lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 ianuarius 2015
Pro O.P.: B. Villanæ delle Botti, matrisfamilias, pro commemoratione


Florentiæ in Italia orta anno 1332, a ditissimo patre negotiatore, adulescentiam facilem ac mutabilem duxit. Rosso Petri Benintendi homini diviti nuptui tradita, primum leviter vixit, festis, conviviis et saltationibus dedita. Tandem, post eventum portentosum, divinæ gratiæ lumine perfusa, pænitentia ducta, ad fratres Sanctæ Mariæ Novellæ cucurrit ut peccata confiteretur. Inde habitum sororum de Pænitentia S. Dominici impetravit, novam sub Fratrum Prædicatorum moderatione ingrediens viam. Tum ad studium Sacræ Scripturæ et ad contemplationem Christi Crucifixi intendens, austera vivendi ratione enituit multasque mulieres ad sui imitationem attraxit.

Fervida in Deum et proximos, liberaliter omnia bona sua pauperibus distribuit atque pro ipsis mendicavit étiam in viis Florentiæ. Cælestibus donis a Deo cumulata, obiit die 29 ianuarii 1361. Eius corpus expositum fuit per 37 dies ad venerationem populi in Ecclésia Sanctæ Mariæ Novellæ, ibique honorifice sepultum est. Die 27 martii 1824, a Leone XII eius cultus confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

30,1-20
Promissio veniæ post exsilium

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Cum vénerint super te omnes sermónes isti, benedíctio et maledíctio, quas propósui in conspéctu tuo, et ductus pænitúdine cordis tui in univérsis géntibus, in quas dispérserit te Dóminus Deus tuus, et revérsus fúeris ad eum et obœdíeris eius impériis, secúndum ómnia quæ ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis in toto corde tuo et in tota ánima tua, redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam ac miserébitur tui et rursum congregábit te de cunctis pópulis, in quos te ante dispérsit. Si ad cárdines cæli fúeris dissipátus, inde te rétrahet Dóminus Deus tuus et assúmet atque introdúcet in terram, quam possedérunt patres tui, et obtinébis eam; et feliciórem et maióris númeri esse te fáciet quam fuérunt patres tui.
     Circumcídet Dóminus Deus tuus cor tuum et cor séminis tui, ut díligas Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua, ut possis vívere. Omnes autem maledictiónes has convértet super inimícos tuos et eos, qui odérunt te et persequúntur. Tu autem revertéris et áudies vocem Dómini faciésque univérsa mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie; et abundáre te fáciet Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum, in súbole úteri tui et in fructu iumentórum tuórum et in ubertáte terræ tuæ, in rerum ómnium largitáte; revertétur enim Dóminus, ut gáudeat super te in ómnibus bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis. Si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui et custodíeris mandáta eius et præcépta, quæ in hac lege conscrípta sunt, et revertáris ad Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua.
     Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est neque procul pósitum nec in cælo situm, ut possis dícere: “Quis nobis ad cælum valet ascéndere, ut déferat illud ad nos, et audiámus atque ópere compleámus?”. Neque trans mare pósitum, ut causéris et dicas: “Quis nobis transfretáre póterit mare et illud ad nos usque deférre, ut possímus audíre et fácere quod præcéptum est?”. Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut fácias illum.
     Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo vitam et bonum, et e contrário mortem et malum. Si obœdíeris mandátis Dómini Dei tui, quæ ego præcípio tibi hódie, ut díligas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et custódias mandáta illíus et præcépta atque iudícia, vives; ac multiplicábit te benedicétque tibi in terra, ad quam ingrediéris possidéndam. Sin autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos et servíeris eis, prædíco vobis hódie quod pereátis et parvo témpore morémini in terra, ad quam, Iordáne transmísso, ingrediéris possidéndam.
     Testes ínvoco hódie contra vos cælum et terram quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum et díligas Dóminum Deum tuum atque obœdias voci eius et illi adhǽreas — ipse est enim vita tua et longitúdo diérum tuórum —, ut hábites in terra, pro qua iurávit Dóminus pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis».

RESPONSORIUM

Ier 29,13-14; Mt 7,7

R. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. * Et invéniar a vobis, ait Dóminus; et redúcam captivitátem vestram.
V. Quǽrite et inveniétis, pulsáte et aperiétur vobis. * Et invéniar a vobis, ait Dóminus; et redúcam captivitátem vestram.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum

(Homilia 20, 4: PG 60, 162-164)

Non potest latere lux christiani

     Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.
     Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.
     Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse: nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.
     Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.
     Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus, vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem, et si qua sit utílitas, et parva est.
     Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur. Tales sunt, qui Christum non nútriunt.
     Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe; sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.
     Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?
     Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.
     Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.
     Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus, illa omníno erunt, et quasi res quǽpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.

RESPONSORIUM

Eph 5, 8-9; Mt 5, 14. 16

R. Vos estis lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte. * Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.
V. Vos estis lux mundi. Lúceat lux vestra coram homínibus. * Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.

Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 96, 1. 4. 9: PL 38, 584. 586. 588)

De vocatione universali ad sanctitatem

     Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.
     Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.
     Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœperit me móribus et præcéptis meis sequi, multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi. Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.
     Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.
     Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.
     Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.
     Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se, id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat, títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.

RESPONSORIUM


R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum: * Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo et pérmanens in innocéntia sua. * Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Vel alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:

Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita

(Discorsi e Radiomessaggi, 11 mart. 1942: 3, 385-390)

Uxor, sol familiæ

     Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte: Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum. Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo in altíssimis Dei sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus éius.
     Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti alacritáte et vígili providáque suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem mentísque fervórem circum se effúndit. Quodsi dici consuévit matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux, id íniens, non suam sed alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque propósitum, quamvis ad utrúmque pertíneant, præcípua tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prǽdita motiónibus et cordis quadam sapiéntia et prudéntia, quibus effícitur ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.
     Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant, eos flectunt, tangunt, érigunt; passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam familiáris collóquii, postquam is continénter ac sæpe laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri, sive in instántibus negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.
     Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte; item cogitatióne in se convérsa et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus, ornátus et verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus sine malítia, cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti quidem sed símplicis, qui coróllam áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.
     Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus patris et filiórum éxcitet atque infígat.

RESPONSORIUM

Sir 26, 16. 19. 21

R. Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum; * Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.
V. Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus eius. * Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.

ORATIO

Orémus:
Deus, misericordiárum Pater, qui Beátam Villánam a mundi vanitátibus mirabíliter revocátam, spíritu humilitátis et veræ pæniténtiæ erexísti, ínnova in córdibus nostris tui amóris afféctum, et præsta ut, eódem spíritu repléti, tibi in novitáte vitæ servíre mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)