lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 maius 2010
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum. Allelúia.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum. Allelúia.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me. Allelúia.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me. Allelúia.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ. Allelúia.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

21, 9-27
Visio Ierusalem cælestis, sponsæ Agni

     Venit unus de septem ángelis habéntibus septem phíalas, plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum dicens: «Veni, osténdam tibi sponsam uxórem Agni». Et sústulit me in spíritu super montem magnum et altum et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo a Deo, habéntem claritátem Dei; lumen eius símile lápidi pretiosíssimo, tamquam lápidi iáspidi, in modum crystálli; et habébat murum magnum et altum et habébat portas duódecim et super portas ángelos duódecim et nómina inscrípta, quæ sunt duódecim tríbuum filiórum Israel. Ab oriénte portæ tres et ab aquilóne portæ tres et ab austro portæ tres et ab occásu portæ tres; et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et super ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni.
     Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arúndinem áuream, ut metirétur civitátem et portas eius et murum eius. Et cívitas in quadro pósita est, et longitúdo eius tanta est quanta et latitúdo. Et mensus est civitátem arúndine per stádia duódecim mília; longitúdo et latitúdo et altitúdo eius æquáles sunt. Et mensus est murum eius centum quadragínta quáttuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli. Et erat structúra muri eius ex iáspide, ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. Fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta: fundaméntum primum iaspis, secúndus sapphírus, tértius chalcedónius, quartus smarágdus, quintus sárdonyx, sextus sárdinus, séptimus chrysólithus, octávus berýllus, nonus topázius, décimus chrysóprasus, undécimus hyacínthus, duodécimus amethýstus.
     Et duódecim portæ duódecim margarítæ sunt, et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis. Et platéa civitátis aurum mundum tamquam vitrum perlúcidum.
     Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Et cívitas non eget sole neque luna, ut lúceant ei, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus. Et ambulábunt gentes per lumen eius, et reges terræ áfferunt glóriam suam in illam; et portæ eius non claudéntur per diem, nox enim non erit illic; et áfferent glóriam et divítias géntium in illam. Nec intrábit in ea áliquid coinquinátum et fáciens abominatiónem et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 21, 21; Tob 13, 16. 17. 18. 11

R. Platéæ tuæ, Ierúsalem, sternéntur auro mundo, et cantábitur in te cánticum lætítiæ; * et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.
V. Luce spléndida fulgébis, et omnes fines terræ adorábunt te. * Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Gaudéntii Brixiénsis epíscopi

(Tract. 2: CSEL 68, 26. 29-30)

Eucharistia, Pascha Domini

     Unus pro ómnibus mórtuus est; et idem per síngulas Ecclesiárum domos, in mystério panis ac vini, réficit immolátus, vivíficat créditus, consecrántes sanctíficat consecrátus.
     Hæc Agni caro, hic sanguis est. Panis enim, qui de cælo descéndit, ait: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro sǽculi vita. Recte étiam vini spécie sanguis eius exprímitur, qui cum ipse in Evangélio dicit: Ego sum vitis vera, satis declárat sánguinem suum esse omne vinum, quod in figúra passiónis eius offértur; unde beatíssimus patriárcha Iacob de Christo prophetáverat, dicens: Lavábit in vino stolam suam, et in sánguine uvæ amíctum suum. Stolam quippe nostri córporis, induméntum suum, próprio erat sánguine ablutúrus.
     Ipse ígitur naturárum creátor et dóminus, qui prodúcit de terra panem, de pane rursus (quia et potest et promísit) éfficit próprium corpus; et, qui de aqua vinum fecit, fecit et de vino sánguinem suum.
     Pascha est, inquit, Dómini: hoc est tránsitus Dómini; ne terrénum putes quod cæléste efféctum est per eum qui transit in illud, et fecit illud suum corpus et sánguinem.
     Quod áccipis, corpus est illíus panis cæléstis, et sanguis est illíus sacræ vitis. Nam, cum panem consecrátum et vinum discípulis suis porrígeret, sic ait: Hoc est corpus meum; hic est sanguis meus. Credámus, quæso, cui credídimus; nescit mendácium véritas.
     ídeo cum de córpore suo manducándo et sánguine suo bibéndo turbis loquerétur stupéntibus ac mussitántibus: Durus est hic sermo, et quis eum potest audíre? ut abstérgeret per ignem cæléstem eas cogitatiónes, quas vitándas esse prædíxi, sic adiécit: Spíritus est qui vivíficat, nam caro nihil prodest. Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt.

RESPONSORIUM

Io 6, 57; Lk 22, 19b

R. Misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; * et qui mandúcat me, vivet propter me, allelúia.
V. Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. * Et qui mandúcat me, vivet propter me, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius grátia iusti ex ímpiis et beáti effícimur ex míseris, adésto opéribus tuis, adésto munéribus, ut, quibus inest fídei iustificátio, non desit perseverántiæ fortitúdo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)