lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 maius 2014
S. Athanasii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus Alexandriæ anno 295, episcopo Alexandro in concilio Nicæno astitit eique successit. Contra Arianos strenue dimicavit, propter quod multa perpessus est et pluries exsilio mulctatus. Egregia scripsit opera pro fidei orthodoxæ illustratione et defensione. Mortuus est anno 373.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

4, 1-11
Visio Dei

     Ego Ioánnes vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubæ loquéntis mecum dicens: «Ascénde huc, et osténdam tibi, quæ opórtet fíeri post hæc». Statim fui in spíritu: et ecce thronus pósitus erat in cælo, et supra thronum sedens, et qui sedébat símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sárdino, et iris erat in circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo. Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis, et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno procédunt fúlgura et voces et tonítrua; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quæ sunt septem spíritus Dei, et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo. Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor animália, plena óculis ante et retro: et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas senas, in circúitu et intus plenæ sunt óculis; et réquiem non habent die et nocte dicéntia: «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est!».
     Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum et mittébant corónas suas ante thronum dicéntes: «Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».

RESPONSORIUM

Ap 4, 8; Iz 6, 3

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * plena est omnis terra glória eius, allelúia.
V. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena est omnis terra glória eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi

(Oratio de incarnatione Verbi, 8-9: PG 25, 110-111)

De incarnatione Verbi

     Incorpóreum et corruptiónis ac matériæ expers, Dei Verbum in nostram regiónem advénit, quamquam ántea non procul áberat: nulla enim pars mundi illo umquam vácua fuit, sed una cum suo Patre exsístens ómnia ubíque implébat.
     Venit vero sua erga nos benignitáte, et quátenus sese palam nobis exhíbuit. Nostri ipse géneris et infirmitátis misértus, nostráque motus corruptióne, nec mortem in nobis dominári ferens, ne scílicet quod factum fúerat períret, suíque Patris in hómine formándo opus vanum fíeret, sibi ipsi corpus accépit, idque nostri non dissímile; nec enim esse tantum in córpore, vel solum apparére vóluit.
     Nam, si tantum apparére voluísset, potuísset sane áliud præstántius corpus assúmere; verum nostrum corpus accépit.
     sibi in Vírgine templum, corpus scílicet, exstrúxit, illúdque tamquam instruméntum sibi próprium fecit, in quo se notum fáceret et habitáret: sic ergo símili córpore e nostris accépto, quia omnes mortis corruptióni subiécti erant, illud, pro ómnibus morti tráditum, Patri summa cum benignitáte óbtulit; cum, ut ómnibus in ipso moriéntibus lex de corruptióne contra hómines lata solverétur, útpote quæ in domínico córpore suam vim complevísset, nec proínde locum ámplius advérsus símiles hómines habéret; tum, ut hómines, in corruptiónem revérsos, íterum incorrúptos rédderet, atque a morte ad vitam revocáret, córpore quod sibi assúmpserat et resurrectiónis grátia mortem ab eis, non secus ac stípula ab igne consúmitur, pénitus ámovens.
     Idcírco corpus quod mori posset sibi assúmpsit, ut illud, Verbi ómnium præsidis factum párticeps, morti pro ómnibus satis esset, atque, propter Verbum in se hábitans, incorrúptum permanéret, ac dénique in pósterum corrúptio resurrectiónis grátia ab ómnibus discéderet.
     Hinc corpus, quod sibi ipse accépit, velut hóstiam et víctimam omni puram mácula morti offeréndo, mortem statim ab ómnibus simílibus, suo pro áliis obláto, propulsávit.
     Sic enim Dei Verbum, supérius ómnibus exsístens, suum templum et corpóreum instruméntum pro ómnibus, uti dicébat, devovéndo et offeréndo, id quod debebátur in morte solvit, atque ita, ómnibus per símile corpus coniúnctus, incorrúptus Dei Fílius omnes resurrectiónis promissióne incorrúptos iure et mérito réddidit.
     Ipsa síquidem mortis corrúptio nullam iam vim advérsus hómines habet ob Verbum, quod in illis per unum corpus hábitat.

RESPONSORIUM

Ier 15, 19. 29; 2 Petr 2, 1

R. Quasi os meum eris, et dabo te pópulo huic in murum ǽreum fortem; * et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum, allelúia.
V. Erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis; et eum, qui emit eos, Dominatórem negant. * Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Athanásium epíscopum divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, concéde propítius, ut, eius doctrína et protectióne gaudéntes, in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)