lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 iulius 2011
SS. Ioachim et Annæ, parentum beátæ Mariæ Virginis, memoria


Ex antiqua traditione, iam sǽculo II invecta, his nominibus appellati sunt parentes beatissimæ Virginis Mariæ. Sanctæ Annæ cultus iam a sǽculo VI in oriente tributus est, diffususque in occidente sǽculo X; recentiore ætate sanctus Ioachim excultus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dum tuas festo, pater o colénde,
cántico laudes habet hæc coróna,
vocis ac mentis, Ióachim, benígne
  áccipe munus.

Longa te regum séries avórum
Abrahæ prolem tulit atque David;
clárior mundi dómina corúscas
  prole María.

Sic tuum germen benedícta ab Anna
éditum, patrum repetíta vota
implet, et mæsto próperat reférre
  gáudia mundo.

Laus tibi, Prolis Pater increátæ;
laus tibi, summi Súboles Paréntis;
summa laus, compar, tibi sit per omne,
  Spíritus, ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

9, 1-15
Fructus spiritales collectæ

    Fratres: De ministério, quod fit in sanctos, supérfluum est mihi scríbere vobis; scio enim promptum ánimum vestrum, pro quo de vobis glórior apud Macédonas, quóniam Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos. Misi autem fratres, ut ne, quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut, quemádmodum dixi, paráti sitis, ne, cum vénerint mecum Macédones et invénerint vos imparátos, erubescámus nos, ut non dicam vos, in hac substántia. Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos et prǽparent repromíssam benedictiónem vestram, ut hæc sit paráta sic quasi benedictiónem, non quasi avarítiam.
     Hoc autem: qui parce séminat, parce et metet, et qui séminat in benedictiónibus, in benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte, hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: «Dispérsit, dedit paupéribus, iustítia eius manet in ætérnum».
     Qui autem adminístrat semen seminánti, et panem ad manducándum præstábit et multiplicábit semen vestrum et augébit increménta frugum iustítiæ vestræ. In ómnibus locupletáti in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo — quóniam ministérium huius offícii non solum supplet ea, quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes Deo — per probatiónem ministérii huius glorificántes Deum in obœdiéntia confessiónis vestræ in evangélium Christi et simplicitáte communiónis in illos et in omnes, et ipsórum obsecratióne pro vobis desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis. Grátias Deo super inenarrábili dono eius.

RESPONSORIUM

Lc 6, 38; 2 Cor 9, 7a

R. Date, et dábitur vobis; mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. * Eádem mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.
V. Unusquísque donet prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte. * Eádem mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Orat. 6, in Nativitatem B. Mariae V., 2. 4. 5. 6; PG 96, 663. 667. 670)

Ex fructibus eorum cognoscetis eos

     Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix Virgo ex Anna nascerétur, natúra grátiæ germen antevértere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum grátia fructum éderet. Nasci síquidem primogénitam oportébat, ex qua nascitúrus esset omnis creatúræ primogénitus, in quo ómnia constant.
     O par beátum Ióachim et Anna! Vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum ómnium donórum præstantíssimum Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.
     Lætáre, Anna stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis. Exsúlta, Ióachim, quóniam ex fília tua puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, et vocábitur nomen eius magni consílii, salútis univérsi mundi, Angelus, Deus fortis. Puer iste Deus est.
     O beátum par Ióachim et Anna, immaculatíssimum prorsus! Ex fructu ventris vestri cognoscímini, velut alícubi Dóminus ait: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Uti Deo gratum erat, atque ea dignum quæ ex vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Casta enim et sancta conversatióne vestra virginitátis moníle protulístis, eam, quæ ante partum virgo foret, atque in partu virgo nec non virgo post partum; illam, inquam, quæ sola semper, tum mente tum ánimo, tum étiam córpore virginitátem cultúra esset.
     O castíssimum par Ióachim et Anna! Vos castitátem, quam natúræ lex præscríbit, conservántes, ea quæ natúram súperant, divínitus estis consecúti: mundo quippe Dei matrem viri nésciam peperístis. Vos pie et sancte in humána natúra vitam agéntes, fíliam ángelis superiórem nuncque angelórum dóminam edidístis. O speciosíssima dulcissimáque puélla! O fília Adámi et Dei mater! Beáti lumbi et venter, ex quibus prodiísti! Beátæ ulnæ, quæ te gestavérunt; lábia item, quibus castis ósculis frui concéssa es, paréntum nempe dumtáxat tuórum, ut in ómnibus semper virginitátem cóleres! Iubiláte Deo, omnis terra, cantáte, exsultáte et psállite. Exaltáte vocem vestram, exaltáte, nolíte timére.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 2, 37. 38; 7, 16

R. Ieiúniis et obsecratiónibus Dómino serviébant nocte ac die, * Exspectántes redemptiónem Israel.
V. Orábant Deum, ut visitáret plebem suam. * Exspectántes redemptiónem Israel.

ORATIO

Orémus:
Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)