lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 martius 2019
PER ANNUM, hebd. VIII
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
   pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
   igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
   múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

2, 1-13
Iob ulcere afflictus ab amicis visitatur

     Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, ut starent coram Dómino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspéctu eius. Dixit Dóminus ad Satan: «Unde venis?». Qui respóndens ait: «Circuívi terram et perambulávi eam».
     Et dixit Dóminus ad Satan: «Numquid considerásti servum meum Iob quod non sit ei símilis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo et adhuc rétinens innocéntiam? Tu autem commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra». Cui respóndens Satan ait: «Pellem pro pelle et cuncta, quæ habet, homo dabit pro ánima sua. Alióquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc vidébis si in fáciem benedícet tibi». Dixit ergo Dóminus ad Satan: «Ecce, in manu tua est; verúmtamen ánimam illíus serva». Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Iob úlcere péssimo a planta pedis usque ad vérticem eius. Qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio. Dixit autem illi uxor sua: «Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo et mórere». Qui ait ad illam: «Quasi una de stultis muliéribus locúta es! Si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus?».
     In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis.
     Igitur, audiéntes tres amíci Iob omne malum, quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim, ut páriter veniéntes visitárent eum et consolaréntur. Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum et exclamántes ploravérunt; scissísque véstibus, sparsérunt púlverem super caput suum et cælum. Et sedérunt cum eo in terra septem diébus et septem nóctibus, et nemo loquebátur ei verbum; vidébant enim dolórem esse veheméntem.

RESPONSORIUM

Ps 37 (38), 2a. 3a. 4a. 12a

R. Dómine, ne in furóre tuo árguas me, quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi. * Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ.
V. Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt. * Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ.

LECTIO ALTERA

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 3, 15-16: PL 75, 606-608)

Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?

     Paulus cum in seípso divítias sapiéntiæ intérnæ conspíceret, seque ipsum extérius esse corruptíbile corpus vidéret, ait: Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus. Ecce in beáto Iob vas fíctile scissúras úlcerum extérius sensit; sed hic thesáurus intérius ínteger mansit. Foras enim per vúlnera crépuit, sed indeficiénter intérius nascens thesáurus sapiéntiæ per verba sanctæ eruditiónis emanávit, dicens: Si bona accépimus de manu Dómini, mala quare non sustineámus? Bona scílicet, dona Dei vel temporália vel ætérna; mala autem, flagélla præséntia appéllans, de quibus per Prophétam Dóminus dicit: Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem, et creans ténebras; fáciens pacem, et creans mala.
     Formans lucem et creans ténebras, quia cum per flagélla extérius dolóris ténebræ creántur, intus per eruditiónem lux mentis accénditur. Fáciens pacem et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo rédditur, cum hæc quæ bene sunt cóndita, sed non bene concupíta, in ea quæ nobis mala sunt, flagélla vertúntur. Per culpam quippe Deo discórdes exstítimus; dignum ergo est ut ad pacem illíus per flagélla redeámus; ut cum unaquǽque res bene cóndita nobis in dolórem vértitur, corrécti mens ad auctóris pacem humíliter reformétur.
     Sed illud valde in eius verbis intuéndum est, contra persuasiónem cóniugis quanta consideratiónis arte se cólligat, dicens: Si bona accépimus de manu Dómini, mala quare non sustineámus? Magna quippe consolátio tribulatiónis est, si cum advérsa pátimur, auctóris nostri ad memóriam dona revocémus. Nec frangit quod ex dolóre óbviat, si menti cítius hoc, quod ex múnere súblevat, occúrrat. Hinc namque scriptum est: In die bonórum ne ímmemor sis malórum, et in die malórum ne ímmemor sis bonórum.
     Quisquis enim dona pércipit, sed donórum témpore nequáquam étiam flagélla pertiméscit, in elatióne per lætítiam córruit. Quisquis autem flagéllis attéritur, sed flagellórum témpore nequáquam se ex donis, quæ eum cóntigit accepísse, consolátur, a statu mentis omnímoda desperatióne destrúitur.
     Sic ergo utráque iungénda sunt, ut unum semper ex áltero fulciátur; quátenus et flagélli pœnam memória témperet doni, et doni lætítiam mórdeat suspício ac formído flagélli. Sanctus ígitur vir, ut oppréssam mentem inter vúlnera múlceat, in flagellórum dolóribus blandiménta donórum pensat, dicens: Si bona accépimus de manu Dómini, mala quare non sustineámus?

RESPONSORIUM

Iob 2, 10b; 1, 21-22

R. Si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus? * Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.
V. In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est. * Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, Dómine, ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur, et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)