lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 december 2015
TEMPUS ADVENTUS, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.


V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R. Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 51, 1-11
Salus filiis Abrahæ promittitur

     Audíte me, qui sequímini iustítiam, qui quǽritis Dóminum; atténdite ad petram, unde excísi estis, et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis.
     Atténdite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quæ péperit vos; quia unum vocávi eum et benedíxi ei et multiplicávi eum.
     Consolátur enim Dóminus Sion, consolátur omnes ruínas eius; et ponit desértum eius quasi Eden et solitúdinem eius quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.
     Atténdite ad me, pópule meus, et natiónes, me audíte, quia lex a me éxiet, et iudícium meum in lucem populórum státuam.
     Prope est iustítia mea, egréssa est salus mea, et bráchia mea pópulos iudicábunt; in me ínsulæ sperábunt et ad bráchium meum atténdent.
     Leváte in cælum óculos vestros et inspícite in terram deórsum, quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres eius sicut hæc interíbunt. Salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea non defíciet.
     Audíte me, qui scitis iustítiam, pópule, in cuius corde est lex mea: nolíte timére oppróbrium hóminum et blasphémias eórum ne metuátis.
     Sicut enim vestiméntum sic cómedet eos vermis, et sicut lanam sic devorábit eos tínea; iustítia autem mea in sempitérnum erit et salus mea in generatiónes generatiónum.
     Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, bráchium Dómini; consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non tu percussísti Rahab, vulnerásti dracónem?
     Numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis, qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti?
     Et redémpti a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes; et lætítia sempitérna super cápita eórum, gáudium et lætítiam obtinébunt; fúgiet dolor et gémitus.

RESPONSORIUM

Cf. Is 51, 4. 5; 35, 10

R. Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte; * prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.
V. Et nunc qui redémpti sunt a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes. * Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri Contra hǽresim Noéti

(Cap. 9-12: PG 10, 815-819)

Manifestatio sacramenti absconditi

     Unus Deus est, quem non aliúnde, fratres, agnóscimus, quam ex sanctis Scriptúris. Quæcúmque ergo divínæ Scriptúræ prǽdicant, sciámus; et quæcúmque docent, cognoscámus: et sicut Pater vult credi, sic credámus; et sicut vult Fílium glorificári, sic glorificémus; et sicut vult donári Spíritum Sanctum, sic accipiámus. Non secúndum própriam voluntátem, neque secúndum próprium sensum, neque vim inferéntes iis quæ a Deo data sunt; sed quómodo ipse per sanctas Scriptúras docére vóluit, sic intellegámus.
     Deus, solus cum esset, nihílque sibi coǽvum habéret, vóluit mundum effícere. Et mundum cógitans ac volens et dicens effécit; continuóque éxstitit ei factus sicut vóluit, et sicut vóluit, perfécit. Satis ígitur nobis est scire solum, nihil esse Deo coǽvum. Nihil erat præter ipsum; ipse solus, multus erat. Nec enim erat sine ratióne, sine sapiéntia, sine poténtia, sine consílio. Omnia erant in eo: ipse erat ómnia. Quando vóluit, et quómodo vóluit, osténdit Verbum suum tempóribus apud eum definítis; per quod ómnia fecit.
     Quod Verbum cum in se habéret, essétque mundo creáto inaspectábile, fecit aspectábile, emíttens priórem vocem; et lumen ex lúmine génerans, deprómpsit ipsi creatúræ Dóminum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visíbilis, mundo autem invisíbilis, hunc visíbilem facit, ut mundus, cum eum qui appáruit vidéret, salvus fíeri posset.
     Hoc vero mens est, quod pródiens in mundum, osténsum est puer Dei. Omnia ígitur per ipsum, ipse autem solus ex Patre.
     Hic autem dedit legem et prophétas; et dando coégit hos per Spíritum Sanctum loqui, ut accipiéntes virtútis patérnæ inspiratiónem, consílium et voluntátem Patris nuntiárent.
     Factum est ígitur maniféstum Verbum, sicut ait beátus Ioánnes. Répetit enim summátim quæ a prophétis dicta sunt, demónstrans hoc esse Verbum per quod ómnia facta sunt. Sic enim ait: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et infra ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt.

RESPONSORIUM

Cf. Is 9, 6. 7; Lc 1, 32; Io 1, 4

R. Nascétur nobis párvulus, et vocábitur Deus fortis: * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.
V. In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum. * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quǽsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)