lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 iulius 2021
S. Bonaventuræ, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circiter annum 1218 Balneoregii (Bagnoregio) in Etruria; philosophiæ et theologiæ Parisiis incubuit, et magister renuntiatus, sodales suos ex Ordine Minorum eas magno cum emolumento docuit. Minister generalis sui Ordinis electus, prudentia et sapientia illum rexit. Episcopus cardinalis Albanensis creatus, anno 1274 mortuus est Lugduni. Multa scripsit ad disciplinas theologicas et philosophicas illustrandas.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

22, 1-9.15-23.29.34-38
Consilium Dei super Achab regem impium manifestatur

     In diébus illis: Transiérunt tres anni absque bello inter Sýriam et Israel. In anno autem tértio descéndit Iósaphat rex Iudæ ad regem Israel, dixítque rex Israel ad servos suos: «Ignorátis quod nostra sit Ramoth Gálaad et neglégimus tóllere eam de manu regis Sýriæ?». Et ait ad Iósaphat: «Veniésne mecum ad prœliándum in Ramoth Gálaad?».
     Dixítque Iósaphat ad regem Israel: «Sicut ego sum, ita et tu; pópulus meus et pópulus tuus unum sunt, et équites mei et équites tui». Dixítque Iósaphat ad regem Israel: «Quære, oro te, hódie sermónem Dómini». Congregávit ergo rex Israel prophétas quadringéntos círciter viros et ait ad eos: «Ire débeo in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere?». Qui respondérunt: «Ascénde, et dabit Dóminus in manu regis».
     Dixit autem Iósaphat: «Non est hic et álius prophéta Dómini, ut interrogémus per eum?». Et ait rex Israel ad Iósaphat: «Remánsit vir unus, per quem possímus interrogáre Dóminum; sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum sed malum: Michǽas fílius Iemla». Cui Iósaphat ait: «Ne loquáris ita, rex». Vocávit ergo rex Israel eunúchum quendam et dixit ei: «Festína addúcere Michǽam fílium Iemla».
     Venit ítaque ad regem et ait illi rex: «Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad prœliándum, an cessáre?». Cui ille respóndit: «Ascénde et vade próspere, et tradet Dóminus in manu regis». Dixit autem rex ad eum: «Iterum atque íterum adiúro te, ut non loquáris mihi, nisi quod verum est in nómine Dómini». Et ille ait: «Vidi cunctum Israel dispérsum in móntibus quasi oves non habéntes pastórem.
     Et ait Dóminus: “Non habent isti dóminum; revertátur unusquísque in domum suam in pace”».
     Dixit ergo rex Israel ad Iósaphat: «Numquid non dixi tibi quia non prophétat mihi bonum, sed semper malum?».
     Ille vero addens ait: «Proptérea audi sermónem Dómini: Vidi Dóminum sedéntem super sólium suum et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris. Et ait Dóminus: “Quis decípiet Achab, ut ascéndat et cadat in Ramoth Gálaad?”. Et dixit unus verba huiuscémodi et álius áliter. Egréssus est autem spíritus et stetit coram Dómino et ait: “Ego decípiam illum”. Cui locútus est Dóminus: “In quo?”. Et ille ait: “Egrédiar et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum eius”. Et dixit Dóminus: “Decípies et prævalébis; egrédere et fac ita”. Nunc ígitur ecce dedit Dóminus spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, qui hic sunt, et Dóminus locútus est contra te malum».
     Ascéndit ítaque rex Israel et Iósaphat rex Iudæ in Ramoth Gálaad.
     Vir autem quidam teténdit arcum in incértum sagíttam dírigens et percússit regem Israel inter iunctúras et lorícam. At ille dixit aurígæ suo: «Verte manum tuam et éice me de exércitu, quia gráviter vulnerátus sum». Aggravátum est ergo prœlium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mórtuus est véspere: fluébat autem sanguis plagæ in sinum currus. Et clamor insónuit in univérso exércitu ad solis occásum: «Unusquísque revertátur in civitátem et in terram suam!».
     Mórtuus est ígitur rex et perlátus est Samaríam; sepelierúntque regem in Samaría. Et lavérunt currum eius in piscína Samaríæ; et linxérunt canes sánguinem eius, et scorta lavérunt se iuxta verbum Dómini, quod locútus fúerat.

RESPONSORIUM

Ier 29, 8b. 9a. 11a; Deut 18, 18a

R. Non vos sedúcant prophétæ vestri, quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo; * Ego scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus.
V. Prophétam suscitábo et ponam verba mea in ore eius. * Ego scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum

(Cap. 7, 1. 2. 4. 6; Opera omnia, 5, 312-313)

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

     Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.
     In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.
     Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

RESPONSORIUM

1 Io 3, 24; Sir 1, 9a. 10

R. Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.
V. Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et prǽbuit illam diligéntibus se. * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

ORATIO

Orémus:
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)