lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 maius 2013
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 1-11
Mandatum novum

     Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris, non pro nostris autem tantum sed étiam pro totíus mundi.
     Et in hoc cognóscimus quóniam nóvimus eum: si mandáta eius servémus. Qui dicit: «Novi eum», et mandáta eius non servat, mendax est, et in isto véritas non est; qui autem servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.
     Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio: mandátum vetus est verbum, quod audístis. Verúmtamen mandátum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quóniam ténebræ tránseunt, et lumen verum iam lucet. Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc. Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum ei non est; qui autem odit fratrem suum, in ténebris est et in ténebris ámbulat, et nescit quo vadat, quóniam ténebræ obcæcavérunt óculos eius.

RESPONSORIUM

Io 13, 34; 1 Io 2, 10. 3

R. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, allelúia.
V. In hoc cognóscimus quóniam nóvimus Christum, si mandáta eius servémus. * Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Dídymi Alexandríni De Trinitáte

(Lib. 2, 12: PG 39, 667-674)

Spiritus Sanctus renovat nos baptismo

     Rénovat nos in baptísmo Spíritus Sanctus ut Deus, una cum Patre et Fílio, nosque ex defórmi statu ad prístinam pulchritúdinem redúcit, ac sua implet grátia, ádeo ut nullam ámplius rem, quæ expeténda non sit, cápere possímus; et líberat a peccáto atque a morte; et ex terrénis, id est, ex terra et cínere, spiritáles facit, et partícipes divínæ glóriæ, et fílios et herédes Dei ac Patris, et confórmes imáginis Fílii, et coherédes eius, et fratres, una cum eo glorificándos, simúlque cum ipso regnatúros; et pro terra rursus donat cælum, et paradísum liberáliter largítur; et ángelis iam honoratióres facit; et divínis piscínæ fluéntis tantam gehénnæ inexstinguíbilem flammam exstínguit.
     Duæ sunt enim homínibus conceptiónes, áltera ex nostris corpóribus, áltera ex divíno Spíritu. De utráque apte scripsérunt dogmátici viri. Ego vero uniuscuiúsque et nomen ascríbam et doctrínam ipsam.
     Ioánnes: Quotquot autem accepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his qui credunt in nomen eius, qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.
     Quotquot, inquit, in Christum credidérunt, potestátem accepérunt ut fílii Dei efficeréntur, id est Spíritus Sancti, utque congéneres fíerent Dei. Ut enim osténderet, quod génerans ille Deus Spíritus Sanctus est, subiúnxit ex persóna Christi: Amen, amen dico tibi: Nisi quis génitus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei.
     Visibíliter enim visíbile nostrum corpus piscína parit, ministrántibus sacerdótibus; spiritáliter autem corpus simul et ánimam, ministrántibus ángelis, Spíritus Dei, qui ómnibus intellegéntiis invisíbilis est, baptízat ipse in semetípsum, et regénerat.
     Nam Baptísta quoque histórice et consentánee cum hac locutióne: Ex aqua et Spíritu, ait de Christo: Ille vos baptizábit in Spíritu Sancto, et igne. Cum enim fíctile sit vas humánum, ídeo primum índiget ut per aquam purificétur, deínde ut per spiritálem ignem roborétur ac perficiátur (est enim Deus ignis consúmens); atque ita Spíritu Sancto índiget, a quo perféctum fiat et renovétur, novit enim spiritális ignis étiam irrigáre, novit spiritális aqua étiam reconfláre.

RESPONSORIUM

Cf. Is 44, 3. 4; Srov. Io 4, 14b

R. Effúndam aquas super terram sitiéntem, et fluénta super áridam; effúndam Spíritum meum, * et germinábunt quasi sálices iuxta præterfluéntes aquas, allelúia.
V. Fiet fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. * Et germinábunt quasi sálices iuxta præterfluéntes aquas, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Concéde, miséricors Deus, ut, quod paschálibus exséquimur institútis, fructíferum nobis omni témpore sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)