lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 december 2016
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R. Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

27, 1-13
Vinea Domini iterum culta

     In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro et forti et grandi super Levíathan serpéntem fugácem et super Levíathan serpéntem tortuósum et occídet dracónem, qui in mari est.
     In die illa vínea erit iucúnda; cantáte ei. Ego Dóminus, qui servo eam; per síngula moménta irrigábo eam. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam.
     Indignátio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In prœlio grádiar super eam, succéndam eam páriter, nisi forte protectiónem meam apprehéndat, fáciat pacem mecum, pacem fáciat mecum.
     Diébus futúris radíces mittet Iacob, florébit et germinábit Israel, et implébunt fáciem orbis frúctibus. Numquid iuxta plagam percutiéntis eum percússit eum? Aut, sicut occidúntur occísi eius, occísus est? In mensúra punit eum deíciens eum, impéllit in spíritu suo duro témpore, quo spirat eurus.
     Idcírco super hoc dimittétur iníquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablatiónis peccáti eius: ut scílicet ponat omnes lápides altáris sicut lápides calcis comminútos, ne exstent luci et thymiatéria.
     Cívitas enim muníta desoláta est, habitáculum derelíctum et dimíssum quasi desértum; ibi pascétur vítulus et ibi accubábit et consúmet arbústa eius. In siccitáte frondes illíus conteréntur; mulíeres vénient et combúrent eas. Ipse enim non est pópulus sápiens, proptérea non miserébitur eius, qui fecit eum, et qui formávit eum, non parcet ei.
     Et erit: in die illa percútiet spicas Dóminus a Flúmine usque ad torréntem Ægýpti; et vos congregabímini unus et unus, fílii Israel.
     Et erit: in die illa clangétur in tuba magna; et vénient, qui pérditi fúerant de terra Assyriórum, et qui eiécti erant in terra Ægýpti, et adorábunt Dóminum in monte sancto in Ierúsalem.

RESPONSORIUM

Cf. Mt 24, 31; Is 27, 13

R. Mittet Dóminus ángelos suos cum tuba magna: * Congregábunt ángeli eléctos eius a quáttuor ventis, a summis cælórum usque ad términos eórum.
V. Et vénient et adorábunt Dóminum in monte sancto in Ierúsalem. * Congregábunt ángeli eléctos eius a quáttuor ventis, a summis cælórum usque ad términos eórum.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 5, 19, 1; 20, 2; 21, 1: SCh 153, 248-250. 260-264)

De Eva et Maria

     Maniféste in sua própria veniénte Dómino, et sua própria eum baiulánte condicióne, quæ baiulátur ab ipso, et recapitulatiónem eius quæ in ligno fuit, inobœdiéntia per eam, quæ in ligno est, obœdiéntia faciénte, et seductióne illa solúta, qua sedúcta est male illa, quæ iam viro destináta erat virgo Eva, per veritátem qua evangelizáta est bene ab Angelo iam sub viro Virgo María.
     Quemádmodum enim illa per angélicum sermónem sedúcta est, ut effúgeret Deum, prævaricáta verbum eius; ita et hæc per angélicum sermónem evangelizáta est, ut portáret Deum, obœdiens eius verbo. Et sicut illa sedúcta est ut non obœdíret Deo, sic et hæc suása est obœdíre Deo, uti vírginis Evæ Virgo María fíeret advocáta.
     Omnia ergo recapítulans recapitulátus est, et advérsus inimícum nostrum bellum próvocans, et elídens eum, qui inítio in Adam captívos dúxerat nos, et calcans eius caput, quemádmodum habes in Génesi dixísse serpénti Deum: Et inimicítiam ponam inter te et inter mulíerem, et inter semen tuum et semen eius; ipse tuum observábit caput, et tu observábis eius calcáneum.
     Ex eo enim, qui ex mulíere Vírgine habébat nasci secúndum similitúdinem Adam, præconabátur obsérvans caput serpéntis. Et hoc est semen, de quo ait Apóstolus in epístola quæ est ad Gálatas: Legem factórum pósitam donec veníret semen cui promíssum est.
     Maniféstius autem adhuc in eádem osténdit epístola, sic dicens: Cum autem venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum de mulíere. Neque enim iuste victus fuísset inimícus, nisi ex mulíere homo esset qui vicit eum. Per mulíerem enim hómini dominátus est ab inítio, semetípsum contrárium státuens hómini.
     Propter hoc et Dóminus semetípsum Fílium hóminis confitétur, principálem hóminem illum, ex quo ea quæ secúndum mulíerem est plasmátio facta est, in semetípsum recapítulans: uti, quemádmodum per hóminem victum descéndit in mortem genus nostrum, sic íterum per hóminem victórem ascendámus in vitam.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 26. 27. 30. 31. 32

R. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph, núntians ei verbum; et expavéscit Virgo de lúmine. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: * Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
V. Dabit ei Dóminus Deus sedem David, patris eius, et regnábit in domo Iacob in ætérnum. * Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, plebi tuæ advéntum Unigéniti tui cum summa vigilántia exspectáre, ut, sicut ipse dócuit auctor nostræ salútis, accénsis lampádibus in eius occúrsum vigilántes properémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)