lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 iulius 2020
PER ANNUM, hebd. XIII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

4, 2 – 5, 7
David regnat super Israel. Ierusalem capta est

     In diébus illis: Duo viri duces turmárum erant fílio Saul, nomen uni Báana et nomen álteri Rechab fílii Remmon Berothítæ de fíliis Béniamin; síquidem et Beroth reputáta est in Béniamin. Fúgerant enim Berothítæ in Gétthaim, factíque sunt ibi ádvenæ usque in tempus hoc.
     Erat autem Iónathan fílio Saul fílius débilis pédibus. Quinquénnis enim fuit, quando venit núntius de Saul et Iónathan ex Iézrahel. Tollens ítaque eum nutrix sua fugit; cumque festináret, ut fúgeret, cécidit et claudus efféctus est habuítque vocábulum Meríbbaal.
     Veniéntes ígitur fílii Remmon Berothítæ, Rechab et Báana, ingréssi sunt, fervénte die, domum Isbaal, qui dormiébat super stratum suum merídie; et ostiária domus purgans tríticum obdormívit. Ingréssi sunt ergo usque interióra domus et percussérunt eum in ínguine Rechab et Báana frater eius et fugérunt. Cum autem ingréssi fuíssent domum, ille dormiébat super lectum suum in conclávi, et percutiéntes interfecérunt eum; sublatóque cápite eius, abiérunt per viam Arabæ tota nocte.
     Et attulérunt caput Isbaal ad David in Hebron dixerúntque ad regem: «Ecce caput Isbaal fílii Saul inimíci tui, qui quærébat ánimam tuam; et dedit Dóminus dómino meo regi ultiónes hódie de Saul et de sémine eius». Respóndens autem David Rechab et Báana fratri eius fíliis Remmon Berothítæ dixit ad eos: «Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, quóniam eum, qui annuntiáverat mihi et díxerat: “Mórtuus est Saul”, qui putábat se próspera nuntiáre, ténui et occídi in Síceleg, cui oportébat me dare mercédem pro núntio; quanto magis nunc, cum hómines ímpii interfecérunt virum innóxium in domo sua super lectum suum, non quæram sánguinem eius de manu vestra et áuferam vos de terra?». Præcépit ítaque David púeris, et interfecérunt eos; præcidentésque manus et pedes eórum suspendérunt eos super piscínam in Hebron. Caput autem Isbaal tulérunt et sepeliérunt in sepúlcro Abner in Hebron.
     Et venérunt univérsæ tribus Israel ad David in Hebron dicéntes: «Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustértius, cum esset Saul rex super nos, tu eras edúcens et redúcens Israel. Dixit autem Dóminus ad te: “Tu pasces pópulum meum Israel et tu eris dux super Israel”». Venérunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percússit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Dómino; unxerúntque David in regem super Israel. Trigínta annórum erat David, cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit: in Hebron regnávit super Iudam septem annis et sex ménsibus, in Ierúsalem autem regnávit trigínta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
     Et ábiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierúsalem ad Iebusǽum habitatórem terræ. Qui dixit ad David: «Non ingrediéris huc, sed depéllent te cæci et claudi», significántes: «Non ingrediétur David huc». Cepit autem David arcem Sion: hæc est cívitas David.

RESPONSORIUM

Ps 2, 2. 6. 1

R. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus christum eius. * Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum.
V. Quare, fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? * Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum.

LECTIO ALTERA

E Libro sanctæ Terésiæ vírginis De via perfectiónis

(Cap. 30, 1-5: Oeuvres completes, Desclée De Brouwer,
Paris, 1964, 467-468)

