Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.
Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
audítas fáciet omnes laudes eius?
3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
et fáciunt iustítiam in omni témpore. –
4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
vísita nos in salutári tuo,
5 ut videámus bona electórum tuórum, †
ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
ut gloriémur cum hereditáte tua. –
6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.
8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
ut notam fáceret poténtiam suam. –
9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
et redémit eos de manu inimíci.
11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
unus ex eis non remánsit.
12 Et credidérunt verbis eius *
et cantavérunt laudem eius. –
13 Cito oblíti sunt óperum eius *
et non sustinuérunt consílium eius;
14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
et tentavérunt Deum in inaquóso.
15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
et misit saturitátem in ánimas eórum. –
16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
Aaron sanctum Dómini.
17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
et opéruit super congregatiónem Abíram.
18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
flamma combússit peccatóres. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.
19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
et adoravérunt scúlptile;
20 et mutavérunt glóriam suam *
in similitúdinem tauri comedéntis fenum.
21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
qui fecit magnália in Ægýpto,
22 mirabília in terra Cham, *
terribília in mari Rubro.
23 Et dixit quia dispérderet eos, *
nisi affuísset Móyses eléctus eius:
stetit in confractióne in conspéctu eius, *
ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –
24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
non credidérunt verbo eius.
25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
non exaudiérunt vocem Dómini.
26 Et elevávit manum suam super eos, *
ut prostérneret eos in desérto
27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
et dispérgeret eos in regiónibus.
28 Et adhæsérunt Beélphegor *
et comedérunt sacrifícia mortuórum;
29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
et irrúpit in eos ruína.
30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
et cessávit quassátio,
31 et reputátum est ei in iustítiam, *
in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –
32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
et vexátus est Móyses propter eos,
33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
et témere locútus est in lábiis suis. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.
34 Non disperdidérunt gentes, *
quas dixit Dóminus illis.
35 Et commíxti sunt inter gentes *
et didicérunt ópera eórum.
36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
et factum est illis in scándalum. –
37 Et immolavérunt fílios suos *
et fílias suas dæmóniis.
38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
Et infécta est terra in sanguínibus, †
39 et contamináti sunt in opéribus suis *
et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –
40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
et abominátus est hereditátem suam
41 et trádidit eos in manus géntium, *
et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.
42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –
43 Sæpe liberávit eos; †
ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
et corruérunt in iniquitátibus suis.
44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
cum audívit clamórem eórum. –
45 Et memor fuit testaménti sui *
et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
46 Et dedit eos in miseratiónes *
in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.
47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
et cóngrega nos de natiónibus,
ut confiteámur nómini sancto tuo *
et gloriémur in laude tua. –
48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
a sǽculo et usque in sǽculum. *
Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.
V.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi in déxtera sedéntis super thronum librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Et vidi
ángelum fortem prædicántem voce magna: «Quis est dignus aperíre librum et sólvere signácula eius?». Et nemo póterat
in cælo neque in terra neque subtus terram aperíre librum neque respícere illum. Et ego flebam multum quóniam nemo
dignus invéntus est aperíre librum nec respícere eum. Et unus de senióribus dicit mihi: «Ne fléveris; ecce vicit leo
de tribu Iudæ, radix David, aperíre librum et septem signácula eius».
Et vidi in médio throni et quáttuor animálium et in médio seniórum Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem
et óculos septem, qui sunt septem spíritus Dei missi in omnem terram. Et venit et accépit de déxtera sedéntis in throno.
Et cum accepísset librum, quattuor animália et vigínti quáttuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas
et phíalas áureas plenas incensórum, quæ sunt oratiónes sanctórum. Et cantant novum cánticum dicéntes: «Dignus es accípere
librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et redemísti Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et
natióne et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábunt super terram».
Et vidi et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni et animálium et seniórum, et erat númerus eórum myríades
myríadum et mília mílium dicéntium voce magna: «Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divítias et
sapiéntiam et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem».
Et omnem creatúram, quæ in cælo est et super terram et sub terram et super mare et quæ in eis ómnia, audívi dicéntes:
«Sedénti super thronum et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum».
Et quáttuor animália dicébant: «Amen»; et senióres cecidérunt et adoravérunt.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Constitutióne Sacrosánctum Concílium Concílii Vaticáni secúndi de sacra Liturgía
Deus, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre, multifáriam multísque modis
olim loquens pátribus in prophétis, ubi venit plenitúdo témporis, misit Fílium suum, Verbum carnem factum,
Spíritu Sancto unctum, ad evangelizándum paupéribus, ad sanándos contrítos corde, médicum carnálem et spiritálem,
mediatórem Dei et hóminum. Ipsíus namque humánitas, in unitáte persónæ Verbi, fuit instruméntum nostræ salútis.
Quare in Christo nostræ reconciliatiónis procéssit perfécta placátio, et divíni cultus nobis est índita plenitúdo.
Hoc autem humánæ redemptiónis et perféctæ Dei glorificatiónis opus, cui divína magnália in pópulo véteris testaménti
prælúserant, adimplévit Christus Dóminus, præcípue per suæ beátæ passiónis, ab ínferis resurrectiónis et gloriósæ
ascensiónis paschále mystérium, quo mortem nostram moriéndo destrúxit, et vitam resurgéndo reparávit. Nam de látere
Christi in cruce dormiéntis ortum est totíus Ecclésiæ mirábile sacraméntum.
Ideóque, sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse Apóstolos, replétos Spíritu Sancto, misit, non solum ut,
prædicántes Evangélium omni creatúræ, annuntiárent Fílium Dei morte sua et resurrectióne nos a potestáte Sátanæ et
a morte liberásse et in regnum Patris transtulísse, sed étiam ut, quod annuntiábant, opus salútis per sacrifícium
et sacraménta, circa quæ tota vita litúrgica vertit, exercérent.
Sic per baptísmum hómines pascháli Christi mystério inserúntur: commórtui, consepúlti, conresuscitáti, Spíritum
accípiunt adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater, et ita fiunt veri adoratóres, quos Pater quærit.
Simíliter quotiescúmque domínicam cenam mandúcant, mortem Dómini annúntiant, donec véniat. Idcírco, ipsa die
Pentecóstes, qua Ecclésia mundo appáruit, qui recepérunt sermónem Petri, baptizáti sunt. Et erant perseverántes
in doctrína Apostolórum et communicatióne fractiónis panis et oratiónibus, collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem.
Numquam exínde omísit Ecclésia quin in unum conveníret ad paschále mystérium celebrándum: legéndo ea in ómnibus
Scriptúris quæ de ipso erant, eucharístiam celebrándo in qua mortis eius victória et triúmphus repræsentántur,
et simul grátias agéndo Deo super inenarrábili dono in Christo Iesu, in laudem glóriæ eius.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, per quem nobis et redémptio venit et præstátur adóptio, fílios dilectiónis tuæ benígnus inténde,
ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas et heréditas ætérna.Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)