lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 augustus 2017
PER ANNUM, hebd. XVII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

10, 1 – 11, 6
Apologia Apostoli

     Fratres: Ipse ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis inter vos, absens autem confído in vobis; rogo autem, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, quæ exístimo audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus — nam arma milítiæ nostræ non carnália sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum — consília destruéntes et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, et in promptu habéntes ulcísci omnem inobœdiéntiam, cum impléta fúerit vestra obœdiéntia.
     Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam et si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit Dóminus in ædificatiónem et non in destructiónem vestram, ne erubéscam, ut non exístimer tamquam terrére vos per epístulas; quóniam quidem «Epístulæ — ínquiunt — graves sunt et fortes, præséntia autem córporis infírma et sermo contemptíbilis». Hoc cógitet, qui eiúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístulas abséntes, tales et præséntes in facto.
     Non enim audémus insérere aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant, sed ipsi se in semetípsis metiéntes, et comparántes semetípsos sibi, non intéllegunt. Nos autem non ultra mensúram gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, quam impertítus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos. Non enim quasi non pertingéntes ad vos superexténdimus nosmetípsos, usque ad vos enim pervénimus in evangélio Christi; non ultra mensúram gloriántes in aliénis labóribus, spem autem habéntes, crescénte fide vestra, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, ad evangelizándum in iis, quæ ultra vos sunt, et non in aliéna régula gloriári in his, quæ præparáta sunt.
     Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat.
     Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ; sed et supportáte me! Æmulor enim vos Dei æmulatióne; despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo. Tímeo autem, ne, sicut serpens Evam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri a simplicitáte et castitáte, quæ est in Christum. Nam si is, qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium Spíritum accípitis, quem non accepístis, aut áliud evangélium, quod non recepístis, recte paterémini. Exístimo enim nihil me minus fecísse magnis apóstolis; nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in omni autem manifestántes in ómnibus ad vos.

RESPONSORIUM

2 Cor 10, 3-4a; Eph 6, 16a. 17b

R. In carne ambulántes, non secúndum carnem militámus. * Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt.
V. Suméntes scutum fídei et gládium Spíritus, quod est verbum Dei. * Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi

(Cat. 18, 23-25: PG 33, 1043-1047)

Ecclésia, seu convocatio plebis Dei

     Cathólica enimvéro, seu universális, vocátur Ecclésia, eo quod per totum orbem ab extrémis terræ fínibus ad extrémos usque fines diffúsa est, et quia univérse et absque deféctu docet ómnia quæ in hóminum notítiam veníre debent dógmata, sive de visibílibus et invisibílibus, sive de cæléstibus et terréstribus rebus; tum étiam eo, quod omne hóminum genus recto cúltui subíciat, príncipes et privátos, doctos et imperítos; ac dénique, quia generáliter quidem omne peccatórum genus, quæ per ánimam et corpus perpetrántur, curat et sanat; éadem vero omne póssidet, quovis nómine significétur, virtútis genus, in factis et verbis, et spiritálibus cuiúsvis speciéi donis.
     Ecclésia vero, seu convocátio, aptíssimo vocábulo appellátur, quod omnes cónvocet et una cogat, sicut in Levítico ait Dóminus: Et omnem congregatiónem cónvoca ante óstium tabernáculi testimónii. Notátu porro dignum est hanc vocem, «cónvoca», tum primum in Scriptúris usurpátam esse in hoc loco, cum Dóminus Aarónem summum in sacerdótium constítuit. Et in Deuteronómio Deus ad Móysen dicit: . Ecclésiæ quoque nóminis íterum mentiónem facit, quando de tábulis ait: Et in ipsis inscrípta erant ómnia verba, quæ locútus est ad vos Dóminus in monte, de médio ignis, in die ecclésiæ, seu convocatiónis; quasi apértius díceret: «In die qua, vocáti a Dómino, congregáti estis». Psalmísta quoque ait: Confitébor tibi, Dómine, in ecclésia magna, in pópulo denso laudábo te.
     Prius quidem cecínerat Psalmísta: In ecclésia benedícite Deum Dóminum ex fóntibus Israel. Secúndam ex géntibus ædificávit Servátor, sanctam nostram christianórum Ecclésiam, de qua dixit Petro: Et super hanc petram ædificábo meam Ecclésiam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
     Reiécta namque una illa, quæ in Iudǽa erat, per totum orbem deínceps Christi multiplicántur Ecclésiæ, de quibus dictum est in psalmis: Cantáte Dómino cánticum novum, laus eius in ecclésia sanctórum. Queis consentánea Prophéta Iudǽis dixit: Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus omnípotens, statímque subdit: Proptérea ab ortu solis usque ad occásum nomen meum glorificátum est in géntibus. De eádem sancta cathólica Ecclésia scribit ad Timótheum Paulus: Ut scias quómodo opórteat in domo Dei versári, quæ est Ecclésia Dei vivéntis, colúmna et stabiliméntum veritátis.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9-10

R. Vos genus eléctum, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, * Ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.
V. Aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei. * Ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.

ORATIO

Orémus:
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhærére mansúris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)