Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Ex more docti mýstico
servémus abstinéntiam,
deno diérum círculo
ducto quater notíssimo.
Lex et prophétæ prímitus
hanc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
rex atque factor témporum.
Utámur ergo párcius
verbis, cibis et pótibus,
somno, iocis et árctius
perstémus in custódia.
Vitémus autem péssima
quæ súbruunt mentes vagas,
nullúmque demus cállido
hosti locum tyránnidis.
Præsta, beáta Trínitas,
concéde, simplex Unitas,
ut fructuósa sint tuis
hæc parcitátis múnera. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
Maiestátem et decórem induísti, *
2 amíctus lúmine sicut vestiménto. –
Exténdens cælum sicut velum, *
3 qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
et minístros tuos ignem uréntem. –
5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ. –
7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formídant.
8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
in locum, quem statuísti eis.
9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converténtur operíre terram. –
10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
11 potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
14 Prodúcis fenum iuméntis *
et herbam servitúti hóminum,
edúcens panem de terra *
15 et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat. –
16 Saturabúntur ligna Dómini *
et cedri Líbani, quas plantávit.
17 Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
18 Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus. –
19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quǽrant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
23 Exit homo ad opus suum *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
Omnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
illic reptília, quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis;
26 illic naves pertransíbunt, *
Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –
27 Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
28 Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
áuferes spíritum eórum, et defícient *
et in púlverem suum reverténtur.
30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ. –
31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
33 Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vere delectábor in Dómino. –
35 Defíciant peccatóres a terra †
et iníqui, ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
V.
Vox Patris de nube audíta est.
R.
Hic est Fílius meus diléctus: ipsum audíte.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
Cum emisísset phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthim, quæ vicína est, réputans ne forte pænitéret pópulum,
si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum; sed circumdúxit per viam desérti, quæ est iuxta mare Rubrum.
Et armáti ascendérunt fílii Israel de terra Ægýpti. Tulit quoque Móyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurásset fílios Israel dicens:
«Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum».
Profectíque de Succoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis. Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam
per diem in colúmna nubis et per noctem in colúmna ignis, ut dux esset itíneris utróque témpore. Nunquam défuit colúmna nubis per
diem nec colúmna ignis per noctem coram pópulo.
Locútus est autem Dóminus ad Móysen dicens: «Lóquere fíliis Israel: Revérsi castrameténtur e regióne Phihahíroth, quæ est inter
Mógdolum et mare contra Beélsephon; in conspéctu eius castra ponétis super mare. Dicturúsque est phárao super fíliis Israel: “Errant
in terra, conclúsit eos desértum”. Et indurábo cor eius, ac persequétur eos, et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius;
sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus». Fecerúntque ita.
Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus; immutatúmque est cor pharaónis et servórum eius super pópulo, et dixérunt:
«Quid hoc fécimus, ut dimitterémus Israel, ne servírent nobis?». Iunxit ergo currum et omnem pópulum suum assúmpsit secum; tulítque
sescéntos currus eléctos et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit et bellatóres in síngulis cúrribus. Induravítque Dóminus cor pharaónis
regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israel; at illi egréssi erant in manu excélsa. Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia
præcedéntium, repperérunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaónis, équites et exércitus eius erant in Phihahíroth contra Beélsephon.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Aperit Dóminus coram eléctis téstibus glóriam suam, et commúnem illam cum céteris córporis formam tanto splendóre claríficat, ut et fácies
eius solis fulgóri símilis, et vestítus candóri nívium esset æquális.
In qua transfiguratióne illud quidem principáliter agebátur, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur; nec conturbáret eórum
fidem voluntáriæ humílitas passiónis, quibus reveláta esset abscónditæ excelléntia dignitátis.
Sed non minóre providéntia spes sanctæ Ecclésiæ fundabátur, ut totum corpus Christi agnósceret quali esset commutatióne donándum, et eius
sibi honóris consórtium membra promítterent, qui in cápite præfulsísset.
De quo idem Dóminus díxerat, cum de advéntus sui maiestáte loquerétur: Tunc iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris sui; protestánte
hoc ipsum beáto Paulo apóstolo et dicénte: Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur
in nobis; et íterum: Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparúerit vita vestra,
tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
Confirmándis vero apóstolis et ad omnem sciéntiam provehéndis, ália quoque in illo miráculo accéssit instrúctio.
Móyses enim et Elías, lex scílicet et prophétæ, apparuérunt cum Dómino loquéntes, ut veríssime in illa quinque virórum præséntia
complerétur quod dictum est: In duóbus vel tribus téstibus stat omne verbum.
Quid hoc stabílius, quid fírmius verbo, in cuius prædicatióne véteris et novi testaménti cóncinit tuba et cum evangélica doctrína
antiquárum protestatiónum instruménta concúrrunt?
Astipulántur enim sibi ínvicem utriúsque fœderis páginæ; et, quem sub velámine mysteriórum præcedéntia signa promíserant, maniféstum
atque perspícuum præséntis glóriæ splendor osténdit; quia, sicut ait beátus Ioánnes, lex per Móysen data est, grátia autem et véritas
per Iesum Christum facta est; in quo et propheticárum promíssio impléta est figurárum et legálium rátio præceptórum, dum et veram
docet prophetíam per sui præséntiam, et possibília facit mandáta per grátiam.
Confirmétur ergo secúndum prædicatiónem sacratíssimi Evangélii ómnium fides, et nemo de Christi cruce, per quam mundus redémptus est, erubéscat.
Nec ídeo quisquam aut pati pro iustítia tímeat, aut de promissórum retributióne diffídat, quia per labórem ad réquiem, et per mortem
transítur ad vitam; cum omnem humilitátis nostræ infirmitátem ille suscéperit, in quo, si in confessióne et in dilectióne ipsíus
permaneámus, et quod vicit víncimus, et quod promísit accípimus.
Quia sive ad faciénda mandáta, sive ad toleránda advérsa, præmíssa Patris vox debet semper áuribus nostris insonáre, dicéntis:
Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui nobis diléctum Fílium tuum audíre præcepísti, verbo tuo intérius nos páscere dignéris,
ut, spiritáli purificáto intúitu, glóriæ tuæ lætémur aspéctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)