lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 iulius 2014
S. Bonaventuræ, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circiter annum 1218 Balneoregii (Bagnoregio) in Etruria; philosophiæ et theologiæ Parisiis incubuit, et magister renuntiatus, sodales suos ex Ordine Minorum eas magno cum emolumento docuit. Minister generalis sui Ordinis electus, prudentia et sapientia illum rexit. Episcopus cardinalis Albanensis creatus, anno 1274 mortuus est Lugduni. Multa scripsit ad disciplinas theologicas et philosophicas illustrandas.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

19, 1-9a. 11-21
Dominus Eliæ se revelat

     In diébus illis: Nuntiávit Achab Iézabel ómnia, quæ fécerat Elías et quómodo occidísset univérsos prophétas gládio. Misítque Iézabel núntium ad Elíam dicens: «Hæc mihi fáciant dii et hæc áddant, nisi hac hora cras posúero ánimam tuam sicut ánimam uníus ex illis». Tímuit ergo Elías et surgens ábiit, ut ánimam suam salváret, venítque in Bersabée Iudæ et dimísit ibi púerum suum. Et perréxit in desértum via uníus diéi; cumque venísset et sedéret subter unam iuníperum, petívit ánimæ suæ, ut morerétur, et ait: «Súfficit mihi, Dómine! Tolle ánimam meam; neque enim mélior sum quam patres mei». Proiecítque se et obdormívit in umbra iuníperi; et ecce ángelus tétigit eum et dixit illi: «Surge, cómede!». Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis et vas aquæ; comédit ergo et bibit et rursum obdormívit. Reversúsque est ángelus Dómini secúndo et tétigit eum dixítque illi: «Surge, cómede! Grandis enim tibi restat via». Qui, cum surrexísset, comédit et bibit et ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus usque ad montem Dei Horeb.
     Cumque venísset illuc, mansit in spelúnca. Et ecce sermo Dómini ad eum. Et ait ei: «Egrédere et sta in monte coram Dómino». Et ecce Dóminus transit, et ventus grandis et fortis subvértens montes et cónterens petras ante Dóminum: non in vento Dóminus. Et post ventum, commótio: non in commotióne Dóminus. Et post commotiónem, ignis: non in igne Dóminus. Et post ignem, síbilus auræ ténuis. Quod cum audísset Elías, opéruit vultum suum pállio et egréssus stetit in óstio spelúncæ; et ecce vox ad eum dicens: «Quid agis hic, Elía?». Et ille respóndit: «Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Israel, altária tua destruxérunt et prophétas tuos occidérunt gládio: et derelíctus sum ego solus, et quærunt ánimam meam, ut áuferant eam».
     Et ait Dóminus ad eum: «Vade et revértere in viam tuam per desértum in Damáscum; cumque pervéneris, unges Házael regem super Sýriam, et Iehu fílium Namsi unges regem super Israel, Eliséum autem fílium Saphat, qui est de Abelméhula, unges prophétam pro te. Et erit: quicúmque fúgerit gládium Házael occídet eum Iehu, et qui fúgerit gládium Iehu interfíciet eum Eliséus. Et relínquam mihi in Israel septem mília: universórum génua, quæ non sunt incurváta ante Baal, et omne os, quod non osculátum est eum».
     Proféctus ergo inde répperit Eliséum fílium Saphat arántem duódecim iugis boum; et ipse cum duodécimo erat. Cumque venísset Elías ad eum, misit pállium suum super illum, qui statim, relíctis bobus, cucúrrit post Elíam et ait: «Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te». Dixítque ei: «Vade et revértere; quid enim feci tibi?».
     Revérsus autem ab eo tulit par boum et mactávit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit pópulo, et comedérunt. Consurgénsque ábiit et secútus est Elíam et ministrábat ei.

RESPONSORIUM

Ex 33, 22. 20b; Io 1, 18

R. Dixit Dóminus ad Móysen: Cum transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ et prótegam déxtera mea donec tránseam. * Non enim vidébit Deum homo et vivet.
V. Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit. * Non enim vidébit Deum homo et vivet.

LECTIO ALTERA

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum

(Cap. 7, 1. 2. 4. 6; Opera omnia, 5, 312-313)

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

     Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.
     In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.
     Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 24; Sir 1, 9a. 10

R. Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.
V. Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et prǽbuit illam diligéntibus se. * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)