lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 december 2016
Feria V infra octavam Nativitatis


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob.

Ant. 2 Oriétur in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.

Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestas

Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Mt 2, 11)

I

1 Deus, iudícium tuum regi da *
      et iustítiam tuam fílio regis;
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia *
      et páuperes tuos in iudício. –

3 Afferant montes pacem pópulo, *
      et colles iustítiam.
4 Iudicábit páuperes pópuli †
      et salvos fáciet fílios ínopis *
      et humiliábit calumniatórem.
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, *
      in generatióne et generatiónem. –

6 Descéndet sicut plúvia in gramen *
      et sicut imber írrigans terram.
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
      donec auferátur luna.
8 Et dominábitur a mari usque ad mare *
      et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum. –

9 Coram illo prócident íncolæ desérti, *
       et inimíci eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
       reges Arabum et Saba dona addúcent.
11 Et adorábunt eum omnes reges, *
       omnes gentes sérvient ei.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Oriétur in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.

Ant. 3 Animas páuperum suórum salvas fáciet Dóminus.

II

12 Quia liberábit ínopem clamántem *
       et páuperem, cui non erat adiútor.
13 Parcet páuperi et ínopi *
       et ánimas páuperum salvas fáciet.
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
       et pretiósus erit sanguis eórum coram illo. –

15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; *
       tota die benedícent ei.
16 Et erit ubértas fruménti in terra, *
       in summis móntium fluctuábit;
    sicut Líbanus fructus eius *
       et florébit de civitáte sicut fenum terræ. –

17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *
       ante solem permanébit nomen eius.
    Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
       omnes gentes magnificábunt eum. –

18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
       qui facit mirabília solus.
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *
       et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Animas páuperum suórum salvas fáciet Dóminus.

V. Vidéntes pastóres cognovérunt de verbo.
R. Quod dictum erat illis de Púero.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

1, 1-14
Gratiarum actio et precatio

     Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei et Timótheus frater his, qui sunt Colóssis, sanctis et fidélibus frátribus in Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro.
     Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audístis et cognovístis grátiam Dei in veritáte; sicut didicístis ab Epáphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro nobis miníster Christi, qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in Spíritu.
     ídeo et nos, ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli, ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio grátias agéntes Patri, qui idóneos vos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem, remissiónem peccatórum.

RESPONSORIUM

Col 1, 12. 13; Iac 1, 17

R. Grátias agámus Deo Patri, * qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ.
V. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum. * Qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 1 in Epiphania Domini, 1-2: PL 133, 141-143)

In plenitudine temporis venit et plenitudo divinitatis

     Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Grátias Deo, per quem sic abúndat consolátio nostra in hac peregrinatióne, in hoc exsílio, in hac miséria.
     Priúsquam apparéret humánitas, latébat benígnitas; síquidem et prius erat: nam et misericórdia Dómini ab ætérno est. Sed unde tanta agnósci póterat? Promittebátur, sed non sentiebátur; unde et a multis non credebátur. Multifárie quippe multísque modis loquebátur Dóminus in prophétis. Ego, ínquiens, cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis. Sed quid respondébat homo, afflictiónem séntiens, pacem nésciens? Quoúsque dícitis, Pax, pax, et non est pax? Propter hoc ángeli pacis amáre flebant, dicéntes: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Sed nunc credant hómines vel vísui suo, quia testimónia Dei credibília facta sunt nimis. Ut enim nec turbátum quidem óculum láteat, in sole pósuit tabernáculum suum.
     Ecce pax non promíssa, sed missa; non diláta, sed data; non prophetáta, sed præsentáta. Ecce quasi saccum plenum misericórdia sua Deus Pater misit in terram; saccum, inquam, in passióne concidéndum, ut effundátur quod in eo latet prétium nostrum; saccum útique, etsi parvum, sed plenum. Párvulus síquidem datus est nobis, sed in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis. Postquam enim venit plenitúdo témporis, venit et plenitúdo divinitátis. Venit in carne, ut vel sic carnálibus exhiberétur, ei apparénte humanitáte benígnitas agnoscerétur. Ubi enim Dei innotéscit humánitas, iam benígnitas latére non potest. In quo enim magis commendáre póterat benignitátem suam, quam suscipiéndo carnem meam? Meam, inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille hábuit ante culpam.
     Quid tantópere decláret eius misericórdiam, quam quod ipsam suscépit misériam? Quid ita pietáte plenum, quam quod Dei Verbum propter nos factum est fenum? Dómine, quid est homo quia réputas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum? Hinc atténdat homo quanta sit cura eius Deo; hinc sciat quid de eo cógitet aut quid séntiat. Non intérroges, o homo, ea quæ páteris, sed quæ passus est ille. Quanti te fecit, ex his quæ pro te factus est, agnósce, ut appáreat tibi benígnitas eius ex humanitáte. Quanto enim minórem se fecit in humanitáte, tanto maiórem exhíbuit in bonitáte; et quanto pro me vílior, tanto mihi cárior est. Appáruit, inquit Apóstolus, benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Magna plane et manifésta benígnitas Dei et humánitas! et magnum benignitátis indícium declarávit, qui humanitáti áddere nomen Dei curávit.

RESPONSORIUM

Eph 1, 5-6a; Rom 8, 29

R. Prædestinávit nos Deus in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, * secúndum beneplácitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ.
V. Quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui. * Secúndum beneplácitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens et invisíbilis Deus, qui tuæ lucis advéntu mundi ténebras effugásti, seréno vultu nos, quǽsumus, intuére, ut magnificéntiam nativitátis Unigéniti tui dignis præcóniis collaudémus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)