lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 maius 2014
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Allelúia.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Allelúia.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium. Allelúia.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium. Allelúia.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam. Allelúia.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

3, 1-22

Ad Ecclesias Sardis, Philadelphiæ et Laodiciæ

     Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi:
     Angelo ecclésiæ, quæ est Sardis, scribe:
     Hæc dicit, qui habet septem spíritus Dei et septem stellas: Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus es. Esto vígilans et confírma cétera, quæ moritúra erant, non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo; in mente ergo habe quáliter accéperis et audíeris, et serva, et pæniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam tamquam fur, et néscies qua hora véniam ad te. Sed habes pauca nómina in Sardis, qui non inquinavérunt vestiménta sua et ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen eius de libro vitæ et confitébor nomen eius coram Patre meo et coram ángelis eius.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
     Et ángelo ecclésiæ, quæ est Philadelphíæ, scribe:
     Hæc dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui áperit et nemo claudet, et claudit et nemo áperit: Scio ópera tua — ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere — quia módicam habes virtútem, et servásti verbum meum et non negásti nomen meum. Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Iudǽos esse et non sunt, sed mentiúntur; ecce fáciam illos ut véniant et adórent ante pedes tuos et scient quia ego diléxi te. Quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego te servábo ab hora tentatiónis, quæ ventúra est super orbem univérsum tentáre habitántes in terra. Vénio cito; tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitátis Dei mei, novæ Ierúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
     Et ángelo ecclésiæ, quæ est Laodicíæ, scribe:
     Hæc dicit Amen, testis fidélis et verus, princípium creatúræ Dei: Scio ópera tua, quia neque frígidus es neque cálidus. Utinam frígidus esses aut cálidus! Sic quia tépidus es et ne cálidus nec frígidus, incípiam te evómere ex ore meo. Quia dicis: «Dives sum et locupletátus et nullíus égeo», et nescis quia tu es miser et miserábilis et pauper et cæcus et nudus, suádeo tibi émere a me aurum igne probátum, ut lócuples fias et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio nuditátis tuæ, et collýrium ad inunguéndum óculos tuos, ut vídeas. Ego, quos amo, árguo et castígo. Æmuláre ergo et pæniténtiam age. Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et cenábo cum illo et ipse mecum. Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.

RESPONSORIUM

Ap 3, 20; 2, 7

R. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, * introíbo ad illum et cenábo cum illo, et ipse mecum, allelúia.
V. Vincénti dabo ei édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei mei. * Introíbo ad illum et cenábo cum illo, et ipse mecum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Gaudéntii Brixiénsis epíscopi

(Tract. 2: CSEL 68, 30-32)

Hereditarium munus novi Testamenti

     Sacrifícium cæléste a Christo institútum vere est hereditárium munus testaménti eius novi, quod nobis ea nocte, qua tradebátur crucifigéndus, tamquam pignus suæ præséntiæ derelíquit.
     Hoc illud est viáticum nostri itíneris, quo in hac via vitæ álimur ac nutrímur, donec ad ipsum pergámus de hoc sǽculo recedéntes; unde dicébat idem Dóminus: Nisi manducavéritis meam carnem, et bibéritis meum sánguinem, non habébitis vitam in vobis ipsis.
     Vóluit enim benefícia sua permanére apud nos, vóluit ánimas, pretióso sánguine suo redémptas, semper sanctificári ad imáginem própriæ passiónis; et ídeo discípulis fidélibus mandat, quos primos et Ecclésiæ suæ constítuit sacerdótes, ut indesinénter ista vitæ ætérnæ mystéria exercérent, quæ necésse est a cunctis sacerdótibus per síngulas totíus orbis Ecclésias celebrári, úsquequo íterum Christus de cælis advéniat, quo et ipsi sacerdótes, et omnes páriter fidélium pópuli, exémplar passiónis Christi ante óculos habéntes cotídie, et geréntes in mánibus, ore étiam suméntes ac péctore, redemptiónis nostræ indelébilem memóriam teneámus.
     Deínde, quóniam panem de multis trítici granis in póllinem redáctis per aquam cónfici et per ignem necésse est consummári, rationabíliter in eo figúra accípitur córporis Christi, quem nóvimus ex multitúdine totíus humáni géneris unum esse corpus efféctum et per ignem Sancti Spíritus consummátum.
     Natus est enim de Spíritu Sancto et, quóniam sic eum decébat implére omnem iustítiam, aquas baptísmi, ut consecráret, ingréditur et exínde plenus Sancto Spíritu, qui super eum in figúra colúmbæ descénderat, a Iordáne regréditur, testánte Evangelísta: Iesus autem plenus Spíritu Sancto regréssus est ab Iordáne.
     Simíliter et sánguinis eius vinum ex plúribus ácinis idest uvis víneæ ab ipso plantátæ colléctum in torculári crucis exprímitur, et per capácia vasa fidéli corde suméntium própria virtúte fervéscit.
     Hoc sacrifícium Paschæ salutáris omnes, de potestáte Ægýpti et Pharaónis diáboli exeúntes, tota nobíscum religiósi cordis aviditáte percípite, ut ab ipso Dómino nostro Iesu Christo, quem sacraméntis suis inésse crédimus, víscerum nostrórum sanctificéntur intérna; cuius virtus inæstimábilis pérmanet in ómnia sǽcula.

RESPONSORIUM

Lc 22, 19; Jan 6, 50.51

R. Accépto Iesus pane, grátias egit et fregit et dedit eis dicens: * Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc fácite in meam commemoratiónem, allelúia.
V. Hic est panis qui de cælo descéndit; qui mandúcat hunc panem vivet in ætérnum. * Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc fácite in meam commemoratiónem, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Concéde, miséricors Deus, ut, quod paschálibus exséquimur institútis, fructíferum nobis omni témpore sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)