lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2011
PER ANNUM, hebd. XIV
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

47, 12-25
Historia Patrum: a Salomone ad Ieroboam
Post David surréxit fílius sensátus, et propter illum habitávit in securitáte. Sálomon imperávit in diébus pacis; cui Deus réquiem dedit in circúitu, ut cónderet domum in nómine suo et paráret sanctuárium in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in iuventúte tua et implétus es quasi flumen sapiéntia! Terram retéxit ánima tua, et replésti eam in comparatiónibus ænígmatum. Ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. In cantilénis et provérbiis et comparatiónibus et interpretatiónibus te mirátæ sunt terræ. In nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israel, collegísti quasi aurichálcum aurum et ut plumbum cumulásti argéntum. Sed reclinásti fémora tua muliéribus, subiugátus es in córpore tuo. Dedísti máculam in glória tua et profanásti semen tuum, indúcens iracúndiam ad líberos tuos et ingemíscere fáciens super stultítia tua, ut fíeret impérium bipartítum, et ex Ephraim incíperet impérium infidéle. Deus autem non derelínquet misericórdiam suam et non corrúmpet, nec delébit verba sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui et semen eius, qui díligit Dóminum, non corrúmpet. Dedit autem réliquum Iacob et David de ipso stirpem. Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis et derelíquit post se de sémine suo gentis stultítiam et imminútum prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo. Et Ieróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israel et dedit viam peccándi Ephraim; et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum valde, ita ut expélleret illos a terra sua. Et exquisiérunt omnes nequítias, usque dum perveníret super illos vindícta.

RESPONSORIUM

Ez 37, 21c. 22b. 23a. 24a; Io 10, 16

R. Congregábo fílios Israel, et non erunt ultra duæ gentes neque polluéntur in idólis suis; * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.
V. Alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli; illas opórtet me addúcere, et fient unus grex, unus pastor. * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 126, 2: CCL 40, 1857-1858)

Verus Salomon Dominus Iesus Christus

     Quia Sálomon ædificáverat templum Dómino, in typo quidem et in figúra futúræ Ecclésiæ et córporis Dómini; unde dicit in Evangélio: Sólvite templum hoc, et in tríduo excitábo illud; quia ergo ipse ædificáverat illud templum, ædificávit sibi templum verus Sálomon Dóminus noster Iesus Christus, verus pacíficus. Nomen enim Salomónis interpretátur «Pacíficus», est autem ille verus pacíficus, de quo dicit Apóstolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utráque unum. Ipse est verus pacíficus, qui duos paríetes e divérso veniéntes in se copulávit, quibus factus est lapis anguláris, veniénti pópulo ex circumcisióne credéntium, et veniénti pópulo ex præpútio géntium et ipsórum credéntium; fecit unam Ecclésiam de duóbus pópulis, factus est illis lapis anguláris et ídeo vere pacíficus.
     Quia ergo ille verus Sálomon, Sálomon autem ille fílius David de mulíere Bethsabée, rex Israel, figúram gestábat huius pacífici, quando templum ædificávit, ídeo, ne illum putes Salomónem qui ædificávit domum Deo, álium Salomónem tibi osténdens, Scriptúra sic cœpit in psalmo: Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt ædificántes eam. Dóminus ergo ædíficat domum, Dóminus Iesus Christus ædíficat domum suam. Labórant multi in ædificándo; sed si non ille ædíficet, in vanum laboravérunt ædificántes eam.
     Qui sunt qui labórant ædificántes? Omnes qui in Ecclésia prædicant verbum Dei, minístri sacramentórum Dei. Omnes cúrrimus, omnes laborámus, omnes ædificámus modo; et ante nos cucurrérunt, laboravérunt, ædificavérunt; sed nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt ædificántes eam. ídeo quosdam vidéntes rúere Apóstoli et próprie Paulus ait: Dies observátis et annos et menses et témpora; tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vos. Quia nóverat se intus a Dómino ædificári, plangébat istos, quia sine causa laboráverat in eis. Nos ergo lóquimur foris, ille ædíficat intus. Quómodo audiátis, nos advértimus; quid cogitétis, ille solus novit, qui cogitatiónes vestras videt. Ipse ædíficat, ipse monet, ipse terret, ipse intelléctum áperit, ipse ad fidem ápplicat sensum vestrum; et tamen laborámus et nos tamquam operárii.

RESPONSORIUM

Io 2, 19

R. Ædificátum est templum, et glória Dómini replévit átrium eius; et lætátus est rex et dixit: * Benedíctus Dóminus Deus Israel, in ómnibus quæ locútus est ad David patrem meum.
V. Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. * Benedíctus Dóminus Deus Israel, in ómnibus quæ locútus est ad David patrem meum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)