lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 iulius 2021
PER ANNUM, hebd. XV
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.

Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,

Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.

Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

21, 1-21.27-29
Elias, iustitiæ in pauperes defensor

     Témpore illo vínea erat Naboth Iezrahelítæ, quæ erat in Iézrahel iuxta palátium Achab regis Samaríæ. Locútus est ergo Achab ad Naboth dicens: «Da mihi víneam tuam, ut fáciam mihi hortum ólerum, quia vicína est et prope domum meam. Dabóque tibi pro ea víneam meliórem aut, si tibi commódius putas, argénti prétium quanto digna est». Cui respóndit Naboth: «Propítius mihi sit Dóminus, ne dem hereditátem patrum meórum tibi».
     Venit ergo Achab in domum suam tristis et indígnans super verbo, quod locútus fúerat ad eum Naboth Iezrahelítes dicens: «Non dabo tibi hereditátem patrum meórum». Et proíciens se in léctulum suum avértit fáciem ad paríetem et non comédit panem. Ingréssa est autem ad eum Iézabel uxor sua dixítque ei: «Quid est hoc, unde ánima tua contristáta est? Et quare non cómedis panem?». Qui respóndit ei: «Quia locútus sum Naboth Iezrahelítæ et dixi ei: Da mihi víneam tuam, accépta pecúnia; aut, si tibi placet, dabo tibi víneam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi víneam meam”». Dixit ergo ad eum Iézabel uxor eius: «Grandis auctoritátis es et bene regis regnum Israel! Surge et cómede panem et æquo esto ánimo: ego dabo tibi víneam Naboth Iezrahelítæ».
     Scripsit ítaque lítteras ex nómine Achab et signávit eas ánulo eius et misit ad maióres natu et ad optimátes, qui erant in civitáte eius et habitábant cum Naboth. Litterárum autem hæc erat senténtia: «Prædicáte ieiúnium et sedére fácite Naboth in cápite pópuli et submíttite duos viros fílios Bélial contra eum et testimónium dicant: “Maledixísti Deum et regem”; et edúcite eum et lapidáte, sicque moriátur». Fecérunt ergo cives eius maióres natu et optimátes, qui habitábant cum eo in urbe, sicut præcéperat eis Iézabel et sicut scriptum erat in lítteris, quas míserat ad eos. prædicavérunt ieiúnium et sedére fecérunt Naboth in cápite pópuli; et ingréssi duo viri fílii Bélial sedérunt contra eum et illi, ut viri diabólici, dixérunt contra eum testimónium coram multitúdine: «Maledíxit Naboth Deum et regem». Quam ob rem eduxérunt eum extra civitátem et lapídibus interfecérunt; miserúntque ad Iézabel dicéntes: «Lapidátus est Naboth et mórtuus est».
     Factum est autem, cum audísset Iézabel lapidátum Naboth et mórtuum, locúta est ad Achab: «Surge, pósside víneam Naboth Iezrahelítæ, qui nóluit tibi acquiéscere et dare eam, accépta pecúnia; non enim vivit Naboth, sed mórtuus est». Quod cum audísset Achab, mórtuum vidélicet Naboth, surréxit et descendébat in víneam Naboth Iezrahelítæ, ut possidéret eam.
     Factus est ígitur sermo Dómini ad Elíam Thesbíten dicens: «Surge et descénde in occúrsum Achab regis Israel, qui est in Samaría; ecce est in vínea Naboth, ad quam descéndit, ut possídeat eam. Et loquéris ad eum dicens: Hæc dicit Dóminus: Occidísti, ínsuper et possedísti! Et post hæc addes: Hæc dicit Dóminus: In loco, in quo linxérunt canes sánguinem Naboth, lambent tuum quoque sánguinem». Et ait Achab ad Elíam: «Num invenísti me, inimíce mi?». Qui dixit: «Invéni, eo quod venúmdatus sis, ut fáceres malum in conspéctu Dómini. Ecce ego indúcam super te malum et démetam posterióra tua et interfíciam de Achab quidquid masculíni sexus sive impúberem sive púberem in Israel».
     Itaque cum audísset Achab sermónes istos, scidit vestem suam et opéruit cilício carnem suam ieiunavítque et dormívit in sacco et ambulábat demísso cápite. Factus est autem sermo Dómini ad Elíam Thesbíten dicens: «Nonne vidísti humiliátum Achab coram me? Quia ígitur humiliátus est mei causa, non indúcam malum in diébus eius, sed in diébus fílii sui ínferam malum dómui eius».

