lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 iunius 2012
S. Aloisii Gonzaga, religiosi, memoria


Natus est anno 1568 prope Mantuam in Longobardia, ex principibus Castellionis. A matre pie educatus, ad religionem maxime inclinatus apparuit. Aviti principatus iure in fratrem transmisso, Societati Iesu Romæ se adiunxit, et dum ægrotis in nosocomiis inserviebat, morbo correptus, mortuus est anno 1591.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

8, 22-23. 30-32; 9, 1-15. 19-20
Populus Dei regem instituere conatur

     In diébus illis: Dixérunt viri Israel ad Gédeon: «Domináre nostri tu et fílius tuus et fílius fílii tui, quia liberásti nos de manu Mádian». Quibus ille ait: «Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur Dóminus».
     Hábuit Gédeon septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore eius, eo quod multas habéret uxóres. Concubína quoque illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium, cui ipse nomen impósuit Abímelech.
     Mortuúsque est Gédeon fílius Ioas in senectúte bona et sepúltus est in sepúlcro Ioas patris sui in Ephra filiórum Abiézer.
     Abiit autem Abímelech fílius Ieróbbaal in Sichem ad fratres matris suæ et locútus est ad eos et ad omnem cognatiónem famíliæ matris suæ dicens: «Loquímini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri, omnes fílii Ieróbbaal, an ut dominétur vobis unus vir?”. Simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum». Locutíque sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos et inclinavérunt cor eórum post Abímelech dicéntes: «Frater noster est». Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberith; qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum. Et venit in domum patris sui Ephra et occídit fratres suos fílios Ieróbbaal septuagínta viros super lápidem unum. Remansítque Ióatham fílius Ieróbbaal mínimus, quia abscónditus erat. Congregáti sunt autem omnes viri Sichem et univérsæ domus Mello abierúntque et constituérunt regem Abímelech iuxta quercum, quæ stabat in Sichem.
     Quod cum nuntiátum esset Ióatham, ivit et stetit in vértice montis Garízim elevatáque voce clamávit et dixit: «Audíte me, viri Sichem, ut áudiat vos Deus. Iérunt ligna, ut úngerent super se regem, dixerúntque olívæ: “Impera nobis”. Quæ respóndit: “Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii honorántur et hómines, et veníre, ut super ligna móvear?”. Dixerúntque ligna ad árborem ficum: “Veni et super nos regnum áccipe”. Quæ respóndit eis: “Numquid possum desérere dulcédinem meam fructúsque suavíssimos et ire, ut super cétera ligna móvear?”. Locúta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et ímpera nobis”. Quæ respóndit: “Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat deos et hómines, et super ligna cétera commovéri?”. Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: “Veni et ímpera super nos”. Quæ respóndit eis: “Si vere me regem vobis constitúitis, veníte et sub mea umbra requiéscite; sin autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno et dévoret cedros Líbani!”. Si ergo recte et absque vítio egístis cum Ieróbbaal et domo eius hódie, lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis. Sin autem pervérse, egrediátur ignis ex Abímelech et consúmat habitatóres Sichem et domum Mello, egrediatúrque ignis de viris Sichem et de domo Mello et dévoret Abímelech!».

RESPONSORIUM

Iudic 8, 23; Ap 5, 13b

R. Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus; * Dominábitur Dóminus.
V. Sedénti super thronum et Agno, benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum. * Dominábitur Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Aloísii Gonzága ad matrem conscrípta

(Acta Sanctorum, Iunii, 5, 878)

Misericordias Domini in æternum cantabo

     Spíritus Sancti grátiam et consolatiónem tibi, illustríssima dómina, perpétuam precor. Versábar équidem, cum tuæ lítteræ afferréntur, adhuc in hac mortuórum regióne. Verum age nunc, ad cælum aliquándo aspirándum est, ut in terra vivéntium Deum ætérnum laudémus. Quod quidem iter nuper sperábam ante hoc tempus a me conféctum iri. Si cáritas est, ut ait sanctus Paulus, flere cum fléntibus, gaudére cum gaudéntibus, ingens omníno te gáudium, mater illustríssima, ex eo hauríre necésse est, quod benefícii gratiǽque in te causa, veram mihi Deus lætítiam, atque a metu eius umquam amitténdi securitátem desígnat.
     Equidem, fatébor enim tibi, illustríssima dómina, cum in consideratióne divínæ bonitátis, quæ instar est maris, cui nec fundus sit nec litus, mentem ingúrgito, ea mihi, illíus amplitúdine abrépta, aberráre neque satis compétere vidétur, quippe cum ille me, pro tam brevi et exíguo labóre, ad ætérnam réquiem accérsat, et me de cælo ad summam felicitátem, quam ádeo neglegénter quæsívi, vocet, fructúmque lacrimárum polliceátur, quas tam parce profúdi.
     Vide étiam atque étiam, illustríssima dómina, et cave ne hanc infinítam Dei benignitátem víoles; quod profécto fáceres, si eum velut mórtuum lamentarére, qui in Dei conspéctu vivat longéque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatióne adiuménti áfferat. Non erit hæc diutúrna seiúnctio; in cælo revisémus inter nos, simúlque cum salútis nostræ víndice copuláti, tota ánimi contentióne eum laudántes eiúsque misericórdias in ætérnum cantántes, immortálibus lætítiis perfruémur. Adimit nobis quod ante commodáverat non álio consílio, nisi ut immunióre et tutióre loco repónat, iísque nos bonis ornet quæ nobis optarémus ipsi.
     Hæc ómnia, eo dumtáxat a me dicta sunt, ut morigerárer desidério quo téneor, uti tu, illustríssima dómina, ceteráque omnis família, hunc meum discéssum in iucúndi benefícii loco habeátis, tuque hoc fretum traiciéntem, dum litus contíngam in quo spes omnes meæ sitæ sunt, matérna tua benedictióne prosequáre. Quod idcírco feci libéntius, quod nihil mihi supérfuit, quo evidéntius amórem ac reveréntiam quam ut fílius matri débeo, tibi significárem.

RESPONSORIUM

Ps 40 (41), 13; 83 (84), 11bc

R. Propter innocéntiam suscepísti me, Dómine, * et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.
V. Elégi ad limen esse in domo Dei mei, magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. * Et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

ORATIO

Orémus:
Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)