lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iunius 2017
PER ANNUM, hebd. IX
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

32, 1-6; 33, 1-22
Eliu loquitur de mysterio Dei

     Omisérunt tres viri isti respondére Iob, eo quod iustus sibi viderétur. Et irátus indignatúsque est Eliu fílius Bárachel Buzítes de cognatióne Ram; irátus est autem advérsum Iob, eo quod iustum se esse díceret coram Deo. Porro advérsum amícos eius indignátus est, eo quod non inveníssent responsiónem, sed tantúmmodo condemnássent Iob. Igitur Eliu exspectávit Iob loquéntem, eo quod senióres essent, qui loquebántur; cum autem vidísset Eliu quod tres respondére non potuíssent, irátus est veheménter. Respondénsque Eliu fílius Bárachel Buzítes dixit: «Iúnior sum témpore, vos autem antiquióres; idcírco véritus sum et tímui vobis indicáre meam senténtiam. Audi ígitur, Iob, elóquia mea et omnes sermónes meos auscúlta. Ecce apérui os meum, loquátur lingua mea in fáucibus meis. Ex recto corde sermónes mei sunt, et senténtiam puram lábia mea loquéntur. Spíritus Dei fecit me et spiráculum Omnipoténtis vivificávit me. Si potes, respónde mihi, prǽpara te coram me et consíste. Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eódem luto abscíssus sum et ego. Verúmtamen terror meus non te térreat, et onus meum non sit tibi grave. Dixísti ergo in áuribus meis, et vocem verbórum tuórum audívi: “Mundus sum ego et absque delícto; immaculátus, et non est iníquitas in me. Quia querélas in me répperit, ídeo arbitrátus est me inimícum sibi; pósuit in nervo pedes meos, custodívit omnes sémitas meas”. Hoc est ergo, in quo non es iustificátus, respondébo tibi, quia maior est Deus hómine. Quare advérsus eum conténdis, quod non ad ómnia verba respónderit tibi? Semel lóquitur Deus, et secúndo idípsum non répetit. Per sómnium in visióne noctúrna, quando írruit sopor super hómines, et dórmiunt in léctulo; tunc áperit aures virórum et in visiónibus terret eos, ut avértat hóminem ab his, quæ facit, et líberet eum de supérbia, éruens ánimam eius a fóvea et vitam illíus, ut non tránseat canálem mortis. Increpat quoque per dolórem in léctulo, et trémitus óssium eius contínuus. Abominábilis ei fit in vita sua panis, et ánimæ illíus cibus ante desiderábilis. Tabéscet caro eius in conspéctu, et ossa, quæ non videbántur, nudabúntur. Appropinquávit corruptióni fóveæ et vita illíus mortíferis sédibus».

RESPONSORIUM

Rom 11, 33-34

R. O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V. Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius eius fuit? * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!

LECTIO ALTERA

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 23, 23-24: PL 76, 265-266)

Vera doctrina elationem fugit

     Audi, Iob, elóquia mea, et omnes sermónes meos auscúlta. Hoc habet próprium doctrína arrogántium, ut humíliter nésciant inférre quod docent, et recta quæ sápiunt recte ministráre non possint. In verbis enim eórum próditur quod cum docent, quasi in quodam sibi vidéntur summitátis cúlmine residére, eósque quos docent ut longe infra se pósitos véluti in imo respíciunt, quibus non consuléndo loqui, sed vix dominándo dignántur.
     Recte autem iis per Prophétam Dóminus dicit: Vos autem cum austeritáte imperabátis eis et cum poténtia. Cum austeritáte enim et poténtia ímperant qui súbditos suos non tranquílle ratiocinándo corrígere, sed áspere infléctere dominándo festínant.
     At contra vera doctrína tanto veheméntius hoc elatiónis vítium fugit per cogitatiónem, quanto ardéntius verbórum suórum iáculis ipsum magístrum elatiónis inséquitur. Cavet enim ne eum magis elátis móribus prædicet, quem in corde audiéntium sacris sermónibus insectátur. Humilitátem namque, quæ magístra est ómnium matérque virtútum, et loquéndo dícere, et vivéndo conátur osténdere, ut eam apud discípulos veritátis plus móribus quam sermónibus eloquátur.
     Unde Paulus Thessalonicénsibus loquens, quasi cúlminis próprii apostolátus oblítus, ait: Facti sumus párvuli in médio vestrum. Unde Petrus apóstolus, cum díceret: Paráti semper ad satisfactiónem omni poscénti vos ratiónem de ea quæ in vobis est spe, in ipsa doctrínæ sciéntia qualitátem docéndi asséruit esse servándam, subdens: Sed cum modéstia et timóre, consciéntiam habéntes bonam.
     Hoc autem quod discípulo Paulus ait: prǽcipe hæc, et doce cum omni império; non dominatiónem poténtiæ, sed auctoritátem suádet vitæ. Cum império quippe docétur quod prius ágitur quam dicátur. Nam doctrínæ súbtrahit fidúciam, quando consciéntia præpedit linguam. Non ergo ei potestátem elátæ locutiónis, sed bonæ fidúciam insinuávit actiónis. Unde étiam de Dómino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestátem habens, non sicut scribæ et pharisæi. Singuláriter namque ac principáliter solus ex potestáte bona locútus est, quia ex infirmitáte mala nulla commísit. Ex divinitátis quippe poténtia hábuit id quod nobis per humanitátis suæ innocéntiam ministrávit.

RESPONSORIUM

1 Petr 5, 5b; Mt 11, 29b

R. Omnes ínvicem humilitátem indúite, * Quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
V. Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. * Quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.

ORATIO

Orémus:
Deus, cuius providéntia in sui dispositióne non fállitur, te súpplices exorámus, ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)