Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.
Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.
Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.
Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.
Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.
Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.
Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.
V.
Cor meum et caro mea, allelúia.
R.
Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem córnua decem et cápita septem, et super córnua eius decem
diadémata, et super cápita eius nómina blasphémiæ. Et béstiam, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes eius sicut
ursi, et os eius sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam et thronum suum et potestátem magnam. Et unum
de capítibus suis quasi occísum in mortem, et plaga mortis eius curáta est.
Et admiráta est univérsa terra post béstiam, et adoravérunt dracónem, quia dedit potestátem béstiæ, et adoravérunt
béstiam dicéntes: «Quis símilis béstiæ, et quis potest pugnáre cum ea?».
Et datum est ei os loquens magna et blasphémias, et data est illi potéstas fácere menses quadragínta duos. Et apéruit
os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen eius et tabernáculum eius, eos, qui in cælo hábitant. Et datum est
illi bellum fácere cum sanctis et víncere illos, et data est ei potéstas super omnem tribum et pópulum et linguam et
gentem. Et adorábunt eum omnes, qui inhábitant terram, cuiuscúmque non est scriptum nomen in libro vitæ Agni, qui
occísus est, ab orígine mundi. Si quis habet aurem, áudiat: Si quis in captivitátem, in captivitátem vadit; si quis
in gládio debet occídi, opórtet eum in gládio occídi.
Hic est patiéntia et fides sanctórum.
Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília agni, et loquebátur sicut draco. Et potestátem
prióris béstiæ omnem facit in conspéctu eius. Et facit terram et inhabitántes in ea adoráre béstiam primam, cuius curáta
est plaga mortis. Et facit signa magna, ut étiam ignem fáciat de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. Et
sedúcit habitántes terram propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra,
ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii et vixit. Et datum est illi, ut daret spíritum imágini béstiæ, ut
et loquátur imágo béstiæ et fáciat, ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. Et facit omnes pusíllos
et magnos et dívites et páuperes et líberos et servos accípere charactérem in déxtera manu sua aut in fróntibus suis,
et ne quis possit émere aut véndere, nisi qui habet charactérem, nomen béstiæ aut númerum nóminis eius. Hic sapiéntia
est: qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ; númerus enim hóminis est: et númerus eius est sescénti sexagínta sex.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Libro sancti Basilíi Magni epíscopi De Spíritu Sancto
Qui nostram vitam dispénsat Dóminus, baptísmatis pactum nobis státuit, mortis ac vitæ typum habens: mortis quidem
imáginem explénte aqua, Spíritu vero vitæ arrham præbénte. Hinc ítaque nobis perspícuum est quod quærebátur, quámobrem
aqua coniúncta fúerit Spirítui. Cum enim duo scopi propósiti sint in baptísmo, vidélicet ut aboleátur corpus peccáti,
ne póstea fructíficet morti, tum ut vivátur Spíritu, et fructus habeátur in sanctificatióne; aqua, mortis éxhibet
imáginem, corpus velut in sepúlcro recípiens; Spíritus vero vim vivíficam immíttit, a morte peccáti rénovans ánimas
nostras in prístinam vitam. Hoc ígitur est dénuo nasci ex aqua et Spíritu: quippe quia mors perfícitur in aqua,
vitam vero nostram operátur Spíritus.
Tribus ígitur demersiónibus, ac tótidem invocatiónibus, magnum baptísmatis mystérium perágitur, ut et mortis figúra
exprimátur, et per traditiónem divínæ sciéntiæ ánimus illustrétur eórum qui baptizántur. Itaque si qua est grátia in
aqua, non est ex ipsíus aquæ natúra, sed ex Spíritus præséntia. Non enim est baptísmus deposítio sórdium córporis,
sed consciéntiæ bonæ interrogátio apud Deum. Itaque ad eam vitam, quæ est ex resurrectióne, præparans nos Dóminus,
totam evangélicam conversatiónem propónit; ut non irascámur, ut malórum tolerántes simus et a voluptátum amóre puri,
ut a stúdio pecúniæ mores sint líberi, præscríbens, ita ut quæ illud sǽculum iuxta natúram póssidet, ea nos
præcipiéntes ex ánimi inductióne peragámus.
Per Spíritum Sanctum datur in paradísum restitútio, ad regnum cælórum ascénsus, in adoptiónem filiórum réditus;
datur fidúcia Deum appellándi Patrem suum, consórtem fíeri grátiæ Christi, fílium lucis appellári, ætérnæ glóriæ
partícipem esse, et ut semel ómnia dicam, esse in omni benedictiónis plenitúdine, tum in præsénti hoc sǽculo,
tum in futúro: repositórum nobis in promíssis bonórum, quæ per fidem fruénda exspectámus, perínde quasi iam adsint,
grátiam velut in spéculo contemplántes. Nam si talis est árrhabo, quale est illud quod perféctum est? et si tantæ
sunt primítiæ, quæ erit totíus consummátio?
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut,
quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)