lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 ianuarius 2011
II DOMINICA In tempus nativitatis


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius.
R. Annuntiáte de die in diem salutáre eius.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

2, 16 – 3, 4
Vita nova in Christo

     Fratres: Nemo vos iúdicet in cibo aut in potu aut ex parte diéi festi aut neoméniæ aut sabbatórum, quæ sunt umbra futurórum, corpus autem Christi. Nemo vos bravío defráudet cómplacens sibi in humilitáte et religióne angelórum propter ea, quæ vidit, ingrédiens, frustra inflátus sensu carnis suæ et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiónes subministrátum et conéxum crescit in augméntum Dei.
     Si mórtui estis cum Christo ab eleméntis mundi, quod tamquam vivéntes in mundo decrétis subicímini: «Ne tetígeris, neque gustáveris, neque contrectáveris», quæ sunt ómnia in corruptiónem ipso usu secúndum præcépta et doctrínas hóminum? Quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne et humilitáte, et non parcéndo córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.
     Igitur si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

RESPONSORIUM

Cf. Col 3, 1-2; Lc 12, 34

R. Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; * quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.
V. Ubi thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. * Quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.

LECTIO ALTERA

De Libro sancti Basilíi Magni epíscopi E Spíritu Sancto

(Cap. 26, nn. 61. 64: PG 32, 179-182. 186)

De Domino vivificante corpus suum in Spiritu

     Qui iam non vivit secúndum carnem, sed Spíritu Dei ágitur ac fílius Dei nominátur et confórmis imágini Fílii Dei factus est, spiritális dícitur. Et sicut cernéndi vis est in óculo sano, sic operátio Spíritus in ánima purgáta.
     Item, quemádmodum verbum est in ánimo, intérdum ut in corde cogitátum, intérdum ut lingua prolátum: sic et Spíritus Sanctus, vel cum testimónium præbet spirítui nostro, et clamat in córdibus nostris, Abba, Pater, vel cum lóquitur pro nobis, iuxta id quod dictum est, Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris, qui lóquitur in vobis.
     Iamvéro, et ut totum in pártibus, Spíritus intellégitur iuxta donórum distributiónem. Omnes enim ínvicem sumus membra, sed habéntes dona secúndum Dei grátiam nobis datam divérsa.
     Eaprópter, non potest dícere óculus mánui: Non opus hábeo te; aut rursus caput pédibus: Non est mihi vobis opus. Sed ómnia quidem simul complent corpus Christi in unitáte Spíritus; necessáriam autem utilitátem sibi ínvicem reddunt ex donis.
     Deus enim pósuit membra in córpore, unumquódque illórum ut vóluit. Membra autem eándem habent pro se mútuo sollicitúdinem, iuxta spiritálem mútuæ affectiónis ipsis ínsitæ communiónem. Eóque sive pátitur unum membrum, una cum eo patiúntur ómnia membra: sive glorificátur unum membrum, simul gaudent ómnia membra.
     Rursus, quemádmodum partes sunt in toto, ita sínguli sumus in Spíritu, eo quod omnes in uno córpore in unum Spíritum baptizáti sumus.
     Sicut autem in Fílio cérnitur Pater, sic Fílius cérnitur in Spíritu. Itaque adorátio, quæ sit in Spíritu, mentis nostræ operatiónem ut in luce factam índicat, ut díscere licet ex iis quæ Samaritánæ dicta sunt. Nam cum illa, consuetúdine regiónis decépta, existimáret in loco esse adoratiónem, Dóminus eam dédocens dixit in Spíritu et veritáte adoráre oportére: nimírum seípsum appéllans veritátem.
     Quemádmodum ígitur in Fílio dícimus adoratiónem, velut in imágine Dei ac Patris: sic et in Spíritu, tamquam in seípso Dómini divinitátem expriménte.
     Itaque próprie et congruénter per illuminatiónem Spíritus conspícimus splendórem glóriæ Dei; per charactérem autem ad eum, cuius est charácter et æquále sigíllum, subvéhimur.

RESPONSORIUM

1 Cor 2, 12. 10; Eph 3, 5

R. Nos non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis: * Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.
V. Quod áliis generatiónibus non innótuit fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis et prophétis in Spíritu. * Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, fidélium splendor animárum, dignáre mundum glória tua implére benígnus, et cunctis pópulis appáre per tui lúminis claritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)