lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 september 2021
S. Gregorii Magni, papæ et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est Romæ circa annum 540. Cursum honorum ingressus, præfectus Urbis renuntiatus est. Vita monastica inita, diaconus ordinatus et munere legati Constantinopoli functus est. Anno 590, die 3 septembris, ad Petri cathedram evectus, verum pastorem se exhibuit in rebus gerendis, in pauperibus iuvandis, in fide propaganda vel firmanda. Multa étiam scripsit de re morali et theologica. Mortuus est anno 604, die 12 martii.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

30, 18 – 31, 9
Promissiones restaurationis Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
     In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc. In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».

RESPONSORIUM

Ier 31, 6, Is 2, 5

R. Erit dies in qua clamábunt custódes: * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
V. Domus Iacob, veníte et ambulémus in lúmine Dómini. * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Ezechiélem

(Lib. I, II, 4-6: CCL 142, 170-172)

Pro Christi amore in eius eloquia nec mihi parco

     Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel. Notándum quod eum quem Dóminus ad prædicándum mittit speculatórem esse denúntiat. Speculátor quippe semper in altitúdine stat, ut quidquid ventúrum est longe prospíciat. Et quisquis pópuli speculátor pónitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodésse per providéntiam.
     O quam dura mihi sunt ista quæ loquor, quia memetípsum loquéndo fério, cuius neque lingua, ut dignum est, prædicatiónem tenet, neque, inquántum tenére súfficit, vita séquitur linguam.
     Ego reum me esse non ábnego, torpórem meum atque neglegéntiam vídeo. Erit fortásse apud pium iúdicem impetrátio véniæ ipsa cognítio culpæ. Et quidem in monastério pósitus valébam et ab otiósis linguam restríngere, et in intentióne oratiónis pæne contínue mentem tenére. At postquam cordis úmerum sárcinæ pastoráli suppósui, collígere se ad semetípsum assídue non potest ánimus, quia ad multa partítur.
     Cogor namque modo Ecclesiárum, modo monasteriórum causas discútere, sæpe singulórum vitas actúsque pensáre. Modo quædam cívium negótia sustinére, modo de irruéntibus barbarórum gládiis gémere, et commísso gregi insidiántes lupos timére. Modo rerum curam súmere, ne desint subsídia eis ipsis quibus disciplínæ régula tenétur, modo raptóres quosdam æquanímiter pérpeti, modo eis sub stúdio servátæ caritátis obviáre.
     Cum ítaque ad tot et tanta cogitánda scissa ac dilaniáta mens dúcitur, quando ad semetípsam rédeat, ut totam se in prædicatióne cólligat, et a proferéndi verbi ministério non recédat? Quia autem necessitáte loci sæpe viris sæculáribus iungor, nonnúmquam mihi linguæ disciplínam reláxo. Nam si in assíduo censúræ meæ rigóre me téneo, scio quia ab infirmióribus fúgior, eósque ad hoc quod áppeto numquam traho. Unde fit ut eórum sæpe et otiósa patiénter áudiam. Sed quia ipse quoque infírmus sum, in otiósis sermónibus paulísper tractus, libénter iam ea loqui incípio, quæ audíre cœperam invítus; et ubi tædébat cádere, libet iacére.
     Quis ergo ego vel qualis speculátor sum, qui non in monte óperis sto, sed adhuc in valle infirmitátis iáceo? Potens vero est humáni géneris creátor et redémptor, indígno mihi et vitæ altitúdinem et linguæ efficáciam donáre, pro cuius amóre in eius elóquio nec mihi parco.

RESPONSORIUM


R. E fonte Scripturárum morália et mýstica próferens, fluénta Evangélii in pópulos derivávit; * et defúnctus adhuc lóquitur.
V. Velut áquila perlústrans mundum, amplitúdine caritátis maióribus et mínimis próvidet. * Et defúnctus adhuc lóquitur.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis et amóre domináris, da spíritum sapiéntiæ, intercedénte beáto Gregório papa, quibus dedísti régimen disciplínæ, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna pastórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)