lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 maius 2017
S. Philippi Neri, presbyteri, memoria


Natus est Florentiæ anno 1515; Romam profectus, iuvenibus se impendere cœpit, dum vitam christianam colebat, et consociationem pro pauperibus ægrotis instituit. Sacerdotio initiatus anno 1551, Oratorium instituit, in quo lectiones spiritales, cantus et opera caritatis exercebantur. Enituit amore in proximum, evangelica simplicitate et hilari servitio Dei. Mortuus est anno 1595.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

3, 1-10
Filii Dei sumus

     Caríssimi: Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur, et sumus! Propter hoc mundus non cognóscit nos, quia non cognóvit eum. Caríssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; scimus quóniam, cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum, sícuti est.
     Et omnis, qui habet spem hanc in eo, castíficat se, sicut ille castus est. Omnis, qui facit peccátum, et iniquitátem facit, quia peccátum est iníquitas. Et scitis quóniam ille appáruit, ut peccáta tólleret, et peccátum in eo non est. Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum, nec novit eum.
     Filíoli, nemo vos sedúcat. Qui facit iustítiam, iustus est, sicut ille iustus est; qui facit peccátum, ex Diábolo est, quóniam a princípio Diábolus peccat. Propter hoc appáruit Fílius Dei, ut dissólvat ópera Diáboli. Omnis, qui natus est ex Deo, peccátum non facit, quóniam semen ipsíus in eo manet; et non potest peccáre, quóniam ex Deo natus est.
     In hoc manifésti sunt fílii Dei et fílii Diáboli: omnis, qui non facit iustítiam, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 1. 2

R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * ut fílii Dei nominémur et sumus, allelúia.
V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. * Ut fílii Dei nominémur et sumus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 171, 1-3.5: PL 38, 933-935)

Gaudete in Domino semper

     Gaudére nos Apóstolus prǽcipit, sed in Dómino, non in sǽculo. Quicúmque enim volúerit amícus esse huius mundi, sicut Scriptúra dicit, inimícus Dei reputábitur. Sicut autem non potest homo duóbus dóminis servíre, sic nemo potest gaudére et in sǽculo et in Dómino.
     Vincat ergo gáudium in Dómino, donec finiátur gáudium in sǽculo. Gáudium in Dómino semper augeátur; gáudium in sǽculo semper minuátur, donec finiátur. Non ídeo ista dicúntur, quóniam, in hoc sǽculo cum sumus, gaudére non debémus; sed ut, étiam in hoc sǽculo constitúti, iam in Dómino gaudeámus.
     Sed ait áliquis: In sǽculo sum; útique, si gáudeo, ibi gáudeo ubi sum. Quid enim? quia es in sǽculo, in Dómino non es? Audi eúndem Apóstolum ad Atheniénses loquéntem, et in Actibus Apostolórum dicéntem de Deo et de Dómino creatóre nostro: In illo vívimus et movémur et sumus. Qui enim ubíque est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabátur? Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.
     Magnum est hoc, quod ascéndit super omnes cælos et próximus est eis qui versántur in terris. Quis est iste longínquus et próximus, nisi qui nobis misericórdia factus est próximus?
     Totum enim genus humánum est homo ille, qui iacébat in via semivívus a latrónibus relíctus, quem contémpsit tránsiens sacérdos et levítes, et accéssit ad eum curándum eíque opitulándum tránsiens Samaritánus. Cum ergo longe a nobis esset immortális et iustus, tamquam a mortálibus et peccatóribus, descéndit ad nos, ut fíeret nobis próximus ille longínquus.
     Non enim secúndum peccáta nostra fecit nobis. Fílii enim sumus. Unde hoc probámus? Mórtuus est pro nobis Unicus, ne remanéret unus. Nóluit esse unus, qui mórtuus est unus. Multos enim fílios Dei fecit únicus Fílius Dei. Emit sibi fratres sánguine suo, probávit reprobátus, redémit vénditus, honorávit iniuriátus, vivificávit occísus.
     Ergo, fratres, gaudéte in Dómino, non in sǽculo: id est, gaudéte in veritáte, non in iniquitáte; gaudéte in spe æternitátis, non in flore vanitátis. Ita gaudéte: et ubicúmque et quamdiucúmque hic fuéritis, Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.

RESPONSORIUM

2 Cor 13, 11; Rom 15, 13a

R. Fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte; * Et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum.
V. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo. * Et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis glória sublimáre non desístis, concéde propítius, ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)