lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 november 2019
S. Martini, episcopi, memoria


Natus est in Pannonia circa annum 316 ex parentibus gentilibus. Baptismo suscepto et militia abdicata, monasterium fundavit apud Locogiacum (Ligugé), in Gallia, ubi vitam monasticam egit, moderante sancto Hilario. Deinde sacerdotio insignitus est et episcopus Turonensis electus. Exemplum boni pastoris præ se ferens, alia monasteria fundavit, clerum erudivit, pauperes evangelizavit. Mortuus est anno 397.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iste conféssor Dómini sacrátus,
festa plebs cuius célebrat per órbem,
hódie lætus méruit secréta
  scándere cæli.

Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
sóbrius, castus fuit et quiétus,
vita dum præsens vegetávit eius
  córporis artus.

Ad sacrum cuius túmulum frequénter
membra languéntum modo sanitáti,
quólibet morbo fúerint graváti,
  restituúntur.

Unde nunc noster chorus in honórem
ipsíus, hymnum canit hunc libénter,
ut piis eius méritis iuvémur
  omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
qui supra cæli résidens cacúmen,
totíus mundi máchinam gubérnat
  trinus et unus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

2, 26-47
Visio statuæ et lapidis. Regnum æternum Dei

     In diébus illis: Dixit rex Nabuchodónosor Daniéli, cuius nomen erat Baltássar: «Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem eius?». Et respóndens Dániel coram rege ait: «Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi et haríoli et harúspices non queunt indicáre regi; sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui indicávit tibi, rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum et visiónes cápitis tui in cubíli tuo huiuscémodi sunt:
     Tu, rex, cogitáre cœpísti in strato tuo quid esset futúrum post hæc; et qui revélat mystéria, osténdit tibi, quæ ventúra sunt. Mihi quoque non in sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est, sed ut interpretátio regi manifésta fíeret et cogitatiónes mentis tuæ scires.
     Tu, rex, vidébas, et ecce státua una grandis: státua illa magna et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus eius erat terríbilis. Huius státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex ære, tíbiæ autem férreæ, pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis. Vidébas ita, donec abscíssus est lapis sine mánibus et percússit státuam in pédibus eius férreis et fictílibus et commínuit eos; tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum et aurum, et fuérunt quasi follículus ex áreis æstívis, et rápuit ea ventus, nullúsque locus invéntus est eis; lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus et implévit univérsam terram.
     Hoc est sómnium; interpretatiónem quoque eius dicémus coram te, rex. Tu rex regum es, et Deus cæli regnum et fortitúdinem et impérium et glóriam dedit tibi, et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum et béstiæ agri volucrésque cæli, dedit in manu tua et te dóminum universórum constítuit: tu es caput áureum. Et post te consúrget regnum áliud minus te et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ. Et regnum quartum erit robústum velut ferrum; quómodo ferrum commínuit et domat ómnia, et sicut ferrum commínuens cónteret et commínuet ómnia hæc. Porro quia vidísti pedum et digitórum partem testæ fíguli et partem férream, regnum divísum erit; et robur ferri erit ei, secúndum quod vidísti ferrum mixtum testæ ex luto. Et dígitos pedum ex parte férreos et ex parte fíctiles, ex parte regnum erit sólidum et ex parte contrítum. Quod autem vidísti ferrum mixtum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sícuti ferrum miscéri non potest testæ. In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum pópulo álteri non tradétur: commínuet et consúmet univérsa regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum. Secúndum quod vidísti quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus et commínuit testam et ferrum et æs et argéntum et aurum, Deus magnus osténdit regi, quæ ventúra sunt póstea; et verum est sómnium et fidélis interpretátio eius».
     Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam et Daniélem adorávit et hóstias et incénsum præcépit, ut sacrificárent ei. Loquens ergo rex ait Daniéli: «Vere Deus vester Deus deórum est et dóminus regum et revélans mystéria, quóniam potuísti aperíre sacraméntum hoc».

RESPONSORIUM

Dan 2, 44; cf. Lc 20, 17. 18

R. Suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur; commínuet et consúmet univérsa regna, * Et ipsum Dei regnum stabit in ætérnum.
V. Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli; super quem autem cecíderit lapis ille, commínuet illum, * Et ipsum Dei regnum stabit in ætérnum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis Sulpícii Sevéri

(Epist. 3, 6. 9-10. 11. 14-17. 21: SCh 133, 336-340)

Martinus pauper et modicus

     Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus dissolutiónem sui córporis imminére. Intérea causa éxstitit qua Condacénsem diœcésim visitáret. Nam, cléricis inter se Ecclésiæ illíus discordántibus, pacem cúpiens reformáre, licet finem diérum suórum non ignorásset, proficísci tamen ob istíus modi causam non recusávit, bonam hanc virtútum suárum consummatiónem exístimans, si pacem Ecclésiæ rédditam reliquísset.
     Aliquándiu ergo in vico illo vel in ecclésia ad quam íerat commorátus, pace inter cléricos restitúta, cum iam régredi ad monastérium cogitáret, víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque frátribus índicat se iam resólvi. Tum vero mæror et luctus ómnium et vox una plangéntium: «Cur nos, pater, déseris? aut cui nos desolátos relínquis? Invádent gregem tuum lupi rapáces; quis nos a mórsibus eórum, percússo pastóre, prohibébit? Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva tibi sunt tua prǽmia nec diláta minuéntur; nostri pótius miserére, quos déseris».
     Tunc ille motus his flétibus, ut totus semper in Dómino misericórdiæ viscéribus affluébat, lacrimásse perhibétur; conversúsque ad Dóminum hac tantum fléntibus voce respóndit: «Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem; fiat volúntas tua».
     O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui in nullam se partem prónior inclináverit, nec mori timúerit nec vívere recusárit! Oculis tamen ac mánibus in cælum semper inténtis, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat; et cum a presbýteris, qui tunc ad eum convénerant, rogarétur ut corpúsculum láteris mutatióne releváret: «Sínite, inquit, sínite me, fratres, cælum pótius respícere quam terram, ut suo iam itínere itúrus ad Dóminum spíritus dirigátur». Hæc locútus diábolum vidit, prope assístere. «Quid hic, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me, funéste, repéries; Abrahæ me sinus récipit».
     Cum hac ergo voce spíritum cælo réddidit. Martínus Abrahæ sinu lætus excípitur. Martínus pauper et módicus cælum dives ingréditur.

RESPONSORIUM

_

R. O vere beátum, in cuius ore dolus non fuit, néminem iúdicans, néminem damnans! * Numquam in illíus ore, nisi Christus, nisi pax, nisi misericórdia ínerat.
V. O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui nec mori tímuit nec vívere recusávit! * Numquam in illíus ore, nisi Christus, nisi pax, nisi misericórdia ínerat.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiæ tuæ mirabília in córdibus nostris, ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)