lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 ianuarius 2012
S. Agnetis, virginis et martyris, memoria


Altera medietate sæculi III, vel probabilius initio sæculi IV, Romæ martyr occubuit. Papa Damasus eius sepulcrum carmine ornavit, multique Patres, post Sanctum Ambrosium, eam laudationibus prosecuti sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Igne divíni rádians amóris
córporis sexum superávit Agnes,
et super carnem potuére carnis
  claustra pudícæ.

Spíritum celsæ cápiunt cohórtes
cándidum, cæli super astra tollunt;
iúngitur Sponsi thálamis pudíca
  sponsa beátis.

Virgo, nunc nostræ miserére sortis
et, tuum quisquis célebrat tropǽum,
ímpetret sibi véniam reátus
  atque salútem.

Redde pacátum pópulo precánti
príncipem cæli dominúmque terræ,
donet ut pacem pius et quiétæ
  témpora vitæ.

Láudibus mitem celebrémus Agnum,
casta quem sponsum sibi legit Agnes,
astra qui cæli moderátur atque
  cuncta gubérnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

16, 1-17
Festa celebranda

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.
     Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.
     Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.
     Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».

RESPONSORIUM

Cf. Deut 16, 14. 15; Nah 2, 1

R. Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia. .
V. Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De virgínibus

(Lib. 1, cap. 2. 5. 7-9; PL 16 [edit. 1845], 189-191)

Nondum idonea pœnæ et iam matura victoriæ

     Natális est vírginis, integritátem sequámur; natális est mártyris, hóstias immolémus. Natális est sanctæ Agnétis. Hæc duódecim annórum martýrium fecísse tráditur. Quo detestabílior crudélitas, quæ nec minúsculæ pepércit ætáti, immo magna vis fídei, quæ étiam ab illa testimónium invénit ætáte.
     Fuítne in illo corpúsculo vúlneri locus? Et quæ non hábuit quo ferrum recíperet, hábuit quo ferrum vínceret. At istíus ætátis puéllæ torvos étiam vultus paréntum ferre non possunt, et acu distrícta solent puncta flere quasi vúlnera.
     Hæc inter cruéntas carníficum impávida manus, hæc stridéntium grávibus immóbilis tráctibus catenárum, nunc furéntis mucróni mílitis totum offérre corpus, mori adhuc néscia, sed paráta; vel si ad aras invíta raperétur, téndere Christo inter ignes manus atque in ipsis sacrílegis focis trophǽum Dómini signáre victóris; nunc ferrátis colla manúsque ambas insérere néxibus, sed nullus tam ténuia membra póterat nexus inclúdere.
     Novum martýrii genus? Nondum idónea pœnæ et iam matúra victóriæ; certáre diffícilis, fácilis coronári; magistérium virtútis implévit, quæ præiudícium vehébat ætátis. Non sic ad thálamum nupta properáret, ut ad supplícii locum læta succéssu, gradu festína virgo procéssit, non intórto crine caput compta sed Christo; non flósculis redimíta, sed móribus.
     Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirári pleríque quod tam fácile vitæ suæ pródiga, quam nondum háuserat, iam quasi perfúncta donáret. Stupére univérsi quod iam Divinitátis testis exsísteret, quæ adhuc árbitra sui per ætátem esse non posset. Effécit dénique ut ei de Deo crederétur cui de hómine adhuc non crederétur, quia quod ultra natúram est, de Auctóre natúræ est.
     Quanto terróre egit cárnifex ut timerétur, quantis blandítiis ut suadéret, quantórum vota ut sibi ad núptias perveníret. At illa: «Et hæc Sponsi iniúria est exspectáre placitúrum; qui me sibi prior elégit, accípiet. Quid, percússor, moráris? Péreat corpus, quod amári potest óculis, quibus nolo». Stetit, orávit, cervícem infléxit.
     Cérneres trepidáre carníficem, quasi ipse addíctus fuísset; trémere percussóris déxteram, pallére ora aliéno timéntis perículo, cum puélla non timéret suo. Habétis ígitur in una hóstia duplex martýrium, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit et martýrium obtínuit.

RESPONSORIUM


R. Diem festum beátæ Agnétis celebrémus, quáliter passa sit ad memóriam revocémus; * in iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.
V. Solum enim vitæ diléxit Auctórem. * In iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)