lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iunius 2016
Immaculati Cordis Beatæ Mariæ Virginis, memoria



AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

42, 7-16
Iob a Deo iustificatur super adversarios suos

     Postquam locútus est Dóminus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanítem: «Irátus est furor meus in te et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob. Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes; et ite ad servum meum Iob et offérte holocáustum pro vobis; Iob autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia; neque enim locúti estis ad me recta sicut servus meus Iob». Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes et fecérunt, sicut locútus fúerat Dóminus ad eos, et suscépit Dóminus fáciem Iob.
     Dóminus vertit sortem Iob, cum oráret ille pro amícis suis; et áddidit Dóminus ómnia, quæcúmque fúerant Iob, duplícia. Venérunt autem ad eum omnes fratres sui et univérsæ soróres suæ et cuncti, qui nóverant eum prius; et comedérunt cum eo panem in domo eius et movérunt super eum caput et consoláti sunt eum super omni malo, quod intúlerat Dóminus super eum; et dedérunt ei unusquísque argénteum unum et ináurem áuream unam.
     Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius; et facta sunt ei quattuórdecim mília óvium et sex mília camelórum et mille iuga boum et mille ásinæ. Et fuérunt ei septem fílii et tres fíliæ; et vocávit nomen uníus Colúmbam et nomen secúndæ Cássiam et nomen tértiæ Cornu stíbii. Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Iob in univérsa terra; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. Vixit autem Iob post hæc centum quadragínta annis et vidit fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem; et mórtuus est senex et plenus diérum.

RESPONSORIUM

Cf. Iob 42, 7. 8

R. Dixit Dóminus ad Eliphaz: Tu et amíci tui non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob; * Ipse orábit pro vobis.
V. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia vestra. * Ipse orábit pro vobis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Lauréntii Iustiniáni epíscopi

(Sermo 8, in festo Purificationis B.M.V.; Opera 2, Venetiis 1751, 38-39)

Maria conservabat omnia in corde suo

     Conferénte secum María de ómnibus quæ legéndo, audiéndo, vidéndo cognóverat, o quantum crescébat in fide, augebátur méritis, sapiéntia illustrabátur magis magísque caritátis cremabátur incéndio! Ex redivíva síquidem sacramentórum cæléstium reseratióne promóta, complebátur lætítia, Spíritu fecundabátur nímium, dirigebátur in Deum, et húmilis custodiebátur in se. Tales prorsus divínæ grátiæ sunt proféctus, ut de imis élevent ad summa, et de claritáte in claritátem transfórment. Beáta plane mens Vírginis, quæ, per inhabitántem Spíritum ac magistérium, Verbi Dei semper in ómnibus parébat império. Non sensu próprio, non suo ducebátur arbítrio; sed quod intus sapiéntia innuébat ad fidem, foris hoc córporis ministério peragébat. Decébat útique divínam Sapiéntiam, quæ sibi ad habitándum domum ædificábat Ecclésiæ, ut de legis custódia, de purificatióne mentis, de humilitátis norma, et de spiritáli oblatióne, Maríæ sanctíssimæ médio uterétur.
     Ipsam tu, o fidélis ánima, imitáre. Ut enim spiritáliter purificéris et a delictórum váleas emundári contágiis, in templum cordis tui ingrédere. Ibi afféctum in cunctis quæ ágimus Deus pótius atténdit, quam opus. Quámobrem, sive per contemplatiónis stúdium mente excédimus Deo atque vacámus, seu per virtútum increménta et commendabílium negotiórum ópera próximis nostris sóbrii esse satágimus, id táliter perficiámus, ut tantum Christi cáritas úrgeat nos. Hæc plane est spiritális purificatiónis accépta oblátio, quæ non in manufácto, sed in cordis persólvitur templo, in quod Dóminus Christus gratánter ingréditur.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 42

R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio * quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V. Benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum præparásti, concéde propítius, ut, eiúsdem Vírginis intercessióne, tuæ glóriæ templum inveníri mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)