RESPONSORIUM

Iac 4, 8b. 9a. 10a; cf. 5, 6

R. Emundáte manus, peccatóres, et purificáte corda, dúplices ánimo;* Lugéte et ploráte, humiliámini in conspéctu Dómini.
V. Addixístis et occidístis iustum, et non réstitit vobis. * Lugéte et ploráte, humiliámini in conspéctu Dómini.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De mystériis

(Nn. 19-21.24.26-28; SCh 25 bis, 164-170)

Aqua non mundat sine Spiritu Sancto

     ídeo tibi ante prædíctum est ut non hoc solum créderes quod vidébas, ne forte et tu díceres: Hoc est illud magnum mystérium quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit? Aquas vídeo quas vidébam cotídie, istæ me habent mundáre in quas sæpe descéndi et numquam mundátus sum? Hinc cognósce quod aqua non mundat sine Spíritu.
     Ideóque legísti quod tres testes in baptísmate unum sunt: aqua, sanguis et Spíritus, quia si unum horum détrahas, non stat baptísmatis sacraméntum. Quid est enim aqua sine cruce Christi, nisi eleméntum commúne sine ullo sacraménti proféctu? Nec íterum sine aqua regeneratiónis mystérium est: nisi enim quis renátus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei. Credit autem étiam catechúmenus in crucem Dómini Iesu qua et ipse signátur, sed nisi baptizátus fúerit in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, remissiónem non potest accípere peccatórum nec spiritális grátiæ munus hauríre.
     Ergo ille Syrus sépties mersit in lege, tu autem baptizátus es in nómine Trinitátis. Conféssus es Patrem — recordáre quid féceris — conféssus es Fílium, conféssus es Spíritum. Tene órdinem rerum. In hac fide, mundo mórtuus es, Deo resurrexísti, et quasi in illo mundi consepúltus eleménto, peccáto mórtuus ad vitam es resuscitátus ætérnam. Crede ergo quia non sunt vácuæ aquæ.
     Dénique paralýticus ille (Probáticæ piscínæ) exspectábat hóminem. Quem illum nisi Dóminum Iesum natum ex vírgine, cuius advéntu iam non umbra sanáret síngulos, sed véritas univérsos? Iste est ergo qui exspectabátur ut descénderet, de quo dixit Deus Pater ad Ioánnem Baptístam: Super quem víderis Spíritum descendéntem de cælo et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto. De quo testificátus est Ioánnes, dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem de cælo quasi colúmbam et manéntem super eum. Et hic quare Spíritus sicut colúmba descéndit, nisi ut tu vidéres, nisi ut tu cognósceres étiam illam colúmbam, quam Noe iustus emísit ex arca, istíus colúmbæ spéciem fuísse, ut typum agnósceres sacraménti?
     Est adhuc quod dubitáre débeas? cum evidénter tibi clamet in Evangélio Pater, qui ait: Hic est Fílius meus in quo complácui; clamet Fílius, super quem sicut colúmba se demonstrávit Spíritus Sanctus; clamet et Spíritus Sanctus, qui sicut colúmba descéndit; clamet David: Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit, Dóminus super aquas multas, cum tibi Scriptúra testétur quod ad Hieróboal preces ignis descéndit de cælo et rursus, precánte Elía, ignis est missus qui sacrifícium consecrávit.
     Non mérita personárum consíderes, sed offícia sacerdótum. Et si mérita spectes, sicut Elíam consíderes, Petri quoque mérita spectáto vel Pauli, qui accéptum a Dómino Iesu hoc nobis mystérium tradidérunt. Ignis illis visíbilis mittebátur ut créderent, nobis invisíbilis operátur qui crédimus, illis in figúram, nobis ad commonitiónem. Credo ergo adésse Dóminum Iesum invocátum précibus sacerdótum qui ait: Ubicúmque fúerit duo vel tres, ibi et ego sum. Quanto magis ubi Ecclésia est, ubi mystéria sunt, ibi dignátur suam impertíre præséntiam.
     Descendísti ígitur. Recordáre quid respónderis, quod credas in Patrem, credas in Fílium, credas in Spíritum Sanctum. Non habes illic: Credo in maiórem et minórem et últimum, sed eádem vocis tuæ cautióne constríngeris, ut simíliter credas in Fílium sicut in Patrem credis, simíliter in Spíritum credas sicut credis in Fílium, hoc solo excépto quod in crucem solíus Dómini Iesu fatéris tibi esse credéndum.

RESPONSORIUM

Mt 3, 11; Is 1, 16.17

R. Qui post me ventúrus est, fórtior me est, cuius non sum dignus calceaménta portáre; * Ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni.
V. Quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere, dicit Dóminus. * Ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuæ lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini, et ea quæ sunt apta sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)