lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 december 2017
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sǽculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropǽo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.


V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 48, 12-21; 49, 9b-13
Nova Exodus

     Hæc dicit Dóminus:
     «Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocávi; ego, ego primus et ego novíssimus.
     Manus mea fundávit terram, et déxtera mea expándit cælos; ego voco eos, et stant simul.
     Congregámini omnes vos et audíte: Quis de eis annuntiávit hæc? Dóminus diléxit eum; fáciet voluntátem suam in Babylóne et bráchium suum in Chaldǽis.
     Ego, ego locútus sum et vocávi eum; addúxi eum, et próspera fuit via eius.
     Accédite ad me et audíte hoc: Non a princípio in abscóndito locútus sum, ex témpore, ántequam fíeret, ibi eram; et nunc Dóminus Deus misit me cum spíritu suo».
     Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, Sanctus Israel: «Ego Dóminus Deus tuus docens te utília, gubérnans te in via, qua ámbulas.
     Utinam attendísses mandáta mea! Facta fuísset sicut flumen pax tua et iustítia tua sicut gúrgites maris; et fuísset quasi aréna semen tuum, et stirps úteri tui ut lapílli eius; non interísset et non fuísset attrítum nomen eius a fácie mea.
     Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldǽis, in voce exsultatiónis annuntiáte; audítum fácite hoc, efférte illud usque ad extréma terræ, dícite: “Redémit Dóminus servum suum Iacob”.
     Non sitiérunt, cum per desértum dúceret eos; aquam de petra prodúxit eis et scidit petram, et fluxérunt aquæ.
     Super vias pascéntur, et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum; non esúrient, neque sítient, et non percútiet eos æstus vel sol, quia miserátor eórum reget eos et ad fontes aquárum addúcet eos.
     Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur.
     Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra Sinim».
     Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; iubiláte, montes, laudem, quia consolátur Dóminus pópulum suum et páuperum suórum miserétur.

RESPONSORIUM

Cf. Is 49, 13; Ps 72, 7

R. Læténtur cæli, et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem; quia Dóminus noster véniet, * et páuperum suórum miserébitur.
V. Oriétur in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Et páuperum suórum miserébitur.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in Lucam

(Lib. 2, 19. 22-23. 26-27: CCL 14, 39-42)

De visitatione beátæ Mariæ Virginis

     Angelus, cum abscóndita nuntiáret, ut fides astruerétur exémplo, senióris féminæ sterilísque concéptum Vírgini Maríæ nuntiávit, ut possíbile Deo omne quod ei placúerit asséreret.
     Ubi audívit hoc María, non quasi incrédula de oráculo nec quasi incérta de núntio nec quasi dúbitans de exémplo, sed quasi læta pro voto, religiósa pro offício, festína pro gáudio in montána perréxit.
     Quo enim iam Deo plena nisi ad superióra cum festinatióne conténderet? Nescit tarda molímina Sancti Spíritus grátia. Cito quoque advéntus Maríæ et præséntiæ domínicæ benefícia declarántur; simul enim ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.
     Vide distinctiónem singulorúmque verbórum proprietátes. Vocem prior Elísabeth audívit, sed Ioánnes prior grátiam sensit: illa natúræ órdine audívit, iste exsultávit ratióne mystérii; illa Maríæ, iste Dómini sensit advéntum, fémina mulíeris et pignus pígnoris; istæ grátiam loquúntur, illi intus operántur pietatísque mystérium matérnis adoriúntur proféctibus duplicíque miráculo prophétant matres spíritu parvulórum.
     Exsultávit infans, repléta mater est. Non prius mater repléta quam fílius, sed, cum fílius esset replétus Spíritu Sancto, replévit et matrem. Exsultávit Ioánnes, exsultávit et Maríæ spíritus. Exsultánte Ioánne replétur Elísabeth, Maríam tamen non repléri Spíritu, sed spíritum eius exsultáre cognóvimus — incomprehensíbilis enim incomprehensibíliter operabátur in matre — et illa post concéptum replétur, ista ante concéptum. Beáta, inquit, quæ credidísti.
     Sed et vos beáti, qui audístis et credidístis; quæcúmque enim credíderit ánima, et cóncipit et génerat Dei Verbum et ópera eius agnóscit.
     Sit in síngulis Maríæ ánima, ut magníficet Dóminum; sit in síngulis spíritus Maríæ, ut exsúltet in Deo; si secúndum carnem una mater est Christi, secúndum fidem tamen ómnium fructus est Christus; omnis enim ánima áccipit Dei Verbum, si tamen immaculáta et immúnis a vítiis intemeráto castimóniam pudóre custódiat.
     Quæcúmque ígitur talis esse potúerit ánima magníficat Dóminum, sicut ánima Maríæ magnificávit Dóminum et exsultávit spíritus eius in Deo salutári.
     Magnificátur enim Dóminus, sicut et álibi legístis: Magnificáte Dóminum mecum, non quo Dómino áliquid humána voce possit adiúngi, sed quia magnificátur in nobis: imágo enim Dei Christus est, et ídeo, si quid iustum religiosúmque fécerit ánima, illam imáginem Dei, ad cuius est similitúdinem creáta, magníficat, et ídeo, dum magníficat eam, magnitúdinis eius quadam participatióne sublímior fit.

RESPONSORIUM

Lc 1, 45-46; Ps 66, 16

R. Beáta quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.
V. Veníte, et audíte, et narrábo quanta fecit Deus ánimæ meæ. * Magníficat ánima mea Dóminum.

ORATIO

Orémus:
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut qui de Unigéniti tui in nostra carne advéntu lætántur, cum vénerit in sua maiestáte, ætérnæ vitæ prǽmium consequántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)