lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 martius 2011
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R. Quia benígnus et miséricors est.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

12, 21-36
Plaga primogenitorum

     In diébus illis: Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Israel et dixit ad eos: «Ite tolléntes ánimal per famílias vestras et immoláte Pascha. Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine, qui est in pelvi, et aspérgite ex eo superlimináre et utrúmque postem. Nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane. Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios; cumque víderit sánguinem in superliminári et in utróque poste, transcéndet óstium et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere. Custodíte verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum. Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis, ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas; et cum díxerint vobis fílii vestri: “Quæ est ista relígio?”, dicétis eis: “Víctima Paschæ Dómino est, quando transívit super domos filiórum Israel in Ægýpto percútiens Ægýptios et domos nostras líberans”». Incurvatúsque pópulus adorávit; et egréssi fílii Israel fecérunt, sicut præcéperat Dóminus Móysi et Aaron.
     Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito pharaónis, qui in sólio eius sedébat, usque ad primogénitum captívi, qui erat in cárcere, et omne primogénitum iumentórum. Surrexítque phárao nocte et omnes servi eius cunctáque Ægýptus, et ortus est clamor magnus in Ægýpto, neque enim erat domus, in qua non iacéret mórtuus. Vocatísque phárao Móyse et Aaron nocte, ait: «Súrgite, egredímini a pópulo meo vos et fílii Israel; ite, immoláte Dómino, sicut dícitis. Oves vestras et arménta assúmite, ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi». Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter dicéntes: «Omnes moriémur». Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam, ántequam fermentarétur; et ligans pistrína in pálliis suis pósuit super úmeros suos. Fecerúntque fílii Israel, sicut præcéperat Móyses, et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea vestémque plúrimam. Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis, ut commodárent eis; et spoliavérunt Ægýptios.

RESPONSORIUM

Cf. Ex 12, 7. 13; cf. 1 Petr 1, 18. 19

R. De sánguine agni ponent fílii Israel super utrúmque postem et in superlimináribus domórum: * Erit autem sanguis vobis in signum.
V. Redémpti estis pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi. * Erit autem sanguis vobis in signum.

LECTIO ALTERA

Ex Spéculo caritátis beáti Aelrédi abbátis

(Lib. 3, 5: PL 195, 582)

Caritas fraterna ad Christi exemplum conformanda

     Ad inimicórum dilectiónem, in qua fratérnæ caritátis consístit perféctio, nihil nos ita ánimat, ut illíus miræ patiéntiæ grata considerátio, qua ille, speciósus forma præ fíliis hóminum, venústam fáciem suam ímpiis prǽbuit conspuéndam; qua óculos illos, quorum nutu regúntur ómnia, velámini súbdidit iniquórum; qua látera illa sua flagéllis expósuit; qua caput, treméndum principátibus et potestátibus, spinárum asperitáti submísit; qua semetípsum oppróbriis ac contuméliis addíxit; qua tandem crucem, clavos, lánceam, fel, acétum patiénter sustínuit, in ómnibus lenis, mitis, tranquíllus.
     Dénique tamquam ovis ad occisiónem ductus est, et quasi agnus coram tondénte se obmútuit, et non apéruit os suum.
     Quis illam áudiens mirábilem vocem, plenam dulcédinis, plenam caritátis, plenam immutábilis tranquillitátis: Pater, ignósce illis, non statim omni afféctu suos ampléctitur inimícos? Pater, inquit, ignósce illis. Quid lenitátis, quid caritátis huic addi pótuit oratióni?
     Addidit tamen; parum fuit oráre, vóluit et excusáre. Pater, inquit, ignósce illis, non enim sciunt quid fáciunt. Sunt quidem magni peccatóres, sed pusílli æstimatóres; ídeo: Pater, ignósce illis. Crucifígunt; quem tamen crucifígant nésciunt, quia, si cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent; ídeo: Pater, ignósce illis. Putant legis prævaricatórem, putant divinitátis præsumptórem, putant pópuli seductórem. Abscóndi ab eis fáciem meam, non agnovérunt maiestátem meam; ídeo: Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt.
     Igitur, ut homo se díligat, nulla se carnis delectatióne corrúmpat. Ut vero carnáli concupiscéntiæ non succúmbat, omnem afféctum suum ad suavitátem domínicæ carnis exténdat. Porro, ut perféctius ac suávius in fratérnæ caritátis delectatióne quiéscat, étiam inimícos brácchiis veri amóris astríngat.
     Sed, ne divínus hic ignis iniuriárum statu tepéscat, dilécti Dómini ac Salvatóris sui tranquíllam patiéntiam óculis mentis semper aspíciat.

RESPONSORIUM

Is 53, 12b; Lc 23, 34

R. Trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est; * ipse peccátum multórum tulit et pro transgressóribus rogat.
V. Iesus autem dicébat: Pater, dimítte illis; non enim sciunt quid fáciunt. * Ipse peccátum multórum tulit et pro transgressóribus rogat.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis observatióni pascháli conveniénter aptári, ut suscépta sollémniter castigátio corporális cunctis ad fructum profíciat animárum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)