Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVIII
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
Diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Malachíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus: «Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam; et statim véniet ad templum suum
Dominátor, quem vos Quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum; et quis póterit
sustinére diem advéntus eius, et quis stabit, cum apparébit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum; et sedébit
conflans et emúndans argéntum et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes
sacrifícia in iustítia. Et placébit Dómino sacrifícium Iudæ et Ierúsalem sicut diébus prístinis et sicut annis antíquis. Et
accédam ad vos in iudício; et ero testis velox maléficis et adúlteris et periúris et, qui ópprimunt mercennários, víduas et
pupíllos, et flectunt ius peregrinórum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum. Ego enim Dóminus et non mutátus sum; sed
vos, fílii Iacob, nondum ad finem pervenístis. A diébus enim patrum vestrórum recessístis a præcéptis legítimis meis et non
custodístis ea. Revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dícitis: “In quo revertémur?”. Numquid homo
pótest defraudáre Deum? Sed vos defraudátis me. Et dixístis: “In quo confígimus te?”. In décimis et in primítiis. Maledictióne
vos maledícti estis, quia me vos defraudátis, gens tota. Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea; et probáte
me super hoc, dicit Dóminus exercítuum: si non aperúero vobis cataráctas cæli et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam
et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ, nec erit stérilis vobis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum.
Et beátos vos dicent omnes gentes; éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum.
Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus; et dícitis: “Quid locúti sumus contra te?”. Dícitis: “Vanum est servíre Deo; et
quod emoluméntum, quia custodívimus præcépta eius et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum? Ergo nunc beátos dícimus
arrogántes; síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem et tentavérunt Deum et salvi facti sunt”. Tunc locúti sunt timéntes
Dóminum, unusquísque cum próximo suo. Et atténdit Dóminus et audívit; et scriptus est liber memorabílium coram eo timéntibus
Dóminum et cogitántibus nomen eius. Erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die, qua ego fácio in pecúlium; et parcam eis, sicut
parcit vir fílio suo serviénti sibi. Rursum vidébitis quid sit inter iustum et ímpium, inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.
Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus; et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula; et inflammábit eos
dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et ramum. Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol
iustítiæ et sánitas in pennis eius; et egrediémini et saliétis sicut vítuli sagináti et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis
sub planta pedum vestrórum in die, quam ego fácio, dicit Dóminus exercítuum. Mementóte legis Móysi servi mei, cui mandávi in
Horeb ad omnem Israel præcépta et iudícia. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et
horríbilis; et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum, ne véniam et percútiam terram anathémate».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis
Terréstris et cæléstis civitátis compenetrátio nónnisi fide pércipi potest, immo mystérium manet históriæ humánæ, quæ usque ad plenam revelatiónem
claritátis filiórum Dei peccáto perturbátur.
Ecclésia quidem, próprium suum finem salutárem pérsequens, non solum vitam divínam cum hómine commúnicat, sed étiam lumen eius
repercússum quodámmodo super univérsum mundum fundit, potíssimum per hoc quod persónæ humánæ dignitátem sanat et élevat, humánæ
societátis compáginem firmat, atque cotidiánam hóminum navitátem profundióre sensu et significatióne ímbuit. Ita Ecclésia per
síngula sua membra et totam suam communitátem multa se conférre posse credit ad hóminum famíliam eiúsque históriam humaniórem reddéndam.
Ecclésia, dum ipsa mundum ádiuvat et ab eo multa áccipit, ad hoc unum tendit, ut regnum Dei advéniat et totíus humáni géneris
salus instaurétur. Omne vero bonum, quod pópulus Dei in suæ peregrinatiónis terréstris témpore hóminum famíliæ præbére potest,
ex hoc prófluit quod Ecclésia est universále salútis sacraméntum, mystérium amóris Dei erga hóminem maniféstans simul et óperans.
Verbum enim Dei, per quod ómnia facta sunt, ipsum caro factum est, ita ut, perféctus homo, omnes salváret et univérsa recapituláret.
Dóminus finis est humánæ históriæ, punctum in quod históriæ et civilizatiónis desidéria vergunt, humáni géneris centrum, ómnium
córdium gáudium eorúmque appetitiónum plenitúdo. Ille est quem Pater a mórtuis suscitávit, exaltávit et a dextris suis collocávit,
eum vivórum atque mortuórum iúdicem constítuens. In eius Spíritu vivificáti et coadunáti, versus históriæ humánæ peregrinámur
consummatiónem, quæ cum consílio eius dilectiónis plene cóngruit: Instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt.
Dicit ipse Dóminus: Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque secúndum ópera sua. Ego sum alpha et ómega,
primus et novíssimus, princípium et finis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter præstet esse inténtos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)