Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
S. Athanasii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi quáttuor ángelos stantes super quáttuor ángulos terræ tenéntes quáttuor ventos terræ, ne flaret
ventus super terram neque super mare neque in ullam árborem. Et vidi álterum ángelum ascendéntem ab ortu solis,
habéntem sigíllum Dei vivi, et clamávit voce magna quáttuor ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari dicens:
«Nolíte nocére terræ neque mari neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum». Et
audívi númerum signatórum, centum quadragínta quáttuor mília, signáti ex omni tribu filiórum Israel: ex tribu
Iudæ duódecim mília signáti, ex tribu Ruben duódecim mília, ex tribu Gad duódecim mília, ex tribu Aser duódecim
mília, ex tribu Néphthali duódecim mília, ex tribu Manásse duódecim mília, ex tribu Símeon duódecim mília, ex tribu
Levi duódecim mília, ex tribu Issachar duódecim mília, ex tribu Zábulon duódecim mília, ex tribu Ioseph duódecim
mília, ex tribu Béniamin duódecim mília signáti.
Post hæc vidi: et ecce turba magna, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et linguis
stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum; et clamant voce magna dicéntes:
«Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno».
Et omnes ángeli stabant in circúitu throni et seniórum et quáttuor animálium, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies
suas et adoravérunt Deum dicéntes:
«Amen! Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen».
Et respóndit unus de senióribus dicens mihi: «Hi qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt?». Et dixi
illi: «Dómine mi, tu scis». Et dixit mihi: «Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et
dealbavérunt eas in sánguine Agni. ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui
sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol
neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum,
et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi
Incorpóreum et corruptiónis ac matériæ expers, Dei Verbum in nostram regiónem advénit, quamquam ántea non procul áberat: nulla enim
pars mundi illo umquam vácua fuit, sed una cum suo Patre exsístens ómnia ubíque implébat.
Venit vero sua erga nos benignitáte, et quátenus sese palam nobis exhíbuit. Nostri ipse géneris et infirmitátis misértus, nostráque
motus corruptióne, nec mortem in nobis dominári ferens, ne scílicet quod factum fúerat períret, suíque Patris in hómine formándo opus
vanum fíeret, sibi ipsi corpus accépit, idque nostri non dissímile; nec enim esse tantum in córpore, vel solum apparére vóluit.
Nam, si tantum apparére voluísset, potuísset sane áliud præstántius corpus assúmere; verum nostrum corpus accépit.
sibi in Vírgine templum, corpus scílicet, exstrúxit, illúdque tamquam instruméntum sibi próprium fecit, in quo se notum fáceret et
habitáret: sic ergo símili córpore e nostris accépto, quia omnes mortis corruptióni subiécti erant, illud, pro ómnibus morti tráditum,
Patri summa cum benignitáte óbtulit; cum, ut ómnibus in ipso moriéntibus lex de corruptióne contra hómines lata solverétur, útpote quæ
in domínico córpore suam vim complevísset, nec proínde locum ámplius advérsus símiles hómines habéret; tum, ut hómines, in corruptiónem
revérsos, íterum incorrúptos rédderet, atque a morte ad vitam revocáret, córpore quod sibi assúmpserat et resurrectiónis grátia mortem
ab eis, non secus ac stípula ab igne consúmitur, pénitus ámovens.
Idcírco corpus quod mori posset sibi assúmpsit, ut illud, Verbi ómnium præsidis factum párticeps, morti pro ómnibus satis esset, atque,
propter Verbum in se hábitans, incorrúptum permanéret, ac dénique in pósterum corrúptio resurrectiónis grátia ab ómnibus discéderet.
Hinc corpus, quod sibi ipse accépit, velut hóstiam et víctimam omni puram mácula morti offeréndo, mortem statim ab ómnibus simílibus,
suo pro áliis obláto, propulsávit.
Sic enim Dei Verbum, supérius ómnibus exsístens, suum templum et corpóreum instruméntum pro ómnibus, uti dicébat, devovéndo et offeréndo,
id quod debebátur in morte solvit, atque ita, ómnibus per símile corpus coniúnctus, incorrúptus Dei Fílius omnes resurrectiónis promissióne
incorrúptos iure et mérito réddidit.
Ipsa síquidem mortis corrúptio nullam iam vim advérsus hómines habet ob Verbum, quod in illis per unum corpus hábitat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Athanásium epíscopum divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, concéde propítius, ut, eius
doctrína et protectióne gaudéntes, in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)