Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
Immaculati Cordis Beatæ Mariæ Virginis, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Samuélis
Factum est verténte anno, eo témpore, quo solent reges ad bella procédere, misit David Ioab et
servos suos cum eo et univérsum Israel, et vastavérunt fílios Ammon et obsedérunt Rabba; David autem remánsit in Ierúsalem.
Et factum est véspere, ut súrgeret David de strato suo et deambuláret in solário domus régiæ. Vidítque de solário mulíerem se lavántem;
erat autem múlier pulchra valde. Misit ergo rex et requisívit quæ esset múlier; nuntiatúmque ei est quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam
uxor Uríæ Hetthǽi. Missis ítaque David núntiis, tulit eam; quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea, quæ se sanctificáverat ab
immundítia sua. Et revérsa est domum suam; cum autem concepísset, mittens nuntiávit David et ait: «Concépi».
Misit autem David ad Ioab dicens: «Mitte ad me Uríam Hetthǽum». Misítque Ioab Uríam ad David, et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam
recte ágeret Ioab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum; et dixit David ad Uríam: «Descénde in domum tuam et lava pedes tuos». Et
egréssus est Urías de domo regis; secutúsque est eum cibus régius. Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui
et non descéndit ad domum suam.
Nuntiatúmque est David a dicéntibus: «Non ivit Urías ad domum suam». Et ait David ad Uríam: «Numquid non de via venísti? Quare non descendísti
ad domum tuam?». Et ait Urías ad David: «Arca et Israel et Iuda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Ioab et servi dómini mei super fáciem
terræ manent; et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam
rem hanc!». Ait ergo David ad Uríam: «Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te». Mansit Urías in Ierúsalem die illa et áltera. Vocávit enim eum
David, ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum. Qui egréssus véspere dormívit in strato suo cum servis dómini sui et in domum suam non descéndit.
Factum est ergo mane, et scripsit David epístulam ad Ioab misítque per manum Uríæ scribens in epístula: «Pónite Uríam in prima ácie, ubi
fortíssimum est prœlium, et recédite ab eo, ut percússus intéreat». Igitur cum Ioab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco, quo sciébat
viros esse fortíssimos. Egressíque viri de civitáte bellábant advérsum Ioab; et cecidérunt de pópulo, de servis David, et mórtuus est étiam Urías Hetthǽus.
Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus et planxit eum. Transactóque luctu, misit David et introdúxit eam domum suam,
et facta est ei uxor peperítque ei fílium. Et displícuit, quod fécerat David, coram Dómino.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Lauréntii Iustiniáni epíscopi
Conferénte secum María de ómnibus quæ legéndo, audiéndo, vidéndo cognóverat, o quantum crescébat in fide, augebátur méritis, sapiéntia illustrabátur
magis magísque caritátis cremabátur incéndio! Ex redivíva síquidem sacramentórum cæléstium reseratióne promóta, complebátur lætítia, Spíritu fecundabátur
nímium, dirigebátur in Deum, et húmilis custodiebátur in se. Tales prorsus divínæ grátiæ sunt proféctus, ut de imis élevent ad summa, et de claritáte
in claritátem transfórment. Beáta plane mens Vírginis, quæ, per inhabitántem Spíritum ac magistérium, Verbi Dei semper in ómnibus parébat império. Non
sensu próprio, non suo ducebátur arbítrio; sed quod intus sapiéntia innuébat ad fidem, foris hoc córporis ministério peragébat. Decébat útique divínam
Sapiéntiam, quæ sibi ad habitándum domum ædificábat Ecclésiæ, ut de legis custódia, de purificatióne mentis, de humilitátis norma, et de spiritáli
oblatióne, Maríæ sanctíssimæ médio uterétur.
Ipsam tu, o fidélis ánima, imitáre. Ut enim spiritáliter purificéris et a delictórum váleas emundári contágiis, in templum cordis tui ingrédere. Ibi
afféctum in cunctis quæ ágimus Deus pótius atténdit, quam opus. Quámobrem, sive per contemplatiónis stúdium mente excédimus Deo atque vacámus, seu per
virtútum increménta et commendabílium negotiórum ópera próximis nostris sóbrii esse satágimus, id táliter perficiámus, ut tantum Christi cáritas
úrgeat nos. Hæc plane est spiritális purificatiónis accépta oblátio, quæ non in manufácto, sed in cordis persólvitur templo, in quod Dóminus
Christus gratánter ingréditur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum præparásti, concéde propítius, ut, eiúsdem Vírginis intercessióne,
tuæ glóriæ templum inveníri mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)