lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 augustus 2017
S. Maximiliani Mariæ Kolbe, presbyteri et martyris, memoria


Maximilianus Maria Kolbe die 8 ianuarii 1894 in Polonia natus, Ordinem Fratrum Minorum Conventualium adolescens ingressus est, et anno 1918 sacerdos in Urbe ordinatus. Filiali flagrans in Deiparam Virginem pietate, pium sodalicium, cui nomen «Militiæ Mariæ Immaculatæ», excitavit, quod tum in patria tum in aliis regionibus late propagavit. Missionarius in Iaponiam adveniens, christianam fidem sub eiusdem Virginis Immaculatæ auspiciis ac patrociniis dilatare studuit. Tandem in Poloniam reversus, plurimasque in campo de Oświęcim Cracoviensis districtus perpessus ærumnas, immani sæviente populorum conflictu, actuosam vitam in holocaustum caritatis die 14 augusti 1941 consummavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

14,2-10
Vocatio ad conversionem. Promissio sanationis

     Hæc dicit Dóminus: «Convértere, Israel, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba et convertímini ad Dóminum; dícite ei: “Omnem aufer iniquitátem et áccipe bonum, et reddémus fructum labiórum nostrórum. Assýria non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec vocábimus ultra: ‘Deos nostros!’ ópera mánuum nostrárum, quia in te misericórdiam consequétur pupíllus”. “Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinábit quasi lílium et mittet radíces suas ut Líbanus. Expandéntur rami eius; et erit quasi olíva glória eius, et odor eius ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra mea, colent tríticum et germinábunt quasi vínea; memoriále eius sicut vinum Líbani. Ephraim, quid ei ultra idóla? Ego exáudio et respício in eum. Ego ut ábies virens: ex me fructus tuus invenítur”. Qui sápiens est, intéllegat ista, intéllegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Dómini, et iusti ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis».

RESPONSORIUM

Os 14, 5; Ioel 4, 21

R. Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, * Quia avérsus est furor meus ab eis.
V. Vindicábo sánguinem eórum quem non relínquam impunítum et Dóminus commorátur in Sion. * Quia avérsus est furor meus ab eis.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Maximiliáni Maríæ Kolbe

(O. Joachim Roman Bar, O.F.M. Conv., ed., Wybór Pism, Warszawa 1973, 41-42; 226)

Apostolicus impendendus zelus in procuranda animarum salute et sanctificatione

     Magno affícior gáudio, dilécte frater, ob flagrántem zelum qui ad promovéndam Dei glóriam te adúrget. Nostris enim tempóribus, non sine mœróre, vidémus epidémicum quemdam morbum, quem indifferentísmum vocant, nedum inter sæculáres sed et inter religiósos sodáles, váriis quidem formis propagári. At vero, cum Deus sit dignus infiníta glória, id primum ac potíssimum nobis máximam est, pro tenuitátis nostræ facultáte, eídem glóriam reférre etsi tantam quam a nobis ipse merétur, éxiles cum simus creatúræ, numquam tribúere valeámus.
     Cum autem Dei glória in animárum salúte, quas Christus próprio sánguine redémit, quam máxime respléndeat, áltius ac præcípuum apostólicæ vitæ stúdium illud esto, quamplúrium animárum salútem immo et altiórem sanctificatiónem procuráre. Quæ vero in hunc finem áptior præsto sit via, scílicet ad divínam comparándam glóriam necnon plurimárum animárum sanctificatiónem, paucis dicam. Deus, qui infiníta sciéntia ac sapiéntia est, adeóque quid a nobis contínuo præstándum sit ut eius adaugeátur glória óptime novit, voluntátem suam nobis per suos in terris vices geréntes, ut plúrimum, maniféstat.
     Est ítaque obœdiéntia, eáque sola, quæ nobis divínam voluntátem certo maniféstat. Póterit quidem supérior in errórem incúrrere, fíeri autem non póterit ut nos, obœdiéntiam sectántes, in errórem inducámur. Tunc tantum obœdiéndi darétur excéptio si supérior quídpiam præcíperet quod divínæ legis violatiónem, vel in mínimo, manifésto invólveret: quo in casu fidélis ipse Dei voluntátis intérpres non esset.
     Deus isque solus infinítus, sapientíssimus, sanctíssimus, clementíssimus est Dóminus, Creátor et Pater noster, princípium et finis, sapiéntia et poténtia et amor, ómnia ipse Deus. Quidquid vero extra Deum invenítur, eátenus valet quátenus ad ipsum refértur, qui est rerum ómnium Cónditor hominúmque Redémptor, últimus totíus creatiónis finis. Ipse ítaque est, qui adorábilem suam voluntátem per suos in terris vices geréntes nobis maniféstat et nos ad se trahit, álias quoque ánimas per nos ad se tráhere ac perfectióre sibi caritáte coniúngere inténdens.
     Vide, frater, quanta sit, per Dei misericórdiam, condiciónis nostræ dígnitas. Per obœdiéntiam, exiguitátis nostræ términos véluti transcéndimus, divinǽque voluntáti conformámur, quæ infiníta sua sapiéntia ac prudéntia ad recte agéndum nos dírigit. Immo, eídem divínæ inhæréntes voluntáti, cui nulla res creáta resístere potest, cunctis fortióres effícimur.
     Hæc est sapiéntiæ ac prudéntiæ sémita, hæc única via est, qua Deo summam glóriam reférre valeámus. Si ália et áptior via esset, eam Christus verbo exemplóque suo nobis profécto manifestásset. Sed diutúrnam eius in Názareth vitæ consuetúdinem divína Scriptúra iis perstrínxit verbis: Et erat súbditus illis, reliquúmque vitæ cursum sub obœdiéntiæ véluti signo nobis adumbrávit, passim osténdens eum in terras descendísse ut fáceret voluntátem Patris.
     Diligámus ítaque, fratres, summópere diligámus cæléstem amantíssimum Patrem, sitque huius perféctæ caritátis arguméntum obœdiéntia nostra, tunc vel máxime exercénda cum própriæ voluntátis sacrifícium nobis postulétur. Nec enim sublimiórem librum nóvimus, quam Iesum Christum crucifíxum, ut in amóre Dei progrediámur.
     Quæ ómnia expedítius per Vírginem Immaculátam obtinébimus, cui Deus benigníssimus suæ dispensatiónem misericórdiæ commísit. Nullum équidem dúbium, quin Maríæ volúntas ipsíssima Dei volúntas nobis sit. Cumque nosmetípsos eídem dedicámus, instruménta in eius mánibus, quemádmodum et ipsa in Dei mánibus, divínæ misericórdiæ effícimur. Sinámus ítaque nos ab ea dírigi, sinámus ab ea manudúci, simúsque sub eius ductu quiéti ac secúri: cuncta enim nobis ipsa prospíciet, cuncta providébit, córporis animíque necessitátibus prompta succúrret, difficultátes et angústias ipsa removébit.

RESPONSORIUM

Eph 5, 1-2; 6, 6b

R. Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi, et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis.* Oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
V. Ut servi Christi faciéntes voluntátem Dei ex ánimo. * Oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sanctum Maximiliánum Maríam, presbýterum et mártyrem, amóre Vírginis Immaculátæ succénsum, animárum zelo et próximi dilectióne replevísti, concéde propítius, ut, eo intercedénte, pro tua glória in servítio hóminum strénue laborántes, usque ad mortem Fílio tuo conformári valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)