lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iulius 2022
Per OP: B. Benedicti XI, papæ, pro commemoratione


Nicolaus Boccasini, Tarvisii, in Italia anno 1240 ex humili lotaria natus, humilis « benignus et mitis, iurgia oderat et pacem amabat », ad se civium fratrumque animos trahens, fidelitate quoque ac fortitudine præclarus. Provinciam Lombardiæ rexit ac postea Ordinem (1296), «magnus communitatis amator atque sectator ». A papa Bonifacio VIII creatus cardinalis (1298) apud illum erat cum Nogaret emissarius regis Philippi IV Pontificem iniuria læsit.

Paulo post, Bonifacius VIII obiit ac Nicolaus, illi in Pontificatu succedens, nomen cepit Benedicti XI. Pontificatus sui tempore (22 octobris 1303 - 7 iulii 1304) operam dedit ad pacem restaurandam in Britannia et in Germania et ad reconciliationem Galliae cum Sancta Sede procurandam. Fratres Mendicantes paterna benignitate iuvit. Perusiae sancte obiit die 7 iulii anno 1304. Cultum ei ab immemorabili praestitum die 24 aprilis 1736 Clemens XII confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro primo Chronicórum

22, 5-19
Ædificatio templi a David præparatur

     In diébus illis: Dixit David: «Sálomon fílius meus puer párvulus est et tener; domus autem, quæ ædificánda est Dómino, talis esse debet, ut in cunctis regiónibus nominétur et glorificétur. Præparábo ergo ei necessária». Et ob hanc causam ante mortem suam omnes parávit impénsas.
     Vocavítque Salomónem fílium suum et præcépit ei, ut ædificáret domum Dómino Deo Israel; dixítque David ad Salomónem: «Fili mi, voluntátis meæ fuit, ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei, sed factus est ad me sermo Dómini dicens: “Multum sánguinem effudísti et magna bella bellásti. Non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me. Fílius, qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus; fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum et ob hanc causam Sálomon vocábitur, et pacem et ótium dabo in Israel cunctis diébus eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium et ego ero ei in patrem; firmabóque sólium regni eius super Israel in ætérnum”. Nunc ergo, fili mi, sit Dóminus tecum; et prosperáre et ædífica domum Dómino Deo tuo, sicut locútus est de te. Tantum det tibi Dóminus prudéntiam et sensum, ut régere possis Israel et custodíre legem Dómini Dei tui; tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et iudícia, quæ præcépit Dóminus Móysi super Israel. Confortáre et viríliter age; ne tímeas neque páveas. Ecce ego in labóre meo præparávi impénsas domus Dómini: auri talénta centum mília et argénti mille mília talentórum, æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine. Ligna et lápides præparávi; tu autem ad ea adícies. Habes quoque plúrimos artífices látomos et cæmentários artificésque lignórum et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos in auro et argénto et ære et ferro, cuius non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum».
     Præcépit quoque David cunctis princípibus Israel, ut adiuvárent Salomónem fílium suum: «Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit et déderit vobis réquiem per circúitum et tradíderit habitatóres terræ in manu vestra, et subiécta sit terra coram Dómino et coram pópulo eius. Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum; et consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei, ut introducátur arca fœderis Dómini et vasa Deo consecráta in domum, quæ ædificátur nómini Dómini».

RESPONSORIUM

1 Chr 22, 19; Ps 131 (132), 7; Is 56, 7c

R. Præbéte corda vestra et ánimas vestras, consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei; * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius.
V. Dicit Dóminus: Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius. .

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum

(Nn. 12. 13-14: CSEL 62, 258-259)

Templum Dei sanctum est, quod estis vos

     Ego et Pater veniémus et mansiónem apud eum faciémus. Páteat adveniénti iánua tua, áperi ánimam tuam, expánde grémium mentis tuæ, ut vídeat divítias simplicitátis, thesáuros pacis, suavitátem grátiæ. Diláta cor tuum, occúrre soli lucis ætérnæ, quæ illúminat omnem hóminem. Et illud quidem verum lumen ómnibus lucet; sed si quis fenéstras suas cláuserit, ætérno lúmine se ipse fraudábit. Exclúditur ergo et Christus, si tu mentis tuæ iánuam claudas. Etsi possit intráre, non vult tamen importúnus irrúere, non vult invítos cógere.
     Ortus ex Vírgine procéssit ex alvo, univérsa totíus orbis irrádians, ut lucéret ómnibus. Cápiunt, qui desíderant fulgóris perpétui claritátem, quam nox nulla intérpolat. Soli enim huic quem cotídie cérnimus, nox tenebrósa succédit; sol autem iustítiæ numquam óccidit, quia sapiéntiæ non succédit malítia.
     Beátus ergo ille, cuius pulsat iánuam Christus. Iánua nostra est fides, quæ totam domum, si fúerit robústa, commúnit. Per istam iánuam Christus ingréditur. Unde et Ecclésia dicit in Cánticis: Vox fratris mei pulsat ad iánuam. Audi pulsántem, audi introíre cupiéntem: Aperi mihi, soror mea sponsa, colúmba mea, perfécta mea, quia caput meum replétum est rore et crines mei guttis noctis.
     Consídera quando máxime pulsat iánuam tuam Deus Verbum, cum replétum est caput eius rore noctúrno. In tribulatióne étenim et tentatiónibus pósitos visitáre dignátur, ne quis forte succúmbat victus ærúmnis. Replétur ergo caput eius rore, vel guttis, quando corpus eius labórat. Tunc ergo vigilándum, ne cum Sponsus vénerit, recédat exclúsus. Si enim dórmias et cor tuum non vígilet, discédit ántequam pulset; si cor tuum vígilet, pulsat et aperíri sibi iánuam poscit.
     Habémus ergo ánimæ nostræ iánuam, habémus et portas de quibus dictum est: Tóllite portas príncipes vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. Si has fídei tuæ portas velis attóllere, intrábit ad te Rex glóriæ, triúmphum portans própriæ passiónis. Habet étiam iustítia portas. Nam étiam de his légimus scriptum, dicénte Dómino Iesu per Prophétam suum: Aperíte mihi portas iustítiæ.
     Est ergo ánima quæ habet iánuam, est quæ habet portas. Ad hanc iánuam venit Christus et pulsat, pulsat ad portas. Aperi ergo illi: vult introíre, vult Sponsam inveníre vigilántem.

RESPONSORIUM

Ap 3, 20; Mt 24, 46

R. Ecce sto ad óstium et pulso; si quis audíerit vocem meam et aperúerit mihi iánuam, * Introíbo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.
V. Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius, invénerit sic faciéntem. * Introíbo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui magno fraternitátis amóre tuíque gregis suprémo servítio, Beátum Benedíctum papam præclárum effecísti, concéde ut eius intercessióne in fratérna semper simus conversatióne fervéntes, et in Ecclésiæ famulátu unanímiter constántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)