lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 december 2012
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Respícite et leváte cápita vestra.
R. Quóniam appropínquat redémptio vestra.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

46, 1-13
Dominus idolis Babylonis opponitur

     Cóncidit Bel, incurvávit se Nabo; fuérunt simulácra eórum béstiis et iuméntis. Státuæ vestræ portántur, ónera lassis.
     Se incurvavérunt et concidérunt simul; non potuérunt salváre onus et ipsi in captivitátem ibunt.
     Audíte me, domus Iacob et omne resíduum domus Israel, qui portámini ab útero, qui gestámini a vulva.
     Usque ad senéctam ego ipse, et usque ad canos ego portábo; et ego feci et ego feram, ego portábo et salvábo.
     Cui assimilátis me et adæquátis et comparátis me, et érimus símiles?
     Qui effúndunt aurum de sácculo et argéntum statéra pónderant, condúcunt auríficem, ut fáciat deum, et prócidunt et adórant.
     Portant illum in úmeris gestántes et ponéntes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movébitur; sed et si quis clamat ad eum, non respóndet; de tribulatióne eius non salvábit eum.
     Mementóte istud et confundámini; redíte, prævaricatóres, ad cor.
     Recordámini prióris sǽculi, quóniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est símilis mei.
     Annúntians ab exórdio novíssimum, et ab inítio, quæ necdum facta sunt, dicens: «Consílium meum stabit et omnem voluntátem meam fáciam».
     Vocans ab oriénte avem rapácem et de terra longínqua virum consílii mei; et locútus sum et addúcam illud, decrévi et fáciam illud.
     Audíte me, duri corde, qui longe estis a iustítia.
     Prope feci iustítiam meam, non elongábitur; et salus mea non morábitur: et dabo in Sion salútem et Israéli glóriam meam.

RESPONSORIUM

Is 46, 12. 13

R. Audíte me, duri corde, qui longe estis a iustítia: * Dabo in Sion salútem, et Israéli glóriam meam.
V. Prope feci iustítiam meam, non elongábitur, et salus mea non morábitur. * Dabo in Sion salútem, et Israéli glóriam meam.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola ad Diognétum

(Cap. 8, 5 – 9, 6: Funk 1, 325-327)

Deus caritatem suam per Filium revelavit

     Hóminum quisquam nec vidit Deum nec notum fecit, sed ipse sese osténdit. Osténdit se autem per fidem, cui soli Deum vidére concéssum est. Nam Dóminus et ópifex ómnium Deus, qui ómnia fecit et suo quæque órdine dispósuit, non solum hóminum amans fuit, sed étiam pátiens. Erat autem semper talis et est et erit, benígnus et bonus et iræ expers et verax, et quidem solus bonus est; postquam autem mente concépit magnum áliquid et ineffábile, communicávit cum solo Fílio.
     Quámdiu ígitur in occúlto retinébat et custodiébat sápiens suum consílium, neglégere nos et non curáre videbátur; postquam vero per diléctum Fílium revelávit et patefécit quæ inde ab inítio erant præparáta, ómnia simul prǽbuit nobis, et frui suis benefíciis et vidére et intellégere, quæ quis nostrum umquam exspectásset?
     Postquam ígitur ómnia iam apud se cum Fílio dispósuit, usque ad supérius tempus sivit nos secúndum arbítrium nostrum inordinátis mótibus ferri, voluptátibus et cupiditátibus a recta via abdúctos; non quod ullo modo gaudéret peccátis nostris, sed ea tólerans, neque quod illud iniquitátis tempus approbáret, sed præsens tempus iustítiæ creans, ut cum illo témpore convícti essémus e própriis opéribus indígni esse vita, nunc Dei benígnitas nos ea dignarétur, et, cum maniféstum fecissémus, ex eo, quod in nobis est, nos non posse íngredi in regnum Dei, poténtia Dei id posse nobis darétur.
     Cum autem compléta esset iniustítia nostra et plene maniféstum factum esset, mercédem eius supplícium et mortem imminére, advenissétque tempus, quod Deus præstitúerat ad suam deínceps benignitátem ac poténtiam declarándam (o imménsam humanitátem et caritátem Dei!), nos ódio non hábuit neque reiécit neque ultus est, sed patiénter tulit, sustínuit, míserans ipse peccáta nostra suscépit, próprium ipse Fílium dedit prétium redemptiónis pro nobis, sanctum pro iníquis, mali expértem pro malis, iustum pro iniústis, incorruptíbilem pro corruptibílibus, immortálem pro mortálibus. Quid enim áliud peccáta nostra pótuit tégere quam illíus iustítia? In quo álio iníqui nos et ímpii iustificári potúimus quam in solo Fílio Dei?
     O dulcem permutatiónem, o impervestigábilem institutiónem, o inexspectáta benefícia: ut iníquitas quidem multórum abscondátur in uno iusto, iustítia autem uníus multos iniústos iustíficet!

RESPONSORIUM

Act 4, 12; Iz 9, 6

R. Non est in álio áliquo salus; * nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórtet nos salvos fíeri.
V. Vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater æternitátis, Princeps pacis. * Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórtet nos salvos fíeri.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)