lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 iunius 2014
SS. Petri et Pauli, apostolorum, sollemnitas




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Felix per omnes festum mundi cárdines
apostolórum præpóllet alácriter,
Petri beáti, Pauli sacratíssimi,
quos Christus almo consecrávit sánguine,
ecclesiárum deputávit príncipes.

Hi sunt olívæ duæ coram Dómino
et candelábra luce radiántia,
præclára cæli duo luminária;
fórtia solvunt peccatórum víncula
portásque cæli réserant fidélibus.

Glória Patri per imménsa sǽcula,
sit tibi, Nate, decus et impérium,
honor, potéstas Sanctóque Spirítui;
sit Trinitáti salus indivídua
per infiníta sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si díligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si díligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Ant. 2 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Ant. 3 Dómine, si tu es, iube me veníre ad te super aquas.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dómine, si tu es, iube me veníre ad te super aquas.

V. Verbum Dómini manet in ætérnum.
R. Hoc est quod evangelizátum est in vos.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

1,15-2,10

Conversatio Petri et Pauli

     Fratres: Cum plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine, neque ascéndi Hierosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.
     Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim; álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior. Deínde veni in partes Sýriæ et Cilíciæ. Eram autem ignótus fácie ecclésiis Iudǽæ, quæ sunt in Christo, tantum autem audítum habébant: «Qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat», et in me glorificábant Deum.
     Deínde post annos quattuórdecim íterum ascéndi Hierosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito; ascéndi autem secúndum revelatiónem; et cóntuli cum illis evangélium, quod prǽdico in géntibus, seórsum autem his, qui observabántur, ne forte in vácuum cúrrerem aut cucurríssem. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Græcus, compúlsus est circumcídi. Sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Iesu, ut nos in servitútem redígerent; quibus neque ad horam céssimus subiciéntes nos, ut véritas evangélii permáneat apud vos.
     Ab his autem, qui videbántur esse áliquid — quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest; Deus persónam hóminis non áccipit — mihi enim, qui observabántur, nihil contulérunt, sed e contra, cum vidíssent quod créditum est mihi evangélium præpútii, sicut Petro circumcisiónis, — qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes — et cum cognovíssent grátiam, quæ data est mihi, Iacóbus et Cephas et Ioánnes, qui videbántur colúmnæ esse, déxteras dedérunt mihi et Bárnabæ communiónis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem; tantum ut páuperum mémores essémus, quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere.

RESPONSORIUM

Mt 16, 18-19

R. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam; * et tibi dabo claves regni cælórum.
V. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in cælis. * Et tibi dabo claves regni cælórum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 295, 1-2.4.7-8: PL 38, 1348-1352)

Isti martyres viderunt quod prædicaverunt

     Istum nobis diem beatissimórum apostolórum Petri et Pauli pássio consecrávit. Non de obscúris alíquibus martýribus lóquimur. In omnem terram éxiit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Isti mártyres vidérunt quod prædicavérunt, secúti æquitátem, confiténdo veritátem, moriéndo pro veritáte.
     Beátus Petrus, primus Apostolórum, véhemens Christi amátor, qui méruit audíre: Et ego dico tibi quia tu es Petrus. Díxerat enim ipse: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Christus illi: Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Super hanc petram ædificábo fidem, quam confitéris. Super hoc quod dixísti: Tu es Christus Fílius Dei vivi, ædificábo Ecclésiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quómodo a Christo christiánus.
     Dóminus Iesus discípulos suos ante passiónem suam, sicut nostis, elégit, quos Apóstolos appellávit. Inter hos pæne ubíque solus Petrus totíus Ecclésiæ méruit gestáre persónam. Propter ipsam persónam, quam totíus Ecclésiæ solus gestábat, audíre méruit: Tibi dabo claves regni cælórum. Has enim claves non homo unus, sed únitas accépit Ecclésiæ. Hinc ergo Petri excelléntia prædicátur, quia ipsíus universitátis et unitátis Ecclésiæ figúram gessit, quando ei dictum est: Tibi trado, quod ómnibus tráditum est. Nam ut novéritis Ecclésiam accepísse claves regni cælórum, audíte in álio loco quid Dóminus dicat ómnibus Apóstolis suis: Accípite Spíritum sanctum. Et contínuo: Si cui dimiséritis peccáta, dimitténtur ei; si cuius tenuéritis, tenebúntur.
     Mérito étiam post resurrectiónem Dóminus ipsi Petro oves suas commendávit pascéndas. Non enim inter discípulos solus méruit páscere domínicas oves; sed quando Christus ad unum lóquitur, únitas commendátur; et Petro prímitus, quia in Apóstolis Petrus est primus. Noli tristis esse, Apóstole; respónde semel, respónde íterum, respónde tértio. Ter vincat in amóre conféssio, quia ter victa est in timóre præsúmptio. Solvéndum est ter, quod ligáveras ter. Solve per amórem, quod ligáveras per timórem. Et tamen Dóminus semel et íterum et tértio oves suas commendávit Petro.
     Unus dies passiónis duóbus apóstolis. Sed et illi duo unum erant; quamquam divérsis diébus pateréntur, unum erant. Præcéssit Petrus, secútus est Paulus. Celebrámus diem festum apostolórum nobis sánguine consecrátum. Amémus fidem, vitam, labóres, passiónes, confessiónes, prædicatiónes.

RESPONSORIUM


R. Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, * vere digne es glorificándus.
V. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. * Vere digne es glorificándus.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui huius diéi venerándam sanctámque lætítiam in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti, da Ecclésiæ tuæ eórum in ómnibus sequi præcéptum, per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)