lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 december 2013
S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus Treviris circa annum 340 e familia romana, studiis Romæ incubuit et Sirmii cursum honorum cœpit. Anno 374, dum Mediolani degebat, extemplo episcopus civitatis electus, die 7 decembris ordinatus est. Munere adamussim fungens, caritatem maxime exercuit in omnes, verus pastor et doctor fidelium factus. Iura Ecclesiæ strenue tutatus est; rectæ fidei doctrinam, scriptis et opere contra Arianos defendit. Mortuus est sabbato sancto die 4 aprilis anni 397.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

21, 6-12
Custos nuntiat ruinam Babylonis

     Hæc enim dixit mihi Dóminus: «Vade et pone speculatórem; quodcúmque víderit, annúntiet. Si víderit currum, bigam équitum, ascensórem ásini et ascensórem caméli, intueátur diligénter multo intúitu».
     Et clamávit speculátor: «Super spécula, Dómine, ego sum stans iúgiter per diem, et super custódiam meam ego sum stans totis nóctibus. Ecce huc venit agmen virórum, biga équitum».
     Et respóndit et dixit: «Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram».
     Tritúra mea et fili áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel, annuntiávit vobis.
     Oráculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?». Dixit custos: «Venit mane, sed étiam nox; si quǽritis, quǽrite, revertímini, veníte».

RESPONSORIUM

Ap 18, 2. 4. 5

R. Exclamávit Angelus in forti voce: Cécidit Bábylon magna; et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
V. Pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum eius. * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ambrósii epíscopi

(Epist. 2,1-2.4-5.7: PL 16 [edit. 1845], 847-881)

Gratia verborum tuorum plebem demulceas

     Suscepísti munus sacerdótii et, in puppe Ecclésiæ sedens, navim advérsus fluctus gubérnas. Tene clavum fídei, ut et graves huius sǽculi turbáre non possint procéllæ. Mare quidem magnum et spatiósum, sed noli veréri; quia ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit eam.
     Itaque non immérito inter tot mundi freta Ecclésia Dómini tamquam supra apostólicam ædificáta petram immóbilis manet, et inconcússo advérsum ímpetus sæviéntis salis persevérat fundámine. Ablúitur undis, non quátitur, et licet frequénter eleménta mundi huius magno illísa resúltent fragóre, habet tamen, quo laborántes excípiat, tutíssimum portum salútis. Sed tamen, etsi in mari flúctuat, currit in flumínibus; et vide ne in illis flumínibus magis, de quibus dictum est: Elevavérunt flúmina vocem suam. Sunt enim flúmina, quæ de ventre eius fluent, qui potum a Christo accéperit, et de Spíritu Dei súmpserit. Hæc ergo flúmina, cum redúndant spiritáli grátia, élevant vocem suam.
     Est et flúvius, qui decúrrit in sanctos suos sicut torrens. Est et flúminis ímpetus, qui lætíficat ánimam pacíficam atque tranquíllam. Ex huius flúminis plenitúdine quicúmque accéperit, sicut Ioánnes evangelísta, sicut Petrus et Paulus, élevat vocem suam: et sicut Apóstoli evangélicæ prædicatiónis vocem usque in totos fines orbis terrárum canóro diffudérunt præcónio, ita et iste íncipit evangelizáre Dóminum Iesum.
     Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus éxeat. Cóllige aquam Christi, illam quæ laudat Dóminum. Cóllige aquam de plúribus locis, quam effúndunt nubes prophéticæ.
     Quicúmque cólligit de móntibus aquam, atque ad se trahit vel haurit e fóntibus, et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo grémium mentis tuæ, ut terra tua huméscat, et domésticis irrigétur fóntibus.
     Ergo qui multa legit et intéllegit, implétur: qui fúerit implétus, álios rigat; ideóque Scriptúra dicit: Si implétae fúerint nubes, plúviam in terram effúndent.
     Sint ergo sermónes tui próflui, sint puri et dilúcidi, ut moráli disputatióne suavitátem infúndas populórum áuribus et grátia verbórum tuórum plebem demúlceas, ut volens, quo ducis, sequátur.
     Allóquia tua plena intelléctus sint. Unde et Sálomon ait: Arma intelléctus lábia sapiéntis; et álibi: Lábia tua alligáta sint sensu, id est, fúlgeat sermónum tuórum manifestátio, intelléctus corúscet, et allóquium tuum atque tractátus aliéna non indígeat assertióne; sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueátur, nec ullum verbum tuum in vanum éxeat, et sine sensu pródeat.

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 2; cf. Sir 48, 4. 8

R. Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne; árgue, óbsecra, íncrepa, * in omni patiéntia et doctrína.
V. Quis potest simíliter gloriári tibi, qui ungis reges ad pæniténtiam? * In omni patiéntia et doctrína.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Ambrósium epíscopum cathólicæ fídei doctórem et apostólicæ fortitúdinis exémplum effecísti, éxcita in Ecclésia tua viros secúndum cor tuum, qui eam fórtiter et sapiénter gubérnent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)