lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 aprilis 2020
Dominica Paschæ In Resurrectione Domini, sollemnitas

     Vigilia paschalis locum tenet Officii lectionis: qui ergo sollemni Vigiliæ paschali non interfuerunt, ex ea legant saltem quattuor lectiones, cum cantibus et orationibus. Expedit eligere eas quæ hic ponuntur.

     Hoc Officium absolute incipit a lectionibus..

AD OFFICIUM LECTIONIS

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

14, 15 – 15, 1a

Ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris

     In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: «Quid clamas ad me? Lóquere fíliis Israel, ut proficiscántur. Tu autem éleva virgam tuam et exténde manum tuam super mare et dívide illud, ut gradiántur fílii Israel in médio mari per siccum. Ego autem indurábo cor Ægyptiórum, ut persequántur eos; et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius, in cúrribus et in equítibus illíus. Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, cum glorificátus fúero in pharaóne, in cúrribus atque in equítibus eius».
     Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israel, ábiit post eos; et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum. Stetit inter castra Ægyptiórum et castra Israel; et erat nubes tenebrósa et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.
     Cumque extendísset Móyses manum super mare, réppulit illud Dóminus, flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum; divisáque est aqua. Et ingréssi sunt fílii Israel per médium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, omnis equitátus pharaónis, currus eius et équites per médium maris. Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis perturbávit exércitum eórum; et impedívit rotas cúrruum, ita ut diffícile moveréntur. Dixérunt ergo Ægýptii: «Fugiámus Israélem! Dóminus enim pugnat pro eis contra nos».
     Et ait Dóminus ad Móysen: «Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum». Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum; fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversǽque sunt aquæ et operuérunt currus et équites cuncti exércitus pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare; ne unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israel perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris.
     Liberavítque Dóminus in die illo Israel de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos; timuítque pópulus Dóminum et credidérunt Dómino et Móysi servo eius.
     Tunc cécinit Móyses et fílii Israel carmen hoc Dómino, et dixérunt:

Ant. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est.

Canticum

1 Cantémus Dómino: †
      glorióse enim magnificátus est, *
      equum et ascensórem deiécit in mare. –

2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem.
   Iste Deus meus, *
      et glorificábo eum;
   Deus patris mei, *
      et exaltábo eum! –

3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
      Dóminus nomen eius!
4Currus pharaónis et exércitum eius *
      proiécit in mare. –

8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
      stetit ut agger unda fluens, *
      coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –

9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
       dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
    evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –

10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
       submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –

11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
       Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
       terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –

12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13     Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
    et portásti eum in fortitúdine tua *
       ad habitáculum sanctum tuum. –

17 Introdúces eos et plantábis *
       in monte hereditátis tuæ,
    firmíssimo habitáculo tuo, †
       quod operátus es, Dómine,*
        sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

18  Dóminus regnábit
       in ætérnum et ultra!

Ant. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est.

ORATIO

Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi testaménti luce reserásti, ut et mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et plebs a servitúte liberáta christiáni pópuli sacraménta præférret, da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Christum Dóminum nostrum.

LECTIO ALTERA

De libro Ezechiélis prophétæ

36, 16-17A.18-28

Effundam super vos aquam mundam, et dabo vobis cor novum

     Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, domus Israel habitavérunt in humo sua et polluérunt eam in viis suis et in opéribus suis; iuxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. Et effúndi indignatiónem meam super eos pro sánguine, quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras; iuxta vias eórum et iuxta ópera eórum iudicávi eos. Et ingréssi sunt ad gentes, ad quas introiérunt, et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: “Pópulus Dómini iste est, et de terra eius egréssi sunt”. Et pepérci nómini meo sancto, quod pollúerat domus Israel in géntibus, ad quas ingréssi sunt.
     Idcírco dices dómui Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus, ad quas intrástis; et sanctificábo nomen meum magnum, quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum, ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus Deus, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de géntibus et congregábo vos de univérsis terris et addúcam vos in terram vestram; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et áuferam cor lapídeum de carne vestra et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini. Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum».

Psalmi 41 (42), 2-3. 5bcd; 42 (43), 3-4

Ant. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum,*
   ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum;*
   quando véniam et apparébo ante fáciem Dei?

Quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis*
   usque ad domum Dei,
in voce exsultatiónis et confessiónis,*
   multitúdinis festa celebrántis.

Emítte lucem tuam et veritátem tuam;*
   ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.

Et introíbo ad altáre Dei,†
   ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ.*
   Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus. –

Ant.Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

ORATIO

Deus, incommutábilis virtus et lumen ætérnum, réspice propítius ad totíus Ecclésiæ sacraméntum, et opus salútis humánæ perpétuæ dispositiónis efféctu tranquíllius operáre; totúsque mundus experiátur et vídeat deiécta érigi, inveteráta renovári, et per ipsum Christum redíre ómnia in íntegrum, a quo sumpsére princípium.

LECTIO TERTIA

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

6, 3-11

Christus resurgens ex mórtuis iam non moritur

     Fratres: Quicúmque baptizáti sumus in Christo Iesu, in mortem ipsíus baptizáti sumus? Consepúlti ergo sumus cum illo per baptísmum in mortem, ut quemádmodum suscitátus est Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus; hoc sciéntes quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, ut ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, iustificátus est a peccáto.
     Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo; sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

Psalmus 117 (118), 1-2. 16ab-17. 22-23
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*
    quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Dicat nunc Israel, quóniam bonus,*
    quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

«Déxtera Dómini fecit virtútem!
    Déxtera Dómini exaltávit me.
Non móriar, sed vivam*
    et narrábo ópera Dómini. –

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,*
    hic factus est in caput ánguli;
a Dómino factum est istud*
    et est mirábile in óculis nostris.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

LECTIO QUARTA

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

28, 1-10

Surrexit a mórtuis et præcedit vos in Galilœam

     Sero post sábbatum, cum illucésceret in primam sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce terræ motus factus est magnus: ángelus enim Dómini descéndit de cælo et accédens revólvit lápidem et sedébat super eum. Erat autem aspéctus eius sicut fulgur, et vestiméntum eius cándidum sicut nix. Præ timóre autem eius extérriti sunt custódes et facti sunt velut mórtui. Respóndens autem ángelus dixit muliéribus: «Nolíte timére vos; scio enim quod Iesum, qui crucifíxus est, Quǽritis. Non est hic: surréxit enim, sicut dixit. Veníte, vidéte locum, ubi pósitus erat. Et cito eúntes dícite discípulis eius: “Surréxit a mórtuis et ecce præcédit vos in Galilǽam; ibi eum vidébitis”. Ecce dixi vobis». Et exeúntes cito de monuménto cum timóre et magno gáudio cucurrérunt nuntiáre discípulis eius.
     Et ecce Iesus occúrrit illis dicens: «Avéte». Illæ autem accessérunt et tenuérunt pedes eius et adoravérunt eum. Tunc ait illis Iesus: «Nolíte timére; ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilǽam et ibi me vidébunt».

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui hodiérna die, per Unigénitum tuum, æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti, da nobis, quǽsumus, ut, qui resurrectiónis domínicæ sollémnia cólimus, per innovatiónem tui Spíritus in lúmine vitæ resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)