lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 september 2013
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

37, 1-14
Visio resurrectionis populi Dei

     In diébus illis: Facta est super me manus Dómini et edúxit me in spíritu Dómini et pósuit me in médio campi, qui erat plenus óssibus, et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi siccáque veheménter. Et dixit ad me: «Fili hóminis, putásne vivent ossa ista?». Et dixit ad me: «Vaticináre super ossa ista et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis, et dabo super vos nervos et succréscere fáciam super vos carnes et superexténdam in vobis cutem et dabo vobis spíritum, et vivétis et sciétis quia ego Dóminus». Et prophetávi, sicut præcéperat mihi. Factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio; et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad iunctúram suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis cutis désuper, sed spíritum non habébant. Et dixit ad me: «Vaticináre ad spíritum; vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quáttuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, ut revivíscant». Et prophetávi, sicut præcéperat mihi, et ingréssus est in ea spíritus; et vixérunt steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde.
     Et dixit ad me: «Fili hóminis, ossa hæc univérsa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus”. Proptérea vaticináre et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israel; et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópulus meus. Et dabo spíritum meum in vobis, et vivétis, et collocábo vos super humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus. Locútus sum et fácio», ait Dóminus Deus.

RESPONSORIUM

Ez 37, 12b. 13a; Io 11, 25

R. Ecce ego apériam túmulos vestros et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus. * Et sciétis quia ego Dóminus.
V. Ego sum resurréctio et vita. Qui credit in me, etsi mórtuus fúerit, vivet. * Et sciétis quia ego Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 20-21: CCL 41, 546-548)

Quæ dicunt facite, quæ autem faciunt, facere nolite

     Propter istud, pastóres, audíte verbum Dómini. Sed quid pastóres audíte? Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego super pastóres, et inquíram oves meas de mánibus eórum.
     Audíte et díscite, oves Dei: a malis pastóribus inquírit Deus oves suas et de mánibus eórum inquírit mortem illárum. Dicit enim álio in loco per eúndem Prophétam: Fili hóminis, speculatórem te dedi dómui Israel. Audies ex ore meo sermónem, et præmonstrábis eis ex me. In eo cum díxero peccatóri: Morte moriéris, et non fúeris locútus ut cáveat ímpius a via sua, ille facinorósus in facínore suo moriétur, sánguinem autem eius de manu tua exquíram. Tu autem si prænuntiáveris facinoróso viam eius ut avertátur ab ea, et non erit avérsus a via sua, iste ex facínore suo moriétur, et tu ánimam tuam liberábis.
     Quid est, fratres? Vidétis quam sit tacére periculósum? Móritur ille et recte móritur; in impietáte sua et peccáto suo móritur; neglegéntia enim eius occídit eum. Nam pastórem inveníret vivéntem qui ait: Vivo ego, dicit Dóminus; sed cum fúerit néglegens, non admonénte illo qui ad hoc est præpósitus et speculátor ut admóneat, et ille iuste moriétur, et iste iuste damnábitur. Si autem díxeris, inquit, ímpio: Morte moriéris, cui ego fúero gládium comminátus, et ille negléxerit vitáre imminéntem gládium et vénerit gládius et interfécerit eum, ille in peccáto suo moriétur, tu autem ánimam tuam liberásti. Propter hoc, ad nos quidem pértinet non tacére; ad vos autem, étiam si taceámus, de Scriptúris sanctis verba Pastóris audíre.
     Videámus ergo, quia sic proposúeram, utrum áuferat oves a pastóribus malis et det eas pastóribus bonis. Vídeo eum auferéntem oves a pastóribus malis. Hoc enim dicit: Ecce ego super pastóres, et inquíram oves meas de mánibus eórum, et avértam ab eis, ut non pascant oves meas; et non pascent adhuc pastóres. Cum enim dico: Pascant oves meas, illi se pascunt, non oves meas: Avértam, ut non pascant oves meas.
     Quómodo avértit, ut non pascant oves ipsíus? Quæ dicunt fácite; quæ autem fáciunt, fácere nolíte. Tamquam díceret: «Mea dicunt, sua fáciunt». Cum non fácitis quæ fáciunt mali pastóres, non vos ipsi pascunt; cum autem fácitis quæ dicunt, ego vos pasco.

RESPONSORIUM

Lc 12, 42. 43; 1 Cor 4, 2

R. Quis est fidélis dispensátor et prudens, quem constítuet dóminus super famíliam suam? *Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius, invénerit ita faciéntem.
V. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. *Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius, invénerit ita faciéntem.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sacræ legis ómnia constitúta in tua et próximi dilectióne posuísti, da nobis, ut, tua præcépta servántes, ad vitam mereámur perveníre perpétuam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)