Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Pro O.P.: S. Augustini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)
I
2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3 Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
et ab inimícis meis salvus ero. –
5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
6 funes inférni circumdedérunt me, *
præoccupavérunt me láquei mortis.
7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam, *
et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
8 Commóta est et contrémuit terra; †
fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
quóniam irátus est.
9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
et ignis de ore eius dévorans; *
carbónes succénsi processérunt ab eo.
10 Inclinávit cælos et descéndit, *
et calígo sub pédibus eius. –
11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
ferebátur super pennas ventórum.
12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
in circúitu eius tabernáculum eius, *
tenebrósa aqua, nubes áeris.
13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
grando et carbónes ignis. –
14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
et Altíssimus dedit vocem suam: *
grando et carbónes ignis.
15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
fúlgura iecit et conturbávit eos.
16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine, *
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –
17 Misit de summo et accépit me *
et assúmpsit me de aquis multis;
18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
et ab his, qui odérunt me, *
quóniam confortáti sunt super me.
19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
20 et edúxit me in latitúdinem, *
salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
22 quia custodívi vias Dómini, *
nec ímpie recéssi a Deo meo.
23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
et iustítias eius non réppuli a me;
24 et fui immaculátus cum eo *
et observávi me ab iniquitáte.
25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –
26 Cum sancto sanctus eris *
et cum viro innocénte ínnocens eris
27 et cum elécto eléctus eris *
et cum pervérso cállidus eris.
28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
et óculos superbórum humiliábis.
29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
Deus meus illúminat ténebras meas.
30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
et in Deo meo transíliam murum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
V.
Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R.
Quæ procedébant de ore ipsíus.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Vade et clama in áuribus Ierúsalem dicens: Hæc dicit Dóminus: Recordátus sum tui, caritátis adulescéntiæ
tuæ et amóris desponsatiónis tuæ, quando secúta es me in desérto, in terra, quæ non seminátur. Sanctus Dómino Israel, primítiæ frugum eius; omnes,
qui devorábant eum, delinquébant; mala veniébant super eos, dicit Dóminus. Audíte verbum Dómini, domus Iacob et omnes cognatiónes domus Israel. Hæc
dicit Dóminus: Quid invenérunt patres vestri in me iniquitátis, quia elongavérunt a me et ambulavérunt post vanitátem et vani facti sunt? Et non
dixérunt: “Ubi est Dóminus, qui ascéndere nos fecit de terra Ægýpti, qui tradúxit nos per desértum, per terram inhabitábilem et ínviam, per terram
sitis et calíginis, per terram, in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo?”. Et indúxi vos in terram hortórum, ut comederétis fructum eius et
óptima illíus, et ingréssi contaminástis terram meam et hereditátem meam posuístis in abominatiónem. Sacerdótes non dixérunt: “Ubi est Dóminus?”.
Et tractántes legem nesciérunt me, et pastóres prævaricáti sunt in me, et prophétæ prophetavérunt in Baal et, quæ nihil prosunt, secúti sunt.
Proptérea adhuc iudício conténdam vobíscum, ait Dóminus, et cum fíliis filiórum vestrórum disceptábo. En transíte ad ínsulas Cetthim et vidéte et
in Cedar míttite et consideráte veheménter et vidéte, si factum est huiuscémodi: si mutávit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; pópulus vero meus
mutávit glóriam suam in id, quod nihil prodest. Obstupéscite, cæli, super hoc et inhorréscite supra modum, dicit Dóminus. Duo enim mala fecit pópulus
meus: me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, ut fóderent sibi cistérnas. A sǽculo confregísti iugum tuum, rupísti víncula tua et dixísti: “Non sérviam”.
In omni enim colle sublími et sub omni ligno frondóso tu prosternebáris méretrix. Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum; quómodo
ergo convérsa es in pálmites víneæ aliénæ? Si láveris te nitro et multiplicáveris tibi herbam fullónum, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit
Dóminus Deus. Quómodo dicis: “Non sum pollúta, post Báalim non ambulávi”? Vide viam tuam in conválle, scito quid féceris: camélus levis contórquens
vias suas. Onager assuétus in solitúdine, in desidério ánimæ suæ áttrahit áerem; libídinem eius quis avértet? Omnes, qui quærunt eam, non defícient,
in ménstruis eius invénient eam. Próhibe pedem tuum a nuditáte et guttur tuum a siti. Et dixísti: “Vanum est, nequáquam; adamávi quippe aliénos et
post eos ambulábo”».“
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi
Admónitus redíre ad memetípsum, intrávi in íntima mea duce te et pótui, quóniam factus es adiútor meus. Intrávi et vidi qualicúmque óculo ánimæ
meæ supra eúndem óculum ánimæ meæ, supra mentem meam lucem incommutábilem, non hanc vulgárem et conspícuam omni carni nec quasi ex eódem génere
grándior erat, tamquam si ista multo multóque clárius clarésceret totúmque occupáret magnitúdine. Non hoc illa erat, sed áliud, áliud valde ab
istis ómnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut óleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed supérior, quia ipsa fecit me, et ego
inférior, quia factus ab ea. Qui novit veritátem, novit eam.
O ætérna véritas et vera cáritas et cara ætérnitas! Tu es Deus meus, tibi suspíro die ac nocte. Et cum te primum cognóvi, tu assumpsísti me, ut
vidérem esse, quod vidérem, et nondum me esse, qui vidérem. Et reverberásti infirmitátem aspéctus mei rádians in me veheménter, et contrémui
amóre et horróre; et invéni longe me esse a te in regióne dissimilitúdinis, tamquam audírem vocem tuam de excélso: «Cibus sum grándium: cresce
et manducábis me. Nec tu me in te mutábis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutáberis in me».
Et quærébam viam comparándi róboris, quod esset idóneum ad fruéndum te, nec inveniébam, donec amplécterer mediatórem Dei et hóminum, hóminem
Christum Iesum, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula, vocántem et dicéntem: Ego sum via et véritas et vita, et cibum, cui capiéndo
inválidus eram, miscéntem carni, quóniam Verbum caro factum est, ut infántiæ nostræ lactésceret sapiéntia tua, per quam creásti ómnia.
Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quærébam et in ista formósa, quæ
fecísti, defórmis irruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti
et rupísti surditátem meam, coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam, fragrásti, et duxi spíritum et anhélo tibi, gustávi et esúrio et
sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Innova, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti, ut, eódem nos repléti, te solum veræ fontem
sapiéntiæ sitiámus, et supérni amóris quærámus auctórem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)