lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 maius 2010
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

22, 1-9
Fluvius aquæ vitæ

     Et osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
     Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius».
     Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli, qui mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui servant verba libri huius; Deum adóra».

RESPONSORIUM

Ap 22, 5. 3

R. Nox ultra non erit, quóniam Dóminus Deus illuminábit super servos suos; * et regnábunt in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Thronus Dei et Agni in civitáte sancta erit, et servi eius sérvient illi. * Et regnábunt in sǽcula sæculórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus beáti Isaac abbátis monastérii de Stella

(Sermo 42: PL 194, 1831-1832)

Primogenitus in multis fratribus

     Sícuti uníus hóminis caput et corpus, ipse unus homo, sic Fílius ille Vírginis, et elécta eius membra, ipse unus homo et unus hóminis Fílius. Totus, inquit Scriptúra, et ínteger Christus caput et corpus; síquidem ómnia simul membra unum corpus, quod cum suo cápite unus hóminis Fílius, qui cum Dei Fílio unus Dei Fílius, qui et ipse cum Deo unus Deus.
     Ergo et totum corpus cum cápite hóminis Fílius et Dei Fílius, et Deus. Unde est et illud: Volo, Pater, ut, sicut ego et tu unum sumus, ita et isti unum sint nobíscum.
     Itaque secúndum hunc in Scriptúris sensum célebrem, nec sine cápite corpus, nec sine córpore caput; nec sine Deo caput et corpus, totus Christus.
     Itaque et ómnia cum Deo unus Deus; sed Fílius Dei cum Deo naturáliter, et cum ipso Fílius hóminis personáliter, cum quo suum corpus sacramentáliter.
     Fidélia ígitur et rationabília Christi membra dícere se veráciter possunt hoc, quod est ipse, étiam Dei Fílium, ac Deum. Sed quod ipse natúra, hoc ipsa consórtio; quod ipse plenitúdine, hoc ipsa participatióne; dénique quod Dei Fílius generatióne, hoc eius membra adoptióne, sicut scriptum est: Accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater.
     Iuxta quem Spíritum dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, ut seléctim doceántur ab eo, qui primogénitus est in multis frátribus, dícere: Pater noster, qui es in cælis. Et álibi: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum.
     Quo enim Spíritu de útero Vírginis natus est hóminis Fílius caput nostrum, eo renáscimur de fonte baptísmatis, fílii Dei, corpus suum. Et sicut ille absque omni peccáto, sic et nos in remissiónem ómnium peccatórum.
     Sicut enim totíus córporis ómnia peccáta super lignum in córpore carnis portávit, sic spiritáli córpori, ut nullum ei peccátum imputétur, per regeneratiónis grátiam donávit, sicut scriptum est: Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum. Beátus iste vir Christus procul dúbio est, qui, secúndum quod caput Christi Deus est, peccáta remíttit; cui, secúndum quod caput córporis homo unus est, nihil remíttitur; secúndum vero quod cápitis corpus plures, nihil imputátur.
     Iustus in seípso, et iustíficans seípsum ipse. Solus Salvátor, solus salvátus; qui in córpore suo super lignum pértulit, quod de córpore suo per aquam ábstulit. Iterum per lignum et aquam salvans, Agnus Dei, qui tollit, quæ pértulit, peccáta mundi, sacérdos et sacrifícium, et Deus, qui, se sibi ófferens, se per se sibi, sicut Patri et Spirítui Sancto, reconciliávit.

RESPONSORIUM

Rom 12, 5; Col 2, 9-10; 1, 18

R. Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra, * in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, et estis in illo repléti, allelúia.
V. Ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens. * In ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, et estis in illo repléti, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Tríbue nobis, quǽsumus, Dómine, mystériis paschálibus conveniénter aptári, ut, quæ lætánter exséquimur, perpétua virtúte nos tueántur et salvent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)