Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V.
Revéla, Dómine, óculos meos.
R.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De libro Sirácidæ
Memor ero óperum Dómini et, quæ vidi, annuntiábo: in sermónibus Dómini ópera eius, et factum est in voluntáte sua iudícium. Sol illúminans
per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus eius. Non valent sancti Dómini enarráre ómnia mirabília eius. Confirmávit Dóminus exércitus
suos stabilíri coram glória sua.
Abýssum et cor hóminum investigávit et in astútia eórum excogitávit. Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam et inspéxit in signum ævi annúntians,
quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, et revélans vestígia occultórum. Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
Magnália sapiéntiæ suæ ordinávit, únicus est ante sǽculum et usque in sǽculum; neque augétur neque minúitur et non eget alicúius consílio. Quam
desiderabília ómnia ópera eius, et tamquam scintílla spectátu! Omnia hæc vivunt et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei;
ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam defíciens. Alterum alteríus confírmat bonum; et quis satiábitur videns glóriam eius?
Glória altitúdinis firmaméntum puritátis, spécies cæli in visióne glóriæ. Sol in apparitióne annúntians in procéssu: vas admirábile, opus Excélsi.
In meridiáno suo exúrit terram, et in conspéctu ardóris eius quis póterit sustinére? Fornácem véntilans in opéribus ardóris triplíciter, sol
exúrens montes, vapóres ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos. Magnus Dóminus, qui fecit illum et sermónibus eius festinávit iter.
Et luna stat in tempus suum, in ostensiónem témporis et signum ævi. A luna signum diéi festi; lumináre, quod minúitur in consummatióne. Mensis
secúndum nomen eius est, crescens mirabíliter in consummatióne. Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse.
Spécies cæli glória stellárum, mundum illúminans in excélsis Dómini. In verbis Sancti stabunt iuxta præcéptum et non defícient in vigíliis suis.
Vide arcum et bénedic eum, qui fecit illum; valde speciósus est in splendóre suo. Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ, manus Excélsi tetendérunt illum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta
Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.
Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli
relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut
egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut
tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni,
séquere me, et habébis thesáurum in cælis.
Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas
a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœnæ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent.
Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.
Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus,
illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur,
ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.
Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.
Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed
retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.
Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut,
abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)