lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 september 2018
PER ANNUM, hebd. XXIV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:

Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;

Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.

Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.

Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.

Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.

Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.

Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

18, 1-13. 20-32
Unusquisque pro actibus suis retributionem accipiet

     Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Quid est vobis quod vulgo dícitis provérbium istud in terra Israel dicéntes: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt”?
     Vivo ego, dicit Dóminus Deus, non dicétis ultra hoc provérbium in Israel. Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est; ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur.
     Et vir, si fúerit iustus et fécerit iudícium et iustítiam, in móntibus non coméderit et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israel et uxórem próximi sui non violáverit et ad mulíerem menstruátam non accésserit et hóminem non afflíxerit, pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit, panem suum esuriénti déderit et nudum operúerit vestiménto, ad usúram non commodáverit et fenus non accéperit, ab iniquitáte avérterit manum suam, iudícium verum fécerit inter virum et virum, in præcéptis meis ambuláverit et iudícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem, hic iustus est, vita vivet, ait Dóminus Deus.
     Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem et faciéntem unum de istis, cum ipse hæc ómnia non fécerit, et étiam in móntibus comedéntem et uxórem próximi sui polluéntem, egénum et páuperem affligéntem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem et ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem, ad usúram dantem et fenus accipiéntem, numquid vivet? Non vivet. Cum univérsa detestánda hæc fécerit, morte moriétur; sanguis eius in ipso erit.
     ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur; fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. Iustítia iusti super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum.
     Si autem ímpius égerit pæniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit univérsa præcépta mea et fécerit iudícium et iustítiam, vita vivet, non moriétur. Omnes iniquitátes eius, quas operátus est, non memorabúntur ei; in iustítia sua, quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis et vivat?
     Si autem avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes iustítiæ eius, quas fécerat, non recordabúntur; in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: “Non est æqua via Dómini”. Audíte ergo, domus Israel: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avérterit se iustus a iustítia sua et fécerit iniquitátem, moriétur; in iniustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit iudícium et iustítiam, ipse ánimam suam vivificábit; consíderans enim et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas operátus est, vita vivet, non moriétur. Et dicunt domus Israel: “Non est æqua via Dómini”. Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ?
     Idcírco unumquémque iuxta vias suas iudicábo, domus Israel, ait Dóminus Deus. Convertímini et ágite pæniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in scándalum iniquitátis. Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, in quibus prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum et spíritum novum. Et quare moriémini, domus Israel? Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus. Revertímini et vívite».

RESPONSORIUM

Ier 31, 29; Ez 18, 20a. 30a. 20b

R. Non dicent ultra: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt; *ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.
V. Unumquémque iuxta vias suas iudicábo, fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii. *ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 11-12: CCL 41, 538-539)

Offer consolationis alligamentum

     Flagéllat, inquit, omnem fílium quem récipit. Et tu dicis: «Forte excéptus eris?». Si excéptus a passióne flagellórum, excéptus a número filiórum. «Itáne, ínquies, flagéllat omnem fílium?». Prorsus flagéllat omnem fílium ut et únicum. Unicus ille de Patris substántia natus, æquális Patri in forma Dei, Verbum per quod facta sunt ómnia, non habébat ubi flagellarétur. Ad hoc carne indútus est, ut sine flagéllo non esset. Qui ergo flagéllat únicum sine peccáto, relínquit cum peccáto adoptátum? In adoptiónem vocátos nos esse Apóstolus dicit. Adoptiónem filiórum accépimus, ut essémus único coherédes, essémus étiam heréditas eius: Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam. Exémplum nobis propósuit in passiónibus suis.
     Sed plane ne futúris tentatiónibus defíciat infírmus, nec falsa spe decipiéndus est, nec terróre frangéndus. Dic ei: prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem. Et forte íncipit labi, contremíscere, nolle accédere. Habes áliud: Fidélis Deus, qui non vos sinat tentári supra quam potéstis ferre. Illud enim promíttere et prædicáre ventúras passiónes, infírmum confirmáre est. Timénti autem nímium et ex hoc detérrito, cum pollicéris misericórdiam Dei, non quia tentatiónes déerunt, sed quia non permíttit tentári super quam ferre potest, fractum colligáre est.
     Sunt enim qui cum audíerint ventúras tribulatiónes, armant se magis et quasi potum suum sítiunt. Parvam enim sibi putant fidélium medicínam, sed quærunt et mártyrum glóriam. Sunt autem álii qui audítis futúris et necessário veniéntibus tentatiónibus, quas próprie opórtet veníre christiáno, quas nemo sentit nisi qui volúerit esse vere christiánus, imminéntibus ergo sibi tálibus, frángitur et cláudicat.
     Offer consolatiónis alligaméntum, álliga quod fractum est. Dic: «Ne tímeas, non déserit in tentatiónibus ille in quem credidísti. Fidélis Deus, qui te non sinat tentári supra quam potes ferre. Non hoc a me audis, Apóstolus dicit, qui étiam dicit: Vultis experiméntum eius accípere, qui in me lóquitur Christus? Hæc ergo cum audis, ab ipso Christo audis, audis et ab illo pastóre qui pascit Israel. Illi enim dictum est: Potábis nos in lácrimis, in mensúra. Quod enim ait Apóstolus: Non sinit tentári supra quam potéstis ferre: hoc ait Prophéta: In mensúra. Tantum tu noli dimíttere corripiéntem et hortántem, terréntem et consolántem, percutiéntem et sanántem.

RESPONSORIUM

Ps 43 (44), 23. 12; Rom 8, 37

R. Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. *Sed in his ómnibus supervíncimus per eum qui diléxit nos.
V. Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum, et in géntibus dispersísti nos. * Sed in his ómnibus supervíncimus per eum qui diléxit nos.

ORATIO

Orémus:
Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector, et, ut tuæ propitiatiónis sentiámus efféctum, toto nos tríbue tibi corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)