Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
S. Athanasii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli
Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito, et significávit
mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iesu Christi, quæcúmque
vidit. Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
Ioánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia: Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est,
et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.
Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri
suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus et qui eum pupugérunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. étiam, amen.
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dóminus Deus, qui est et qui erat et qui ventúrus est, Omnípotens.
Ego Ioánnes, frater vester et párticeps in tribulatióne et regno et patiéntia in Iesu, fui in ínsula, quæ appellátur
Patmos, propter verbum Dei et testimónium Iesu. Fui in spíritu in domínica die et audívi post me vocem magnam tamquam
tubæ dicéntis: «Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclésiis: Ephesum et Smyrnam et Pérgamum et Thyatíram et
Sardis et Philadelphíam et Laodicíam». Et convérsus sum, ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum; et convérsus vidi
septem candelábra áurea et in médio candelabrórum quasi Fílium hóminis, vestítum podére et præcínctum ad mamíllas zonam
áuream; caput autem eius et capílli erant cándidi tamquam lana alba, tamquam nix, et óculi eius velut flamma ignis,
et pedes eius símiles orichálco sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum, et habébat in déxtera
manu sua stellas septem, et de ore eius gládius anceps acútus exíbat, et fácies eius, sicut sol lucet in virtúte sua.
Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus; et pósuit déxteram suam super me dicens: «Noli timére! Ego
sum primus et novíssimus, et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum et habeo claves mortis et inférni.
Scribe ergo, quæ vidísti et quæ sunt et quæ opórtet fíeri post hæc. Mystérium septem stellárum, quas vidísti ad déxteram
meam, et septem candelábra áurea: septem stellæ ángeli sunt septem ecclesiárum et candelábra septem septem ecclésiæ sunt».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi
Incorpóreum et corruptiónis ac matériæ expers, Dei Verbum in nostram regiónem advénit, quamquam ántea non procul áberat: nulla enim
pars mundi illo umquam vácua fuit, sed una cum suo Patre exsístens ómnia ubíque implébat.
Venit vero sua erga nos benignitáte, et quátenus sese palam nobis exhíbuit. Nostri ipse géneris et infirmitátis misértus, nostráque
motus corruptióne, nec mortem in nobis dominári ferens, ne scílicet quod factum fúerat períret, suíque Patris in hómine formándo opus
vanum fíeret, sibi ipsi corpus accépit, idque nostri non dissímile; nec enim esse tantum in córpore, vel solum apparére vóluit.
Nam, si tantum apparére voluísset, potuísset sane áliud præstántius corpus assúmere; verum nostrum corpus accépit.
sibi in Vírgine templum, corpus scílicet, exstrúxit, illúdque tamquam instruméntum sibi próprium fecit, in quo se notum fáceret et
habitáret: sic ergo símili córpore e nostris accépto, quia omnes mortis corruptióni subiécti erant, illud, pro ómnibus morti tráditum,
Patri summa cum benignitáte óbtulit; cum, ut ómnibus in ipso moriéntibus lex de corruptióne contra hómines lata solverétur, útpote quæ
in domínico córpore suam vim complevísset, nec proínde locum ámplius advérsus símiles hómines habéret; tum, ut hómines, in corruptiónem
revérsos, íterum incorrúptos rédderet, atque a morte ad vitam revocáret, córpore quod sibi assúmpserat et resurrectiónis grátia mortem
ab eis, non secus ac stípula ab igne consúmitur, pénitus ámovens.
Idcírco corpus quod mori posset sibi assúmpsit, ut illud, Verbi ómnium præsidis factum párticeps, morti pro ómnibus satis esset, atque,
propter Verbum in se hábitans, incorrúptum permanéret, ac dénique in pósterum corrúptio resurrectiónis grátia ab ómnibus discéderet.
Hinc corpus, quod sibi ipse accépit, velut hóstiam et víctimam omni puram mácula morti offeréndo, mortem statim ab ómnibus simílibus,
suo pro áliis obláto, propulsávit.
Sic enim Dei Verbum, supérius ómnibus exsístens, suum templum et corpóreum instruméntum pro ómnibus, uti dicébat, devovéndo et offeréndo,
id quod debebátur in morte solvit, atque ita, ómnibus per símile corpus coniúnctus, incorrúptus Dei Fílius omnes resurrectiónis promissióne
incorrúptos iure et mérito réddidit.
Ipsa síquidem mortis corrúptio nullam iam vim advérsus hómines habet ob Verbum, quod in illis per unum corpus hábitat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Athanásium epíscopum divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, concéde propítius, ut, eius
doctrína et protectióne gaudéntes, in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)