Cáritas ex Deo est. Quis nostrum audéret dícere quod dictum est: Deus cáritas est? Dixit qui nóverat quod habébat.
     Deus nobis compéndio se offert. Clamat nobis: Amáte me, et habébitis me, quia nec potéstis amáre me, nisi habuéritis me.
     O fratres, o fílii, o cathólica gérmina, o sancta et supérna sémina, o in Christo regeneráti et désuper nati, audíte me, immo per me: Cantáte Dómino cánticum novum. Ecce, inquis, canto. Cantas, plane cantas, áudio. Sed contra linguam testimónium non dicat vita.
     Cantáte vócibus, cantáte córdibus, cantáte óribus, cantáte móribus: Cantáte Dómino cánticum novum. Quǽritis quid decantétis de illo quem amátis? Sine dúbio de illo quem amas cantáre vis. Laudes eius quæris quas cantes? Audístis: Cantáte Dómino cánticum novum. Laudes quǽritis? Laus eius in ecclésia sanctórum. Laus cantándi est ipse cantátor.
     Laudes vultis dícere Deo? Vos estóte quod dicátis. Laus ipsíus estis, si bene vivátis.

RESPONSORIUM

Rom 6, 4; 1 Io 3, 23; cf. Jdt 16, 13

R. Quemádmodum suscitátus est Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. * Et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis, allelúia.
V. Hymnum cantémus Dómino, hymnum novum cantémus Deo nostro. * Et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui renátis ex aqua et Spíritu Sancto cæléstis regni pandis intróitum, auge super fámulos tuos grátiam quam dedísti, ut, qui ab ómnibus sunt purgáti peccátis, nullis privéntur tua pietáte promíssis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)