lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 martius 2014
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Psalmus 105 (106)
Bonitas Domini et populi infidelitas

Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
      audítas fáciet omnes laudes eius?

3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
      et fáciunt iustítiam in omni témpore. –

4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
      vísita nos in salutári tuo,

5 ut videámus bona electórum tuórum, †
      ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
      ut gloriémur cum hereditáte tua. –

6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
      iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
      non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
      et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.

8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
      ut notam fáceret poténtiam suam. –

9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
      et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.

10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
      et redémit eos de manu inimíci.

11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
      unus ex eis non remánsit.

12 Et credidérunt verbis eius *
      et cantavérunt laudem eius. –

13 Cito oblíti sunt óperum eius *
      et non sustinuérunt consílium eius;

14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
      et tentavérunt Deum in inaquóso.

15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
      et misit saturitátem in ánimas eórum. –

16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
      Aaron sanctum Dómini.

17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
      et opéruit super congregatiónem Abíram.

18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
      flamma combússit peccatóres. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

II

19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
      et adoravérunt scúlptile;

20 et mutavérunt glóriam suam *
      in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
      qui fecit magnália in Ægýpto,

22 mirabília in terra Cham, *
      terribília in mari Rubro.

23 Et dixit quia dispérderet eos, *
      nisi affuísset Móyses eléctus eius:
   stetit in confractióne in conspéctu eius, *
      ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –

24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
      non credidérunt verbo eius.

25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
      non exaudiérunt vocem Dómini.

26 Et elevávit manum suam super eos, *
      ut prostérneret eos in desérto

27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
      et dispérgeret eos in regiónibus.

28 Et adhæsérunt Beélphegor *
      et comedérunt sacrifícia mortuórum;

29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
      et irrúpit in eos ruína.

30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
      et cessávit quassátio,

31 et reputátum est ei in iustítiam, *
      in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –

32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
      et vexátus est Móyses propter eos,

33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
      et témere locútus est in lábiis suis. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

III

34 Non disperdidérunt gentes, *
      quas dixit Dóminus illis.

35 Et commíxti sunt inter gentes *
      et didicérunt ópera eórum.

36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
      et factum est illis in scándalum. –

37 Et immolavérunt fílios suos *
      et fílias suas dæmóniis.

38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
      sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
      quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
   Et infécta est terra in sanguínibus, †

39   et contamináti sunt in opéribus suis *
      et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –

40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
      et abominátus est hereditátem suam

41 et trádidit eos in manus géntium, *
      et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.

42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
      et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –

43 Sæpe liberávit eos; †
      ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
      et corruérunt in iniquitátibus suis.

44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
      cum audívit clamórem eórum. –

45 Et memor fuit testaménti sui *
      et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.

46 Et dedit eos in miseratiónes *
      in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.

47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
      et cóngrega nos de natiónibus,
   ut confiteámur nómini sancto tuo *
      et gloriémur in laude tua. –

48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
      a sǽculo et usque in sǽculum. *
      Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

V. Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R. Ut manifesténtur ópera eius.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

20, 1-17

Lex in Sinai datur

     In diébus illis: Locútus est Deus cunctos sermónes hos:
     «Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Non habébis deos aliénos coram me. Non fácies tibi scúlptile neque omnem similitúdinem eórum, quæ sunt in cælo désuper et quæ in terra deórsum et quæ in aquis sub terra. Non adorábis ea neque coles, quia ego sum Dóminus Deus tuus, Deus zelótes vísitans iniquitátem patrum in fíliis in tértiam et quartam generatiónem eórum, qui odérunt me, et fáciens misericórdiam in mília his, qui díligunt me et custódiunt præcépta mea.
     Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum, nec enim habébit insóntem Dóminus eum, qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra.
     Meménto, ut diem sábbati sanctífices. Sex diébus operáberis et fácies ómnia ópera tua; séptimus autem dies sábbatum Dómino Deo tuo est: non fácies omne opus tu et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, iuméntum tuum et ádvena, qui est intra portas tuas. Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram et mare et ómnia, quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo; idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati et sanctificávit eum.
     Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi.
     Non occídes.
     Non mœcháberis.
     Non furtum fácies.
     Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium.
     Non concupísces domum próximi tui.
     Non desiderábis uxórem eius, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia, quæ illíus sunt».

