lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 ianuarius 2015
PER ANNUM, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

4, 1-8. 32-40
Oratio Moysis ad populum

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Nunc, Israel, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo vos, ut faciéntes ea vivátis et ingrediéntes possideátis terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis. Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferétis ex eo; custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis. Oculi vestri vidérunt ómnia, quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres eius de médio vestri; vos autem, qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem. En dócui vos præcépta atque iudícia, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus, ut facerétis ea in terra, quam possessúri estis, et observarétis et implerétis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta hæc dicant: “En pópulus sápiens et intéllegens, gens magna hæc!”. Quæ est enim ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Dóminus Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris? Et quæ est ália gens sic ínclita, ut hábeat præcépta iustáque iudícia, sicut est univérsa lex hæc, quam ego propónam hódie ante óculos vestros?
     Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die, quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquándo huiuscémodi res magna, aut umquam cógnitum est, num audívit pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti et vixísti? Aut tentávit Deus, ut ingrederétur et tólleret sibi gentem de médio natiónis per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum extentúmque bráchium et terróres magnos, iuxta ómnia, quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis? Tibi monstrátum est, ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus et non est álius præter eum. De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum; et audísti verba illíus de médio ignis, quia diléxit patres tuos et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te vultu suo in virtúte sua magna ex Ægýpto, ut expélleret natiónes maióres et fortióres te in intróitu tuo et introdúceret te darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die.
     Scito ergo hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi».
     Scito ergo hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi».

RESPONSORIUM

Deut 4, 1; 31, 19.20; Žl 81, 9

R. Audi, Israel, præcépta Dómini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe; * Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.
V. Audi, pópulus meus et contestábor te; Israel, útinam áudias me* Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios

(Nn. 13-18, 1: Funk 1, 183-187)

Habete fidem in Christum et caritatem

     Date óperam, ut crebrióres congregémini ad grátias Deo agéndas et ad eum laudándum. Quando enim crebri in eúndem locum convenítis, labefactántur vires Sátanæ et concórdia vestræ fídei sólvitur exítium, quod ille infert. Nihil præstántius pace est, qua abolétur omne bellum cæléstium et terrenórum.
     Date óperam, ut crebrióres congregémini ad grátias Deo agéndas et ad eum laudándum. Quando enim crebri in eúndem locum convenítis, labefactántur vires Sátanæ et concórdia vestræ fídei sólvitur exítium, quod ille infert. Nihil præstántius pace est, qua abolétur omne bellum cæléstium et terrenórum. Manifésta est arbor ex fructu suo; simíliter qui profiténtur se Christi esse, ex iis, quæ fáciunt, cernéntur. Non enim nunc professiónis opus est, sed si quis in virtúte fídei inveniátur usque ad finem.
     Mélius est tacére et esse, quam loquéntem non esse. Bonum est docére, si, qui dicit, fáciat. Unus ígitur doctor, qui dixit, et factum est; sed et quæ silens fecit, digna Patre sunt. Qui verbum Iesu póssidet, vere potest et siléntium ipsíus audíre, ut perféctus sit, ut per ea, quæ lóquitur, operétur et per siléntium suum cognoscátur. Nihil latet Dóminum, sed et arcána nostra prope ipsum sunt. Omnia ítaque faciámus quasi ipso in nobis habitánte, ut illíus simus templa et ipse sit in nobis Deus noster, qui et est et apparébit ante fáciem nostram, prout iuste dilígimus ipsum.
     Ne errétis, fratres mei. Familiárum perturbatóres regnum Dei non hereditábunt. Si autem ii, qui secúndum carnem hæc operáti sunt, morte sunt affécti; quanto magis, si quis fidem Dei prava doctrína corrúmpat, pro qua Iesus Christus crucifíxus est? Talis, inquinátus factus, in ignem inexstinguíbilem ibit; simíliter et qui audit ipsum.
     Ob id Dóminus in cápite suo accépit unguéntum, ut Ecclésiæ spiret incorruptiónem. Ne ungámini tætro odóre doctrínæ príncipis huius sǽculi, ne captívos vos abdúcat a propósita vita. Cur vero non omnes prudéntes sumus, accépta Dei cognitióne, quod est Iesus Christus? Quid fátue perímus, non agnoscéntes donum, quod vere misit Dóminus?
     Piáculum meus spíritus est crucis, quæ incrédulis scándalum, nobis vero salus est et vita ætérna.
 

RESPONSORIUM

Col 3, 17; 1 Cor 10, 31b

R. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, * Omnia in nómine Dómini nostri Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
V. Omnia in glóriam Dei fácite. * Omnia in nómine Dómini nostri Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)