Adveniat regnum tuum

     Quis sane, quantúmlibet tórpidus et inconsiderátus, si quid a viro áliquo gravi et honorábili pétere cupit, non prius apud se réputat et in ánimo propónit, quómodo eum, ut illi pláceat nec áliquod fastídium aut moléstiam creet, alloquátur; quidnam prætérea ab eo petitúrus sit, et ad quid opus hábeat eo quod póstulat, præsértim si singuláre quid et amplum petátur, quemádmodum nos bonus noster Iesus, ut petámus, édocet? Quod sane, meo iudício, imprímis notándum est. Non póteras uno rem totam, Dómine, verbo conclúdere, ac dícere: «Pater, da nobis quidquid éxpedit ac consentáneum est?». Etenim áliud prætérea nihil dicéndum videbátur, apud eum præsértim qui ómnia tam bene ac perfécte intéllegit.
     Hoc quidem, o Sapiéntia ætérna, satis erat, quantum ad te et Patrem tuum cæléstem spectat, et sic eum tu in horto Gethsémani orásti. Tuam quidem voluntátem et timórem illic ei patefaciébas, in ipsíus tamen voluntátem pénitus te resignábas. Nos vero, Dómine mi, nosti non ita resignátos esse, sicut tu in Patris tui voluntátem resignátus fuísti; ac proptérea opus fuísse ut singulária et particulária quædam peterémus; ut sic apud nosmetípsos in ánimo reputarémus, expédiens ne ac convéniens nobis sit id quod postulámus, utque, si mínime expedíre videámus, pétere desinámus. Eius namque condiciónis sumus, ut nisi quod pétimus, nobis concedátur (idque propter líberum hoc arbítrium quod habémus) admissúri non simus, quæ Dóminus nobis datúrus est. Nam étiam quando hoc longe óptimum sit, nisi tamen promptam ac parátam in manu (ita dicam) pecúniam videámus, numquam nos locupletándos arbitrámur.
     Docet ergo nos bonus Iesus ut hæc verba dicámus, quibus tale nobis regnum adveníre pétimus: Sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum. Iam, quæso, exímiam Præceptóris nostri sapiéntiam consideráte. Equidem hic mecum perpéndo, et bonum sane nos est intellégere, quid per hoc regnum petámus. Ut ergo maiéstas eius vidébat non posse nos sanctum hoc Patris ætérni nomen sanctificáre aut glorificáre, iuxta parvum et exíguum illud quod ipsi póssumus (ita quidem ut hoc, ut par est, faciámus), nisi maiéstas ipsíus aliúnde quoad hoc nobis prospíceret, suum scílicet nobis regnum hic dando, hinc bonus noster Iesus unum álteri coniúnxit et coadunávit. Quocírca, ut id quod pétimus intellegámus, quantóque réferat importúne et fervénter id pétere, necnon præstáre quodcúmque póssumus ad placéndum et satisfaciéndum ei a quo hoc nobis dandum est, hoc loco vobis expónere et dícere volo quid hanc circa rem ipsa intéllegam.
     Iam ígitur summum bonum, quod in regno cælórum mihi consístere vidétur (ut ália permúlta prætéream) est, iam tum ómnia quæ terræ et mundi huius sunt, nullo in prétio habére, sed prætérea gáudium quoddam ex eo resúltans quod omnes gáudeant, ac perpétua quædam pax et ingens satisfáctio in semetípso, eo quod ánima Deum ab ómnibus omníno mortálibus sanctificári, laudári ac sanctum eius nomen benedíci, a némine vero eum per peccáta offéndi, ab univérsis demum homínibus amári vídeat; immo et hæc ipsa ánima non ália re sese óccupat, quam amándo, neque vero eum potest non amáre, cum eum cognóscat. Et sic eum hoc in mundo amarémus; licet non ea perfectióne nec eádem in esséntia, saltem ratióne longe eminentióre et excellentióre, quam modo amámus, eum diligerémus, si eum nossémus.

RESPONSORIUM

_

R. Qui novit bona data dare fíliis suis, pétere nos et quǽrere et pulsáre compéllit. * Sumémus capácius, quanto id et fidélius crédimus, et sperámus fírmius, et desiderámus ardéntius.
V. Plerúmque hoc negótium plus gemítibus quam sermónibus ágitur, plus fletu quam affátu. * Sumémus capácius, quanto id et fidélius crédimus, et sperámus fírmius, et desiderámus ardéntius.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, per adoptiónem grátiæ, lucis nos esse fílios voluísti, præsta, quǽsumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)