RESPONSORIUM

Ps 18 (19), 8. 9b; Rom 13, 8b. 10b

R. Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
V. Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De fuga sǽculi

(Cap. 6, 36; 7, 44; 8, 45; 9, 52: CSEL 32,192.198-199.204)

Adhæreamus Deo, uni vero bono

     Ubi cor hóminis, ibi et thesáurus eius est; non enim solet bonum datum deprecántibus Dóminus denegáre.
     Ergo, quia bonus Dóminus est et máxime sustinéntibus se bonus est, ipsi adhæreámus, cum ipso simus tota ánima nostra, toto corde, tota virtúte, ut simus in lúmine eius et videámus eius glóriam et delectatiónis supérnæ fruámur grátia; ad illud ígitur bonum erigámus ánimos et in illo simus atque in ipso vivámus, ipsi adhæreámus, quod est supra omnem mentem et omnem consideratiónem et pace útitur perpétua ac tranquillitáte; pax autem supra omnem mentem est et supra omnem sensum.
     Hoc est bonum, quod pénetrat ómnia, et omnes in ipso vívimus atque ex ipso pendémus, ipsum autem nihil supra se habet, sed est divínum; nemo enim bonus nisi unus Deus, quod ergo bonum divínum et quod divínum bonum, et ídeo dícitur: Aperiénte te manum, implebúntur ómnia bonitáte; per bonitátem enim Dei, nobis univérsa tribuúntur mérito bona, quibus nihil admíxtum est mali.
     Hæc bona promíttit Scriptúra fidélibus dicens: Quæ bona sunt terræ manducábitis.
     Mórtui sumus cum Christo; mortem Christi in córpore nostro circumférimus, ut et vita Christi in nobis manifestétur. Non ergo iam nostram illam vitam, sed Christi vitam vívimus, vitam innocéntiæ, vitam castimóniæ, vitam simplicitátis omniúmque virtútum. Cum Christo resurréximus, in ipso vivámus, in ipso ascendámus, ut serpens calcáneum nostrum quod vúlneret in terris reperíre non possit.
     Fugiámus hinc. Potes ánimo fúgere, etsi retinéris córpore, potes et hic esse et adésse ad Dóminum, si illi adhǽreat ánima tua, si post ipsum cogitatiónibus tuis ámbules, si fide, non spécie, vias eius sequáris, si ad ipsum confúgias; est enim refúgium et virtus, cui dicit David: Ad te confúgi et non sum decéptus.
     Ergo quia Deus refúgium, Deus autem in cælo et supra cælos, útique hinc illo fugiéndum est, ubi pax, ubi réquies ab opéribus, ubi epulémur sábbatum magnum, sicut dixit Móyses: Et erunt sábbata terræ vobis escæ. Epulatórium enim et plenum iucunditátis et tranquillitátis est requiéscere in Deo et eius delectatiónem vidére.
     Fugiámus sicut cervi ad fontes aquárum; quod sitiébat David, sítiat et nostra ánima; quis est ille fons? Audi dicéntem: Quóniam apud te est fons vitæ; huic fonti dicat ánima mea: Quando véniam et parébo ante fáciem tuam? Fons enim Deus est.

RESPONSORIUM

Mt 22, 37; cf. Deut 10, 12

R. Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua et in tota mente tua: * Hoc est magnum et primum mandátum.
V. Quid Dóminus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum, et díligas eum, ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua? * Hoc est magnum et primum mandátum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos gloriósis remédiis in terris adhuc pósitos iam cæléstium rerum facis esse consórtes, tu, quǽsumus, in ista qua vívimus nos vita gubérna ut ad illam, in qua ipse es, lucem perdúcas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)