lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 maius 2014
S. Philippi Neri, presbyteri, memoria


Natus est Florentiæ anno 1515; Romam profectus, iuvenibus se impendere cœpit, dum vitam christianam colebat, et consociationem pro pauperibus ægrotis instituit. Sacerdotio initiatus anno 1551, Oratorium instituit, in quo lectiones spiritales, cantus et opera caritatis exercebantur. Enituit amore in proximum, evangelica simplicitate et hilari servitio Dei. Mortuus est anno 1595.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 1-11
Mandatum novum

     Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiátio pro peccátis nostris, non pro nostris autem tantum sed étiam pro totíus mundi.
     Et in hoc cognóscimus quóniam nóvimus eum: si mandáta eius servémus. Qui dicit: «Novi eum», et mandáta eius non servat, mendax est, et in isto véritas non est; qui autem servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.
     Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio: mandátum vetus est verbum, quod audístis. Verúmtamen mandátum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quóniam ténebræ tránseunt, et lumen verum iam lucet. Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc. Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum ei non est; qui autem odit fratrem suum, in ténebris est et in ténebris ámbulat, et nescit quo vadat, quóniam ténebræ obcæcavérunt óculos eius.

RESPONSORIUM

Io 13, 34; 1 Io 2, 10. 3

R. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, allelúia.
V. In hoc cognóscimus quóniam nóvimus Christum, si mandáta eius servémus. * Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 171, 1-3.5: PL 38, 933-935)

Gaudete in Domino semper

     Gaudére nos Apóstolus prǽcipit, sed in Dómino, non in sǽculo. Quicúmque enim volúerit amícus esse huius mundi, sicut Scriptúra dicit, inimícus Dei reputábitur. Sicut autem non potest homo duóbus dóminis servíre, sic nemo potest gaudére et in sǽculo et in Dómino.
     Vincat ergo gáudium in Dómino, donec finiátur gáudium in sǽculo. Gáudium in Dómino semper augeátur; gáudium in sǽculo semper minuátur, donec finiátur. Non ídeo ista dicúntur, quóniam, in hoc sǽculo cum sumus, gaudére non debémus; sed ut, étiam in hoc sǽculo constitúti, iam in Dómino gaudeámus.
     Sed ait áliquis: In sǽculo sum; útique, si gáudeo, ibi gáudeo ubi sum. Quid enim? quia es in sǽculo, in Dómino non es? Audi eúndem Apóstolum ad Atheniénses loquéntem, et in Actibus Apostolórum dicéntem de Deo et de Dómino creatóre nostro: In illo vívimus et movémur et sumus. Qui enim ubíque est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabátur? Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.
     Magnum est hoc, quod ascéndit super omnes cælos et próximus est eis qui versántur in terris. Quis est iste longínquus et próximus, nisi qui nobis misericórdia factus est próximus?
     Totum enim genus humánum est homo ille, qui iacébat in via semivívus a latrónibus relíctus, quem contémpsit tránsiens sacérdos et levítes, et accéssit ad eum curándum eíque opitulándum tránsiens Samaritánus. Cum ergo longe a nobis esset immortális et iustus, tamquam a mortálibus et peccatóribus, descéndit ad nos, ut fíeret nobis próximus ille longínquus.
     Non enim secúndum peccáta nostra fecit nobis. Fílii enim sumus. Unde hoc probámus? Mórtuus est pro nobis Unicus, ne remanéret unus. Nóluit esse unus, qui mórtuus est unus. Multos enim fílios Dei fecit únicus Fílius Dei. Emit sibi fratres sánguine suo, probávit reprobátus, redémit vénditus, honorávit iniuriátus, vivificávit occísus.
     Ergo, fratres, gaudéte in Dómino, non in sǽculo: id est, gaudéte in veritáte, non in iniquitáte; gaudéte in spe æternitátis, non in flore vanitátis. Ita gaudéte: et ubicúmque et quamdiucúmque hic fuéritis, Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.

RESPONSORIUM

2 Cor 13, 11; Rom 15, 13a

R. Fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte; * Et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum.
V. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo. * Et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis glória sublimáre non desístis, concéde propítius, ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)