Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.
Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,
Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
plebs fidélis.
Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
Maiestátem et decórem induísti, *
2 amíctus lúmine sicut vestiménto. –
Exténdens cælum sicut velum, *
3 qui éxstruis in aquis cenácula tua.
Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
qui ámbulas super pennas ventórum.
4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
et minístros tuos ignem uréntem. –
5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
super montes stabant aquæ. –
7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
a voce tonítrui tui formídant.
8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
in locum, quem statuísti eis.
9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
neque converténtur operíre terram. –
10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
inter médium móntium pertransíbunt,
11 potábunt omnes béstias agri, *
exstínguent ónagri sitim suam.
12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
de médio ramórum dabunt voces.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
de fructu óperum tuórum sátias terram.
14 Prodúcis fenum iuméntis *
et herbam servitúti hóminum,
edúcens panem de terra *
15 et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
exhílarans fáciem in óleo, *
panis autem cor hóminis confírmat. –
16 Saturabúntur ligna Dómini *
et cedri Líbani, quas plantávit.
17 Illic pásseres nidificábunt, *
eródii domus in vértice eárum.
18 Montes excélsi cervis, *
petræ refúgium hyrácibus. –
19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
sol cognóvit occásum suum.
20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,
21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
et quǽrant a Deo escam sibi.
22 Oritur sol, et congregántur, *
et in cubílibus suis recúmbunt.
23 Exit homo ad opus suum *
et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
Omnia in sapiéntia fecísti, *
impléta est terra creatúra tua.
25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
illic reptília, quorum non est númerus, *
animália pusílla cum magnis;
26 illic naves pertransíbunt, *
Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –
27 Omnia a te exspéctant, *
ut des illis escam in témpore suo.
28 Dante te illis, cólligent, *
aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.
29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
áuferes spíritum eórum, et defícient *
et in púlverem suum reverténtur.
30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
et renovábis fáciem terræ. –
31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
lætétur Dóminus in opéribus suis.
32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
qui tangit montes, et fúmigant.
33 Cantábo Dómino in vita mea, *
psallam Deo meo quámdiu sum.
34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
ego vere delectábor in Dómino. –
35 Defíciant peccatóres a terra †
et iníqui, ita ut non sint. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.
V.
Vestri beáti óculi quia vident.
R.
Et aures vestræ quia áudiunt.
LECTIO PRIOR
Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses
Paulus et Timótheus servi Christi Iesu ómnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diáconis: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo. Grátias ago Deo meo in omni memória vestri semper in omni oratióne mea pro ómnibus vobis cum gáudio deprecatiónem fáciens super communióne vestra in evangélio a prima die usque nunc, confídens hoc ipsum, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu; sicut est mihi iustum hoc sentíre pro ómnibus vobis, eo quod hábeam in corde vos et in vínculis meis et in defensióne et confirmatióne evangélii sócios grátiæ meæ omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Christi Iesu. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu, ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu iustítiæ, qui est per Iesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Incipit Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses
Polycárpus et qui cum eo presbýteri Ecclésiæ Dei, quæ peregrinátur Philíppis: misericórdia vobis et pax a Deo omnipoténte
et Iesu Christo salvatóre nostro multiplicétur.
Magnópere congavísus sum vobis in Dómino nostro Iesu Christo, quod veræ caritátis imágines suscepístis et quod, prout décuit
vos, comitáti estis eos, qui implicáti sunt vínculis, quæ sanctis convéniunt, quæque diadémata sunt eórum, qui vere sunt a
Deo et Dómino nostro elécti; et quod firma fídei vestræ radix, ab antíquis tempóribus annuntiáta, usque adhuc pérmanet ac
fructum affert in Dómino nostro Iesu Christo, qui pro peccátis nostris usque ad mortem deveníre sustínuit, quem resuscitávit
Deus, solútis dolóribus inférni; in quem non vidéntes créditis lætítiæ inenarrábili et glorificáta, in quam multi desíderant
introíre, sciéntes, quod grátia estis salváti, non ex opéribus, sed voluntáte Dei per Iesum Christum.
Propter quod succíncti lumbos vestros, servíte Deo in timóre et veritáte, relinquéntes ináne vanilóquium et vulgi errórem,
credéntes in eum, qui Dóminum nostrum Iesum Christum a mórtuis suscitávit eíque glóriam dedit ac sedem ad dextram suam; cui
subiécta sunt ómnia cæléstia et terréstria, cui omnis spíritus servit, qui venit iudex vivórum et mortuórum, cuius sánguinem
Deus requíret ab iis, qui non credunt in illum.
Is vero, qui ipsum suscitávit e mórtuis, et nos suscitábit, si fecérimus voluntátem eius et in ipsíus mandátis ambulavérimus ac
dilexérimus ea, quæ ipse diléxit, abstinéntes ab omni iniustítia, fraudatióne, avarítia, obtrectatióne, falso testimónio; non
reddéntes malum pro malo nec maledíctum pro maledicto nec pugnum pro pugno nec exsecratiónem pro exsecratióne; mémores autem
eórum, quæ dixit Dóminus dicens: Nolíte iudicáre, ne iudicémini; dimíttite, et dimittétur vobis; miserémini, ut misericórdiam
consequámini; qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis; et: Beáti páuperes et qui persecutiónem patiúntur, quóniam ipsórum est regnum Dei.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super
nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, cæléstium bonórum fácias esse
consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)